← ボエティウス

エウテュケスとネストリウスへの反駁

§6#1

神性と人性の相互変容に関する不可能性の論証

受肉において両本性が完全なまま保たれなかったとする三つの仮定(神性の人化、人性の神化、両者の混淆)を提示し、まず神性の変容の不条理を指摘した上で、自然学的な質料と作用・受動の理論に基づいて人性が神性へと変容することの不可能性を論証する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§6#1

​Sed satis de ea parte dictum uidetur, si corpus quod Christus excepit ex Maria non credatur adsumptum. Si uero adsumptum est ex Maria neque permansit perfecta humana diuinaque natura, id tribus effici potuit modis: aut enim diuinitas in humanitatem translata est aut humanitas in diuinitatem aut utraeque in se ita temperatae sunt atque commixtae, ut neutra substantia propriam formam teneret. Sed si diuinitas in humanitatem translata est, factum est, quod credi nefas est, ut humanitate inmutabili substantia permanente diuinitas uerteretur1 et quod passibile atque mutabile naturaliter exsisteret, id inmutabile permaneret, quod uero inmutabile atque inpassibile naturaliter creditur, id in rem mutabilem uerteretur. Hoc igitur fieri nulla ratione contingit. Sed humana forsitan natura in deitatem uideatur esse conuersa. Hoc uero qui fieri potest,2 si diuinitas in generatione Christi et humanam animam suscepit et corpus? Non enim omnis res in rem omnem uerti ac transmutari potest. Nam cum substantiarum aliae sint corporeae, aliae incorporeae, neque corporea in incorpoream neque incorporea in eam quae corpus est mutari potest, nec uero incorporea in se inuicem formas proprias mutant; sola enim mutari transformarique in se possunt3 quae habent unius materiae commune subiectum, nec haec omnia, sed ea quae in se et facere et pati possunt. Id uero probatur hoc modo: neque enim potest aes in lapidem permutari nec uero idem aes in herbam nec quodlibet aliud corpus in quodlibet aliud transfigurari potest, nisi et eadem sit materia rerum in se transeuntium et a se et facere et pati possint, ut, cum uinum atque aqua miscentur, utraque sunt talia quae actum sibi passionemque communicent. Potest enim aquae qualitas a uini qualitate aliquid pati; potest item uini ab aquae qualitate aliquid pati..Atque idcirco si multum quidem fuerit aquae, uini uero paululum, non dicuntur inmixta, sed alterum alterius qualitate corrumpitur. Si quis enim uinum fundat in mare, non mixtum est mari uinum sed in mare corruptum, idcirco quoniam qualitas aquae multitudine sui corporis nihil passa est a qualitate uini, sed potius in se ipsam uini qualitatem propria multitudine commutauit. Si uero sint mediocres sibique aequales uel paulo inaequales naturae quae a se facere et pati possunt, illae miscentur et mediocribus inter se qualitatibus temperantur. Atque haec quidem in corporibus neque his omnibus, sed tantum quae a se, ut dictum est, et facere et pati possunt communi atque eadem materia subiecta. Omne enim corpus quod in generatione et corruptione subsistit communem uidetur habere materiam, sed non omne ab omni uel in omni uel facere aliquid uel pati potest.

