← スエトニウス

アウグストゥス

§89-93

ギリシア学芸への関心と前兆や宗教儀礼への態度

アウグストゥスのギリシア学芸への取り組みや同時代の文人への態度、さらに雷電や夢・吉凶の前兆に対する迷信深いほどの執着と、伝統的・外来的な宗教儀礼に対する選別的な姿勢が記述される。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§89

​Ne Graecarum quidem disciplinarum leuiore studio tenebatur. in quibus et ipsis praestabat largiter magistro dicendi usus Apollodoro Pergameno, quem iam grandem natu Apolloniam quoque secum ab urbe iuuenis adhuc eduxerat, deinde eruditione etiam uaria repletus per Arei philosophi filiorumque eius Dionysi et Nicanoris contubernium; non tamen ut aut loqueretur expedite aut componere aliquid auderet;1 nam et si quid res exigeret, Latine formabat uertendumque alii dabat. sed plane poematum quoque non imperitus, delectabatur etiam comoedia ueteri et saepe eam exhibuit spectaculis publicis. In euoluendis utriusque linguae auctoribus nihil aeque sectabatur, quam praecepta et exempla publice uel priuatim salubria, eaque ad uerbum excerpta aut ad domesticos aut ad exercituum prouinciarumque rectores aut ad urbis magistratus plerumque mittebat, prout quique monitione indigerent. etiam libros totos et senatui recitauit et populo notos per edictum saepe fecit, ut orationes Q. Metelli 'de prole augenda' et Rutili 'de modo aedificiorum,' quo magis persuaderet utramque rem non a se primo animaduersam, sed antiquis iam tunc curae fuisse. Ingenia saeculi sui omnibus modis fouit. recitantis et benigne et patienter audiit, nec tantum carmina et historias, sed et orationes et dialogos. componi tamen aliquid de se nisi et serio et a praestantissimis offendebatur,2 admonebatque praetores ne paterentur nomen suum commissionibus obsolefieri.

彼はギリシアの学問に対しても決して劣らぬ熱意に捉われていた。この分野そのものにおいても、雄弁術の師であるペルガモンのアポロドロスに学んで大いに卓越していた。彼はこの師をすでに高齢であったにもかかわらず、自身がまだ若かった頃に都からアポロニアへ同伴させたのであった。その後さらに哲学者アレイオスとその息子たちディオニュシオスおよびニカノールとの同居交友を通じて多様な学識を満たした。しかしながら、流暢に話したり自ら何かを創作することを敢えて試みるほどには至らなかった。というのも、何か必要に迫られた場合でもラテン語で構想し、他人に渡して翻訳させたからである。とはいえ詩作にも決して無知ではなく、古喜劇をも楽しんで、しばしば公開の興行で上演させた。 両言語の著作家を繙くにあたっては、公私にわたって有益な教訓や実例ほど熱心に追い求めたものはなく、それらを一字一句抜き出しては、家族の者たちや軍隊・属州の統治者たち、あるいは都の政務官たちへ、それぞれが必要とする戒めに応じてしばしば送り届けた。また書物全体を元老院で朗読したり、布告によって民衆に周知させたりすることもしばしばあった。例えばクィントゥス・メテッルスの『子孫の増殖について』やルティリウスの『建造物の規模について』の演説がそうであり、いずれの事柄も自分が初めて着目したのではなく、かつて古代の人々にとってもすでに配慮の対象であったのだということを、より強く納得させるためであった。 彼は当時代の優れた才能をあらゆる方法で育んだ。朗読を行う者たちには好意的かつ辛抱強く耳を傾け、詩や歴史にとどまらず、演説や対話篇をも聴いた。しかし、真摯に、かつ極めて優れた者たちによってなされるのでない限り、自身について何か作品が書かれることには腹を立て、弁論競技会などで自分の名が色褪せさせられることのないよう法務官たちに注意を促した。

§90

​Circa religiones talem accepimus. tonitrua et fulgura paulo infirmius expauescebat, ut semper et ubique pellem uituli marini circumferret pro remedio atque ad omnem maioris tempestatis suspicionem in abditum et concamaratum locum se reciperet, consternatus olim per nocturnum iter transcursu fulguris, ut praediximus.

