- 底本
- Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1254.phi001.humanitext-lat2:1.12.a-1.12.19
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
ウェスタの処女の適格基準、家父長権からの離脱や遺言作成権といった法的効力、パピウス法に基づく選抜手続き、儀礼の文言および「捕獲される」という表現と「アマータ」の呼称の由来について論じる。
Argument Virgo Vestae quid aetatis et ex quali familia1 et quo ritu quibusque caerimoniis et religionibus ac quo nomine a pontifice maximo capiatur, et quo statim iure esse incipiat simul atque capta est; quodque, ut Labeo dicit, nec intestato cuiquam nec eius intestatae quisquam iure heres est.
要旨 ウェスタの処女はいかなる年齢で、いかなる家柄から、どのような儀式、いかなる祭式や宗教的規定をもって、またいかなる呼称で最高神祇官によって選定されるのか。また選定されるや否や、いかなる法的地位に直ちに入り始めるのか。さらにラベオーが述べるように、無遺言の誰の相続人にもならず、彼女が無遺言のときにも法により誰も彼女の相続人とはならないこと。
QUI de virgine capienda scripserunt, quorum diligentissime scripsit Labeo Antistius, minorem quam annos sex, maiorem quam annos decem natam, negaverunt capi fas esse;
処女の選定について書き記した者たち――そのうち最も綿密に書いたのはアンティスティウス・ラベオーであるが――は、六歳未満、十歳を超えた者は選定することが神法に適わないと述べた。
item quae non sit patrima et matrima;
同様に、父母ともに生存しているのではない者も不可とした。
item quae lingua debili sensuve aurium deminuta aliave qua corporis labe insignita sit;
同様に、舌が不自由であるか、聴力を損なっているか、あるいはその他の肉体の欠陥によって損なわれている者も不可とした。
item quae ipsa aut cuius pater emancipatus sit, etiamsi vivo patre in avi potestate sit;
同様に、自身が、あるいは父親が家父長権から解放されている者も、父の生存中に祖父の権力下にある場合であっても不可とした。
item cuius parentes alter amboue servitutem servierunt aut in negotiis sordidis versantur.
同様に、両親のいずれか、あるいは双方が奴隷の境遇に服したか、卑しい生業に従事している者も不可とした。
Set et eam cuius soror ad id sacerdotium lecta est excusationem mereri aiunt; item cuius pater flamen aut augur aut quindecimvirum sacris faciundis aut septemvirum epulonum aut Salius est.
しかし、姉妹がその神職に選ばれている者は免除に値すると彼らは言う。同様に、父が専任神官、鳥卜官、神事執行十五人官、饗宴担当七人官、あるいはサリー団員である者も同様である。
Sponsae quoque pontificis et tubicinis sacrorum filiae vacatio a sacerdotio isto tribui solet.
神祇官の婚約者や、神事角笛手の娘に対しても、その神職からの免除が与えられるのが通例である。
Praeterea Capito Ateius scriptum reliquit, neque eius legendam filiam qui domicilium in Italia non haberet, et excusandam eius qui liberos tres haberet.
さらにアテイウス・カピトーは、イタリアに居住地を持たない者の娘は選出されるべきでなく、三人の子を持つ者の娘は免除されるべきであると書き遺した。
Virgo autem Vestalis simul est capta atque in atrium Vestae deducta et pontificibus tradita est, eo statim tempore sine emancipatione ac sine capitis minutione e patris potestate exit et ius testamenti faciundi adipiscitur.
だが、ウェスタの処女は選定され、ウェスタの館へと連れて行かれて神祇官たちに引き渡されると、その時点ですぐさま家父長権の解放もなく、また身分格下げの変更も受けることなく父の権力から脱し、遺言を作成する権利を獲得する。
De more autem rituque capiundae virginis litterae quidem antiquiores non extant, nisi quae capta prima est a Numa rege esse captam.
処女の選定の慣習と儀式については、初代に選定された者がヌマ王によって選定されたということ以外、より古い記録は現存しない。
Sed Papiam legem invenimus, qua cavetur ut pontificis maximi arbitratu virgines e populo viginti legantur sortitioque in contione ex eo numero fiat et cuius sors virginis ducta erit, ut eam pontifex maximus capiat eaque Vestae fiat.