しかし、もしキリストが受け入れた肉体がマリアから引き受けられたと信じられない場合の論点については、十分に語られたと思われる。だが、もし肉体がマリアから引き受けられ、しかも人間的本性と神性的本性が完全なまま留まらなかったとすれば、それは三つの様態で生じ得たのである。すなわち、神性が人間性へと移行したか、人間性が神性へと移行したか、あるいは双方が互いに調合され混淆して、どちらの実体も固有の形相を保持しなかったかのいずれかである。しかし、もし神性が人間性へと移行したのだとすれば、信じることすら許されぬ事態、すなわち人間性が不変の実体として留まる一方で神性が変容し、本性上受動的で可変的であるはずのものが不変のまま留まり、本性上不変かつ受難し得ないものと信じられているものが可変的なものへと変容した、という事態が生じたことになる。したがって、これがいかなる論理によっても起こり得ないことは明らかである。だが、おそらく人間的本性が神性へと変容したと見なされるかもしれない。しかし、もし神性がキリストの誕生において人間の魂と肉体の双方を引き受けたのだとすれば、いったいこれがどのようにして生じ得ようか。なぜなら、すべてのものが他のすべてのものへと変容し転換され得るわけではないからである。実に、実体の中には物体的なものと非物体的なものがある以上、物体的なものが非物体的なものへと変容することも、非物体的なものが物体であるものへと変容することもできず、また非物体的なもの同士が互いに固有の形相を変容させることもない。というのも、同一の質料という共通の基底を持つものだけが互いに変容し形を変え得るのであり、しかもこれらすべてのものがそうなのではなく、互いに対して作用し受動し得るものだけがそうなり得るからである。そしてこのことは次のように証明される。すなわち、青銅が石へと変化することはできず、また同じ青銅が草へと変化することもできず、いかなる他の物体も他の任意の物体へと姿を変えることはできないのであり、互いへと移行し合う事物の質料が同一であり、かつ互いに作用し受動し得るのでなければそれは不可能である。たとえば、葡萄酒と水が混ぜ合わされるとき、双方は互いに作用と受動を共有し合うような性質のものである。実際、水の性質は葡萄酒の性質から何らかの影響を受け得るのであり、同様に葡萄酒の性質も水の性質から何らかの影響を受け得る。そしてそれゆえに、もし水が多量であり葡萄酒がごくわずかであれば、それらは混ざり合ったとは言われず、一方が他方の性質によって損なわれるのである。実際、もし誰かが海に葡萄酒を注ぐならば、葡萄酒が海に混ざり合ったのではなく、海の中で損なわれたのであり、それは、水の性質がみずからの物体の多量さゆえに葡萄酒の性質から何の影響も受けず、むしろみずからの多量さによって葡萄酒の性質をみずからのうちへと変じてしまったからである。しかし、もし互いに作用し受動し得る諸本性が適度であって互いに等しいか、あるいはわずかに等しくない程度であれば、それらは混ざり合い、互いに適度な諸性質によって調合される。そしてこれらは実に物体において生じるのであり、しかもすべての物体においてではなく、すでに述べられたように共通かつ同一の質料が基礎にあることによって互いに作用し受動し得るものにおいてのみ生じるのである。なぜなら、生成と消滅のうちに存立するすべての物体は共通の質料を持つように見えるが、すべてのものが他のすべてのものから、あるいは他のすべてのものにおいて何らかの作用をなし、あるいは受動し得るわけではないからである。

構文注3 件
  1. 6factum est, quod credi nefas est, ut humanitate inmutabili substantia permanente diuinitas uerteretur

    factum est に対する真主語(内容)として ut 節(ut... diuinitas uerteretur)が導かれている。quod credi nefas est は関係代名詞 quod による挿入句(「信じることすら不敬であるようなこと」)であり、ut 節の内容全体を先行詞として受けている。また、humanitate inmutabili substantia permanente は名詞・同格名詞・分詞による絶対奪格構文(「人間性が不変の実体として留まる一方で」)であり、主文の diuinitas uerteretur と対比されている。

  2. 6Hoc uero qui fieri potest

    qui は関係代名詞の古奪格形に由来する疑問副詞であり、「どのようにして(=quomodo)」の意味を表す。関係代名詞(主格男性単数)や関係詞節ではなく、直接疑問文を導く副詞として機能している。

  3. 6sola enim mutari transformarique in se possunt quae habent unius materiae commune subiectum, nec haec omnia, sed ea quae in se et facere et pati possunt

    主語は先行詞を内在させた関係代名詞節 quae habent... であり、中性複数主格の sola と一致している。文末の nec haec omnia, sed ea quae... は先行する主語をさらに制限する付加節であり、主動詞 possunt を共有しつつ「しかもこれらすべてが(変化できる)のではなく、互いに作用し受動し得るものだけが(変化できる)」という限定の段階的絞り込みを行っている。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:stoa0058.stoa023.humanitext-lat1:6#1