- 底本
- Scriptores Historiae Augustae, Volume 2. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1924.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2331.phi018.humanitext-lat2:39-40
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
アレクサンデル・セウェルスの軍人たちとの節度ある交歓、公設穀倉や浴場の整備、そして税負担の大幅な軽減と通貨改革(大型金貨の廃止と少額貨幣の制定)が語られ、さらに彼の質素な衣服や厳格な財務管理の様子が詳述される。
Cum amicos militares habuisset, ut usum Traiani, quem ille post secundam mensam potandi usque ad quinque pocula instituerat,1 reservaret, unum tantum poculum amicis exhibebat in honorem Alexandri Magni, idque brevius, nisi si quis, quod licebat, maius libere postulasset, usus Veneris in eo moderatus fuit, exsoletorum ita expers, ut, quemadmodum supra diximus, legem de his auferendis ferre voluerit. Horrea in omnibus regionibus publica fecit, ad quae conferrent bona ii qui privatas custodias non haberent, balnea omnibus regionibus addidit, quae forte non habebant, nam hodieque multa dicuntur Alexandri. fecit et domos pulcherrimas easdemque amicis suis maxime integris viris donavit. Vectigalia publica in id contraxit, ut qui decem aureos sub Heliogabalo praestiterant tertiam partem aurei praestarent, hoc est tricensimam partem. tuncque primum semisses aureorum formati sunt, tunc etiam, cum ad tertiam aurei partem vectigal desidisset, tremisses, dicente Alexandro etiam quartarios futuros, quod minus non posset, quos quidem iam formatos in moneta detinuit, exspectans ut, si vectigal contrahere potuisset, et eosdem ederet; sed cum non potuisset per publicas necessitates, conflari eos iussit et tremisses tantum solidosque formari. formas binarias, ternarias et quaternarias et denarias etiam atque amplius usque ad libriles quoque et centenarias, quas Heliogabalus invenerat, resolvi praecipit neque in usu cuiusquam versari; atque ex eo his materiae nomen inditum est, cum diceret plus largiendi hanc esse imperatori causam, si, cum multos solidos minores dare possit, dans decem vel amplius una forma triginta et quinquaginta et centum dare cogeretur.2
軍人の友人たちを招いた際には、トラヤヌスがデザートの後に五杯まで飲むと定めた慣行を守るため、大アレクサンドロスに敬意を表して友人にたった一杯、しかも小ぶりの杯を供するだけであった(ただし、許されていた通り、誰かが遠慮なくより大きな杯を求めた場合は別であった)。肉欲の享受においては節度を守り、男色の相手を近づけなかったので、前に述べた通り、彼らを廃絶するための法律を制定しようと望んだほどであった。彼は全区に公設の穀倉(倉庫)を設け、私的な保管場所を持たない者たちが財産を持ち込めるようにした。また、たまたま公衆浴場を持たなかった全区に浴場を増設した。今日でも多くの浴場が「アレクサンデルのもの」と呼ばれているのはそのためである。彼はまた極めて美しい邸宅を建て、それを友人たち、とりわけ最も高潔な人物たちに下賜した。 公税を縮小して、エラガバルスの下で十アウレウスを納めていた者がアウレウスの三分の一、すなわち三十分の一を納めるようにした。そしてその時初めてアウレウス半貨が鋳造され、さらに税額がアウレウスの三分の一に減額された時、三分の一貨が鋳造された。アレクサンデルはこれ以上小さいものはあり得ないとして四分の一貨もできるだろうと語り、実際に既に鋳造されたそれらを造幣所に留め置き、もし税をさらに縮小できた場合にはそれをも発行しようと待機していた。しかし国家の必要上それが不可能であったため、それらを鋳潰し、三分の一貨と全額貨のみを鋳造するよう命じた。エラガバルスが創始した二重貨、三重貨、四重貨、十重貨、さらにはポンド貨や百重貨に至る大型貨幣については、鋳潰して誰の用にも供されないよう命じた。そしてそのことからこれらに「地金」の名が付けられた。皇帝がより多くの少額貨幣を与えることができるのに、一枚の大型貨幣で十枚以上を与えることで三十、五十、百と与えることを強いられるとすれば、これこそ皇帝にとって余計な散財の口実となる、と彼が語ったからである。
Vestes sericas ipse raras habuit; holosericam numquam induit, subsericam numquam donavit. divitiis nullius invidit, pauperes iuvit, honoratos, quos pauperes vere non per luxuriam aut simulationem vidit, semper multis commodis auxit, agris, servis, animalibus, gregibus, ferramentis rusticis. in thesauris vestem numquam nisi annum esse passus est eamque statim expendi iussit, omnem vestem quam donavit ipse perspexit. omne aurum, omne argentum idque frequenter adpendit, donavit et ocreas et bracas et calciamenta inter vestimenta militaria. purpurae clarissimae non ad usum suum sed ad matronarum, si quae aut possent aut vellent, certe ad vendendum gravissimus exactor fuit,3 ita ut Alexandriana purpura hodieque dicatur quae vulgo Probiana dicitur, idcirco quod Aurelius Probus baphiis praepositus id genus muricis repperisset. usus est ipse chlamyde saepe coccinea, in urbe tamen semper togatus fuit et in Italiae urbibus, praetextam et pictam togam numquam nisi consul accepit, et eam quidem quam de Iovis templo sumptam alii quoque accipiebant aut praetores aut consules, accepit praetextam etiam cum sacra faceret, sed loco pontificis maximi non imperatoris. boni linteaminis adpetitor fuit, et quidem puri, dicens: Si lineae idcirco sunt ut nihil asperum habeant, quid opus est purpura in linea? aurum autem mitti et dementiam iudicabat, cum ad asperitatem ad- deretur rigor, fasciis semper usus est. bracas albas habuit non coccineas, ut prius solebant.