宗教・信仰心に関しては、次のように伝えられている。彼は雷や稲妻をいささか過剰に恐れ、魔除けとして常にどこへでもアザラシの皮を持ち歩き、少しでも激しい嵐の気配があれば隠れた丸天井の部屋へ退避した。以前、夜間の行軍中に稲妻がかすめたことで恐怖に打ちのめされたためであるが、それは既に述べた通りである。

§91

​Somnia neque sua neque aliena de se neglegebat. Philippensi acie quamuis statuisset non egredi tabernaculo propter ualitudinem, egressus est tamen amici somnio monitus; cessitque res prospere, quando captis castris lectica eius, quasi ibi cubans remansisset, concursu hostium confossa atque lacerata est. ipse per omne uer plurima et formidulosissima et uana et irrita uidebat, reliquo tempore rariora et minus uana. cum dedicatam in Capitolio aedem Tonanti Ioui assidue frequentaret, somniauit queri Capitolinum Iouem cultores sibi abduci seque respondisse Tonantem pro ianitore ei appositum; ideoque mox tintinnabulis fastigium aedis redimiit, quod ea fere ianuis dependebant. ex nocturno uisu etiam stipem quotannis die certo emendicabat a populo cauam manum asses porrigentibus praebens.

夢については、自身が見たものも他人が自分に関して見たものも疎かにしなかった。フィリッピの戦陣では、体調不良のため天幕から出ないことを決めていたにもかかわらず、友人の夢の忠告に従って出陣した。そして事態は幸運な結果となった。というのも、陣営が占領された際、彼がそこに寝たままであったかのように、彼の担ぎ輿は敵の殺到によって突き刺され、引き裂かれたからである。彼自身は毎春、極めて多くの、極めて恐ろしく、そして根拠のない無益な夢を見たが、それ以外の時期には夢を見ることも稀で、根拠のなさもより少なかった。 カピトーリウムに建立された雷神ユーピテルの神殿に彼が熱心に通っていた頃、カピトーリウムのユーピテルが自らの崇拝者を奪われたと不平を漏らし、自分は雷神を門番としてユーピテルに配属したのだと答える夢を見た。そのため間もなく彼は、扉には鈴が掛けられるのが常であったことから、その神殿の破風を鈴で飾った。またある夜の幻影に基づき、毎年決まった日に民衆から施しを乞い、青銅貨を差し出す人々に掌をくぼませて差し出した。

§92

​Auspicia et omina quaedam pro certissimis obseruabat: si mane sibi calceus perperam ac sinister pro dextro induceretur, ut dirum; si terra mariue ingrediente se longinquam profectionem forte rorasset, ut laetum maturique et prosperi reditus. sed et ostentis praecipue mouebatur. enatam inter iuncturas lapidum ante domum suam palmam in conpluuium deorum Penatium transtulit, utque coalesceret magno opere curauit. apud insulam Capreas ueterrimae ilicis demissos iam ad terram languentisque ramos conualuisse aduentu suo, adeo laetatus est,3 ut eas cum re p. Neapolitanorum permutauerit Aenaria data. obseruabat et dies quosdam, ne aut postridie nundinas quoquam proficisceretur aut Nonis quicquam rei seriae incoharet; nihil in hoc quidem aliud deuitans, ut ad Tiberium scribit, quam δυσφημίαν nominis.4

