- 底本
- Suetonius. De Vita Caesarum Libri VIII. Ihm, Max, editor; Leipzig: Teubner, 1908.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.humanitext-lat2:85-88
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
アウグストゥスの散文・詩作品、平明さを最優先とした文体と気取りへの批判、日常会話や書簡で好んで用いた独特の慣用句や語彙、ならびに自筆原稿における正書法や暗号の特徴が記述される。
Multa uarii generis prosa oratione composuit, ex quibus nonnulla in coetu familiarium uelut in auditorio recitauit, sicut 'rescripta Bruto de Catone,' quae uolumina cum iam senior ex magna parte legisset, fatigatus Tiberio tradidit perlegenda;1 item 'hortationes ad philosophiam,' et aliqua 'de uita sua,' quam tredecim libris Cantabrico tenus bello nec ultra exposuit. poetica summatim attigit. unus liber extat scriptus ab eo hexametris uersibus, cuius et argumentum et titulus est 'Sicilia'; extat alter aeque modicus 'epigrammatum,' quae fere tempore balinei meditabatur. nam tragoediam magno impetu exorsus, non succedenti stilo, aboleuit quaerentibusque amicis, quidnam Aiax ageret, respondit Aiacem suum in spongiam incubuisse.2
散文では様々な分野の著作を残し、そのうちのいくつかは親しい者たちの集まりで朗読会さながらに朗読した。例えば『カトーに関するブルートゥスへの返答』がそうであり、この巻物は高齢になってから大部分を読み進めたものの、疲労のために残りを最後まで読ませるべくティベリウスに手渡した。また『哲学への勧め』や、十三巻をもってカンタブリア戦争までを記しそれ以降には及ばなかった『自伝』の数編も同様である。 詩作にはごくわずかに触れたにとどまる。彼の手による六歩格詩で書かれた書が一巻現存しており、その主題も表題も『シケリア』である。また同程度に小規模な『エピグラム集』が一巻現存しており、これらはほぼ入浴の折に構想された。というのも、意気揚々と書き始めた悲劇は筆が進まなかったため廃棄し、友人たちからアイアースはどうなったのかと尋ねられた際、自分のアイアースは海綿の上に倒れ伏したと答えたからである。
Genus eloquendi secutus est elegans et temperatum uitatis sententiarum ineptiis atque concinnitate et 'reconditorum uerborum,' ut ipse dicit, 'fetoribus'; praecipuamque curam duxit sensum animi quam apertissime exprimere. quod quo facilius efficeret aut necubi lectorem uel auditorem obturbaret ac moraretur,3 neque praepositiones urbibus addere neque coniunctiones saepius iterare dubitauit, quae detractae afferunt aliquid obscuritatis, etsi gratiam augent. cacozelos et antiquarios, ut diuerso genere uitiosos, pari fastidio spreuit exagitabatque nonnumquam; in primis Maecenatem suum, cuius 'myrobrechis,' ut ait, 'cincinnos' usque quaque persequitur et imitando per iocum irridet. sed nec Tiberio parcit et exoletas interdum et reconditas uoces aucupanti. M. quidem Antonium ut insanum increpat, quasi ea scribentem, quae mirentur potius homines quam intellegant; deinde ludens malum et inconstans in eligendo genere dicendi ingenium eius, addit haec: 'tuque dubitas, Cimberne Annius an Veranius Flaccus imitandi sint tibi, ita ut uerbis, quae Crispus Sallustius excerpsit ex Originibus Catonis, utaris? an potius Asiaticorum oratorum inanis sententiis uerborum uolubilitas in nostrum sermonem transferenda?' et quadam epistula Agrippinae neptis ingenium conlaudans: 'sed opus est,' inquit, 'dare te operam, ne moleste scribas et loquaris.'
彼が追究した文体は優雅で節度あるものであり、警句の拙劣さや作為的な均斉美、そして彼自身の言葉を借りれば「難解な古語の悪臭」を避けた。そして自身の意図を極力明瞭に表現することに最大の配慮を払った。これをいっそう容易に達成し、読者や聴衆をどこかで困惑させたり滞らせたりしないために、都市名に前置詞を付すことや、接続詞を頻繁に反復することを躊躇しなかった。これらは省略されれば美観を高めるとはいえ、いくらかの曖昧さをもたらすものである。 気取り屋や古語愛好家を、異なった種類の悪癖を持つ者たちとして等しい嫌悪をもって退け、時に手厳しく攻撃した。とりわけ彼の友マエケナスに対しては、彼が言うところの「香油に濡れた巻き毛」を至る所で論難し、戯れに真似ることで嘲笑した。しかし、時に廃語や晦渋な語を嗅ぎ回るティベリウスをも容赦しなかった。マルクス・アントニウスに対しては、人々が理解するよりもむしろ驚嘆するような文章を書く者として狂人のように叱責した。次いで、文体を選ぶにあたっての彼の悪しき不安定な才気をおちょくり、次のように付け加えている。 「きみはアニウス・キンベルを見倣うべきかウェラニウス・フラックスを見倣うべきか迷い、クリスプス・サルスティウスがカトーの『起源論』から抜き出した言葉を使おうというのか。それともむしろ、アシア派弁論家の、思想を欠いた言葉の饒舌を我らの言葉へ移し替えるべきなのか」。またある手紙では孫娘アグリッピナの資質を称賛しつつ、「だが、気取って書いたり話したりしないよう努めることが肝要だ」と述べている。
Cotidiano sermone quaedam frequentius et notabiliter usurpasse eum, litterae ipsius autographae ostentant, in quibus identidem, cum aliquos numquam soluturos significare uult, 'ad K(a)l(endas) Graecas soluturos' ait; et cum hortatur ferenda esse praesentia, qualiacumque sint: 'contenti simus hoc Catone'; et ad exprimendam festinatae rei uelocitatem: 'celerius quam asparagi cocuntur.' ponit assidue et pro stulto 'baceolum apud pullum pulleiaceum' et pro cerrito 'uacerrosum' et 'uapide' se habere pro male et 'betizare' pro languere, quod uulgo 'lachanizare' dicitur; item 'simus' pro sumus et 'domos' genetiuo casu singulari pro domuos. nec umquam aliter haec duo, ne quis mendam magis quam consuetudinem putet. Notaui et in chirographo eius illa praecipue: non diuidit uerba nec ab extrema parte uersuum abundantis litteras4 in alterum transfert, sed ibidem statim subicit circumducitque.