彼自身は絹の衣服をめったに持たず、総絹の衣は決して身につけず、交織の絹衣を下賜することも決してなかった。他人の富を嫉むことなく貧者を助け、贅沢や見せかけではなく真に貧しいと見なした名誉ある身分の者たちには、土地、奴隷、家畜、群れ、農具など多くの恩恵を常に施した。倉庫に衣服を一年以上留め置くことを許さず、直ちに分配するよう命じた。下賜したすべての衣服は彼自身が検分した。すべての金、すべての銀を、しかも頻繁に自ら計量し、軍服の類として脛当てやズボンや履物をも下賜した。最も鮮やかな紫布については、自らの用のためではなく、もし買い求める資力や意欲のある婦人たちがいればそのために、少なくとも売却のために極めて厳格に徴収・管理した。そのため、アウレリウス・プロブス染料場監督官がその種の貝を発見したことから一般にはプロブスの紫布と呼ばれるものが、今日でもアレクサンデルの紫布と呼ばれているほどである。彼自身はしばしば深紅のマントを用いたが、ローマ市内やイタリアの諸都市では常にトーガを着用した。縁飾り付きトーガや刺繍付きトーガは執政官である時以外には決して着用せず、それもユピテル神殿から持ち出されて他の法務官や執政官も受け取るものを受け取った。また祭儀を行う際にも縁飾り付きトーガを着用したが、それは皇帝としてではなく最高神祇官の立場としてであった。上等の亜麻布、それも無地のものを好み、こう語っていた。 「亜麻布が肌触りの荒いところをなくすためのものであるなら、亜麻布に紫布を施して何になろうか。」 また金糸を織り込むことについては、荒さに硬さが加わるとして狂気の沙汰と判断していた。足には常に脚帯を巻いていた。ズボンはかつての慣行であった深紅ではなく、白いものを着用した。
- 39usum Traiani, quem ille post secundam mensam potandi usque ad quinque pocula instituerat
動名詞属格 potandi は、関係節 quem ille... instituerat の前方に置かれた先行名詞 usum に係る(「飲むという慣行」)。動名詞が関係代名詞節の内側に深く入り込み、前置詞句 usque ad quinque pocula を従えて文末の動詞 instituerat の直前に置かれる離隔構造(hyperbaton)をとっている。
- 39cum diceret plus largiendi hanc esse imperatori causam, si, cum multos solidos minores dare possit, dans decem vel amplius una forma triginta et quinquaginta et centum dare cogeretur
間接話法の主幹は hanc(指示代名詞主格相当)esse causam plus largiendi imperatori(「これが皇帝にとってより多く散財する原因である」)。これに条件文 si... cogeretur(接続法未完了過去)が続き、その条件節の内部に譲歩的・状況の副詞節 cum... possit が入れ子状に挿入されている。分詞 dans decem vel amplius una forma は条件節の主語に対する付帯状況あるいは手段を表す。
- 40purpurae clarissimae non ad usum suum sed ad matronarum, si quae aut possent aut vellent, certe ad vendendum gravissimus exactor fuit
文頭の属格 purpurae clarissimae は述語名詞 exactor(「徴収人」「監督者」)にかかる目的格的属格。主語・述語動詞 exactor fuit との間に非対称な対比句(non ad usum suum sed ad matronarum... certe ad vendendum)や条件節が長く割り込んでいるため係り先を見失いやすいが、骨格は purpurae clarissimae gravissimus exactor fuit(「最高級の紫布に関して極めて厳格な徴収・管理者であった」)である。