特定の鳥占い前兆や凶兆を、極めて確実なものとして遵守した。もし朝、靴を誤って右のものの代わりに左のものを履いたなら不吉なものとし、陸路や海路で遠方への旅に出立する際に折よく霧雨が降ったなら、吉祥であり迅速で幸先の良い帰還の前兆とした。しかしとりわけ奇異なる前兆に心を動かされた。自宅の前の石の継ぎ目から生え出た椰子の木を守護神の雨水受けの庭へ移植し、それが根付くよう大いに心を配った。 カプリ島において、きわめて古いカシの木がすでに地面に垂れ下がり萎れていた枝を、彼の来訪によって回復させたことに大いに喜び、イスキア島を譲渡することによってナポリの国家とこの島を交換したほどであった。また特定の日をも遵守し、定期市の翌日にはどこへも旅立たず、あるいはノーナエの日にはいかなる重大な仕事にも着手しなかった。このことにおいて彼が避けていたのは、ティベリウスに宛てて書いているように、その呼称の不吉な響きにほかならなかった。

§93

​Peregrinarum caerimoniarum sicut ueteres ac praeceptas reuerentissime coluit, ita ceteras contemptui habuit. namque Athenis initiatus, cum postea Romae pro tribunali de priuilegio sacerdotum Atticae Cereris cognosceret et quaedam secretiora proponerentur, dimisso consilio et corona circumstantium solus audiit disceptantes. at contra non modo in peragranda Aegypto paulo deflectere ad uisendum Apin supersedit, sed et Gaium nepotem, quod Iudaeam praeteruehens apud Hierosolyma non supplicasset, conlaudauit.

異邦の宗教儀礼に関しては、古くから規定されたものは極めて敬虔に重んじた反面、それ以外のものは侮蔑の対象とした。実際、アテナイで秘儀に参入したのち、後にローマの法廷でアッティカのケーレースの神官たちの特権について審理し、幾つかの秘められた事柄が持ち出された際、顧問会や周囲を取り巻く群衆を退出させ、一人きりで訴訟当事者たちの弁論を聴いた。だがその一方で、エジプトを遍歴した際にはアピス牛を見物するためにわずかに立ち寄ることすら見送ったばかりか、孫のガイウスがユダヤを通過しながらエルサレムで祈願を行わなかったことも称賛した。

構文注4 件
  1. 89non tamen ut aut loqueretur expedite aut componere aliquid auderet

    結果あるいは制限を表す ut 節(ut-clause of result / limitation)。直前の「ギリシアの学問において大いに卓越していた(praestabat largiter)」という記述を受け、卓越していたとはいえ「流暢に話したり自ら創作したりするほどではなかった」と到達度を限定している。

  2. 89componi tamen aliquid de se nisi et serio et a praestantissimis offendebatur

    動詞 offendo(不快に思う)の受動態人称構文、または不定詞句 componi aliquid de se(自身について何かが書かれること)を実質的な主語とする構文。「〜でなければ、自身について書かれることに不快の念を抱いた」の意。nisi は条件文「真摯に、かつ最も優れた者たちによってなされるのでない限り」を導く。

  3. 92apud insulam Capreas ueterrimae ilicis demissos iam ad terram languentisque ramos conualuisse aduentu suo, adeo laetatus est

    文頭の対格不定詞句(ueterrimae ilicis... ramos conualuisse aduentu suo)が、主動詞 laetatus est の原因・対象として前置されている倒置・離隔構造。構文の核は「古いカシの木の枝が回復したことに彼はいたく喜んだ(adeo laetatus est ramos conualuisse)」である。

  4. 92nihil in hoc quidem aliud deuitans, ut ad Tiberium scribit, quam δυσφημίαν nominis

    比較構文 nihil aliud ... quam(〜のほかに何一つ〜ない)の変形。deuitans は分詞構文で主語アウグストゥスに一致する。ノーナエ(Nonis)の日に重大な仕事を避けた理由として、ラテン語の non(否定)を連想させる呼称の不吉さ(δυσφημία)のみを避けていたと説明されている。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi1348.abo012.humanitext-lat2:89-93