- 底本
- Scriptores Historiae Augustae, Volume 2. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1924.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2331.phi018.humanitext-lat2:41-42
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
アレクサンデル・セウェルスは宝石や宮廷従僕を削減し、簡素な娯楽や鳥舎を愛好したほか、民衆とともに浴場を利用し、属州官吏には厳格な条件付きで必需品を支給した。
Gemmarum quod fuit1 vendidit et aurum in aerarium contulit, dicens gemmas viris usui non esse, matronas autem regias contentas esse debere uno reticulo atque inauribus et bacato monili et corona, cum qua sacrificium facerent, et unico pallio auro sparso et cyclade, quae sex uncias auri plus non haberet, prorsus censuram suis temporibus de propriis moribus gessit, imitati sunt eum magni viri et uxorem eius matronae pernobiles. aulicum ministerium in id contraxit, ut essent tot homines in singulis officiis quot necessitas postularet, ita ut annonas non dignitatem acciperent fullones et vestitores et pistores et pincernae et omnes castrenses ministri, quemadmodum pestis illa instituerat, sed annonas singulas vix binas, et cum argentum in ministerio plus ducentis libris non haberet nec plures ministros, argentum et ministros et stromata, quando pascebat, accipiebat ab amicis, quod hodieque fit, si pascatur a praefectis absente imperatore, voluptates scaenicas in convivio numquam habuit, sed summa illi oblectatio fuit, ut aut catuli cum porcellulis luderent, aut perdices inter se pugnarent, aut galbulae parvulae sursum et deorsum volitarent. habuit sane in Palatio unum genus voluptatis, quo maxime delectatus est et quo sollicitudines publicas sublevabat. nam aviaria instituerat pavonum, phasianorum, gallinaceorum, anatum, perdicum etiam, hisque vehementer oblectabatur, maxime palumborum, quos habuisse ut ad xx milia dicitur, et ne eorum pastus gravaret annonam, servos habuit vectigales, qui eos ex ovis ac pullicenis ac pipionibus alerent.
彼は手元にあった宝石類を売却してその金を国庫に納め、宝石は男性の用には立たず、宮廷の婦人たちも一個のヘアネット、耳飾り、真珠の首飾り、祭儀を行う際に用いる冠、金糸を散らしたたった一領のマント、そして六オンス以上の金を含まない丸襟の上着だけで満足すべきであると語った。彼は自らの治世において、まさに自らの身持ちをもって風俗取締官の職務を遂行し、高官たちは彼を、貴婦人たちは彼の妻を見習った。宮廷の従僕たちを必要最小限に縮小し、各職務には必要が求めるだけの人数しか置かないようにした。そのため、洗濯工、衣類係、パン焼き職人、酌取り、その他すべての宮廷従僕が、かの害毒のような先帝が定めたように爵位を受けるのではなく、手当のみを受け取るようにし、しかもその手当も一人あたり一通分、せいぜい二通分とした。宮廷の用務において二百ポンド以上の銀器を持たず、多くの従僕も持たなかったため、宴会を催す際には友人たちから銀器や従僕、敷布を借りていた。この慣行は、今日でも皇帝不在時に長官たちが宴を催す際に行われている。宴会で演劇の余興を催すことは決してなく、彼にとって最大の気晴らしといえば、子犬が子豚と戯れたり、ウズラ同士が闘ったり、小さな小鳥が上下に飛び回ったりすることであった。もっとも、宮殿内には彼が大いに喜び、それによって国務の心労を和らげていた唯一の娯楽があった。というのも、彼はクジャク、キジ、鶏、カモ、さらにはウズラの鳥舎を設けており、これらを熱心に楽しんでいたからである。とりわけモリバトを好み、その数は二万羽にも及んだと言われている。そしてそれらの飼料が公的な穀物供給の負担とならないよう、卵や雛や若鳩の売却益からそれらを養う専任の奴隷を置いていた。
Thermis et suis et veterum frequenter cum populo usus est et aestate maxime, balneari veste ad Palatium revertens, hoc solum imperatorium habens quod lacernam cocceam accipiebat, cursorem numquam nisi servum suum,2 dicens ingentium currere nisi in sacro certamine non debere,3 cocos, pistores, fullones et balneatores nonnisi servos suos habuit, ita ut, si quis deesset, emeret. medicus sub eo unus palatinus salarium accepit, ceterique omnes usque ad sex fuerunt, qui annonas binas aut ternas accipiebant, ita ut mundas singulas consequerentur, alias aliter. iudices cum promoveret, exemplo veterum, ut et Cicero docet, et argento et necessariis instruebat, ita ut praesides provinciarum acciperent argenti pondo vicena, mulas senas, mulos binos, equos binos, vestes forenses binas, domesticas binas, balneares singulas, aureos centenos, cocos singulos, muliones singulos et, si uxores non haberent, singulas concubinas, quot sine his esse non possent, reddituri deposita administratione4 mulas, mulos, equos, muliones et cocos, cetera sibi habituri, si bene egissent, in quadruplum reddituri, si male, praeter condemnationem aut peculatus aut repetundarum.
彼自身は自身の公衆浴場も古くからの浴場も民衆とともに頻繁に利用し、とりわけ夏季にはその傾向が強かった。入浴着のまま宮殿へ戻り、皇帝らしい身なりとしては深紅の外套を羽織ることだけであった。先導の走者としては自身の奴隷以外を決して用いず、自由民は神聖競技大会以外で走るべきではないと語っていた。料理人、パン焼き職人、洗濯工、浴場番には自身の奴隷しか用いず、もし不足が生じた場合には買い足すほどであった。彼の治下で給与を受け取った宮廷付きの医師は一人だけであり、他の者は最大六名までで、彼らは二ないし三通分の手当を受け取っていたが、それは上等の穀物を一通分、その他は別の等級で受け取るという形であった。裁判官を任命する際には、キケロも教える通り昔人の先例に従い、銀器や必要な物資を支給した。すなわち属州総督たちには、銀二十ポンド、雌ラバ六頭、雄ラバ二頭、馬二頭、法廷用衣服二揃い、私服二揃い、入浴用衣服一着、金貨百枚、料理人一人、ラバ引き一人、そして妻がいない場合にはこれらなしには暮らせないとして側室一人を支給した。彼らは任期を終えて職を退く際には雌ラバ、雄ラバ、馬、ラバ引き、料理人を返却し、その他の品々は善政を敷いた場合には自分のものとし、悪政を行った場合には横領あるいは不当利得の罪による有罪判決とは別に、その四倍を返却することとされていた。
- 41Gemmarum quod fuit
部分の属格(Gemmarum)に関係代名詞中性単数(quod fuit)が結びついた構文で、「宝石のうち存在したもの(すべて)」を意味し、主動詞 vendidit の目的語として機能している。
- 42cursorem numquam nisi servum suum
動詞 habuit が前後の文脈から省略された構造。「先導走者としては自身の奴隷以外を決して(置かなかった)」と解釈される。
- 42dicens ingentium currere nisi in sacro certamine non debere
写本伝承の ingentium は、文脈上 ingenuum(自由民が)の誤写と見なして対格不定詞構文(ingenuum currere... non debere)の主語対格として読むのが標準的解釈である。自由生まれの市民が公道で走者として走ることを恥と見なす規範意識を反映している。
- 42reddituri deposita administratione
未来分詞 reddituri および後続の habituri は、前文の官吏たち(praesides)を意味上の主語とし、条件・義務の付帯条項を形成している。絶対的奪格 deposita administratione は「任期を終えた後で」という時を表す。