日常会話において幾つかの表現を頻繁に、かつ特徴的に用いたことは、彼自身の自筆書簡が示している。その中で彼は、誰かが決して借金を返さないことを示したい時に「ギリシアの初日に返済するだろう」と繰り返し述べている。また、現今の境遇がどのようなものであろうと甘受すべきだと勧める時には「このカトーで満足しよう」と言い、急を要する事柄の迅速さを表現するためには「アスパラガスが茹で上がるより早く」と言った。 彼は愚鈍な者の代わりに「褐色の若鶏のそばのうすのろ」を、狂気の者の代わりに「杭頭」を、体調が悪いことの代わりに「気抜けした」を、衰弱することの代わりに「フダンソウ化する」――世間では通例「野菜化する」と言われる――を絶えず用いた。同様にsumus〔我らはある〕の代わりに「simus」を用い、単数属格において domuos〔家の〕の代わりに「domos」を用いた。誰かが習慣ではなく誤記であるとみなすことのないよう、これら二つをこれ以外の形で書くことは決してなかった。 私はまた彼の自筆原稿において、とりわけ以下の点に留意した。彼は単語を分断せず、行末で余った文字を次の行へ送ることもせず、まさにその箇所で直下に書き添えて丸く囲んだ。
orthographiam, id est formulam rationemque scribendi a grammaticis institutam, non adeo custodit ac uidetur eorum potius sequi opinionem, qui perinde scribendum ac loquamur existiment. nam quod saepe non litteras modo sed syllabas aut permutat aut praeterit, communis hominum error est.5 nec ego id notarem, nisi mihi mirum uideretur tradidisse aliquos, legato eum consulari successorem dedisse ut rudi et indocto, cuius manu 'ixi' pro ipsi scriptum animaduerterit. quotiens autem per notas scribit, B pro A, C pro B ac deinceps eadem ratione sequentis litteras ponit; pro X autem duplex A.
正書法、すなわち文法家たちが定めた書記の規準や規則をそれほど固執して守ることはなく、むしろ話す通りに書くべきだと考える者たちの見解に従っているように見受けられる。というのも、彼が文字だけでなく音節をもしばしば入れ替えたり脱落させたりしたことは、人間に共通の誤りにすぎないからである。元執政官の総督の筆跡で ipsi〔自身に〕の代わりに「ixi」と書かれているのを認めたことで、その人物が無教養で無学であるとして後任を宛がったとある人々が伝えており、それが私にとって驚くべきことに思われなければ、このことにも言及しなかったであろう。また、彼が暗号を用いて書く時には、Aの代わりにBを、Bの代わりにCを、以下同様の規則に従って後続の文字を置き、Xの代わりには二重のAを置いた。
- 85fatigatus Tiberio tradidit perlegenda
perlegenda は動形容詞(接尾辞 -ndus)中性複数対格で、関係代名詞節の先行詞を兼ねる目的語 quae uolumina を叙述的に修飾し、動作の目的(「最後まで読み通させるために」)を表す。Tiberio は動形容詞に伴う行為者の与格、あるいは動詞 tradidit の間接目的語(帰着点の与格)と二重に解釈可能であるが、構文上は「疲労したため、残りを最後まで読ませるべくティベリウスに引き渡した」という一連の使役的・目的的委託を表している。
- 85Aiacem suum in spongiam incubuisse
対格不定詞構文(主動詞 respondit の目的語名詞節)。武具や刀剣の上に身を投げて自決することを意味する慣用表現 in gladium incumbere を踏まえた地口であり、下書きの文字を海綿の水で拭き取って抹消したことと、悲劇の主人公アイアースの自決の結末とを重ね合わせている。
- 86quod quo facilius efficeret aut necubi lectorem uel auditorem obturbaret ac moraretur
文頭の quod は直前の文全体(「自身の意図を極力明瞭に表現すること」)を指す連絡の代名詞(接続的関係代名詞)中性単数対格で、目的節内の efficeret の直接目的語。quo facilius は比較級副詞を伴う目的節を導き、aut necubi(ne alicubi「どこにも〜ないように」)によって二つ目の否定目的節へと並列されている。
- 87abundantis litteras
abundantis は現在分詞 abundans の男性・女性対格複数形(古風または詩的な -is 語尾。標準形は abundantes)で、litteras を直接修飾している。語順は ab extrema parte uersuum(前置詞句)を挟む倒置(ハイパーバトン)をなしている。
- 88nam quod saepe non litteras modo sed syllabas aut permutat aut praeterit, communis hominum error est
quod ... praeterit の節全体が、名詞節(事実の quod 節)として主節の動詞 est に対する主語を構成している。communis hominum error は述語名詞句。「彼が文字だけでなく音節をも入れ替えたり脱落させたりしたという事実は、人間に共通の過誤である」という構造。