しかしパピウス法が見出され、その法では最高神祇官の裁量によって民衆の中から二十人の処女が選出され、民会においてその数の中から抽選が行われ、くじが引かれた処女を最高神祇官が選定し、彼女がウェスタのものとなるよう定められている。
Sed ea sortitio ex lege Papia non necessaria nunc videri solet. Nam si quis honesto loco natus adeat pontificem maximum atque offerat ad sacerdotium filiam suam, cuius dumtaxat salvis religionum observationibus ratio haberi possit, gratia Papiae legis per senatum fit.2
だが、パピウス法に基づくその抽選は、今日では不可欠とは見なされないのが通例である。というのも、高貴な家柄に生まれた者が最高神祇官の許に赴き、自分の娘を神職のために差し出した場合、少なくとも宗教上の遵守事項が損なわれない限り考慮される余地があるならば、元老院によってパピウス法の適用免除がなされるからである。
Capi autem virgo propterea dici videtur, quia pontificis maximi manu prensa ab eo parente in cuius potestate est, veluti bello capta, abducitur.
なお、処女が「捕獲される」と言われるのは、あたかも戦争で捕虜にされたかのように、彼女が属している権力を持つ親の許から最高神祇官の手に掴まれて連れ去られるからであると考えられる。
In libro primo Fabii Pictoris, quae verba pontificem maximum dicere oporteat, cum virginem capiat, scriptum est. Ea verba haec sunt: Sacerdotem Vestalem, quae sacra faciat quae ius siet sacerdotem Vestalem facere pro populo Romano Quiritibus, uti quae optima lege fuit, ita te, Amata, capio.3 Plerique autem capi virginem solam debere dici putant. Sed flamines quoque Diales, item pontifices et augures capi dicebantur.
ファビウス・ピクトルの第一巻には、最高神祇官が処女を選定する際に述べるべき言葉が記されている。その言葉は次の通りである。 「最も良き法規の下にあった者と同じく、ローマ市民たるローマの人民のためにウェスタの処女が行うことが法にかなっている神事を執り行うべきウェスタの神官として、かくのごとく、そなたを、アマータよ、我は選定する」しかし、多くの者は「選定される」と言われるべきなのは処女だけであると考えている。だが、ユーピテル専任神官たちも、同様に神祇官たちや鳥卜官たちもまた「選定される」と言われていたのである。
L. Sulla Rerum Gestarum libro secundo ita scripsit: P. Cornelius, cui primum cognomen Sullae impositum est, flamen Dialis captus. M. Cato de Lusitanis, cum Servium Galbam accusavit: Tamen dicunt deficere voluisse. Ego me nunc volo ius pontificium optime scire; iamne ea causa pontifex capiar? Si volo augurium optime tenere, ecquis me ob eam rem augurem capiat? Praeterea in commentariis Labeonis, quae ad duodecim Tabulas composuit, ita scriptum est: Virgo Vestalis neque heres est cuiquam intestato, neque intestatae quisquam, sed bona eius in publicum redigi aiunt. Id quo iure fiat, quaeritur.
ルキウス・スッラは『業績録』第二巻に次のように記した。 「最初にスッラの副添名を与えられたプブリウス・コルネリウスは、ユーピテル神官に選定された」マルクス・カトーはルシタニア人に関する演説で、セルウィウス・ガルバを告発した際にこう述べた。 「それにもかかわらず、彼らは離反することを望んだのだと言う。私は今、神祇官の法を最もよく知ることを望んでいる。だからといって私は神祇官に選定されるというのだろうか。もし私が鳥卜の法を最もよく把握することを望むなら、そのことゆえに誰かが私を鳥卜官に選定するだろうか」さらに、ラベオーが十二表法に対して著した注解の中には、次のように記されている。 「ウェスタの処女は無遺言の誰の相続人にもならず、彼女が無遺言のときにも誰も相続人とならない。だが、その財産は国庫に帰属せしめられると彼らは言う。
Amata inter capiendum a pontifice maximo appellatur, quoniam quae prima capta est hoc fuisse nomen traditum est.
それがどのような法に基づいてなされるのかが問われている」最高神祇官によって選定される際、「アマータ」と呼ばれるのは、最初に選定された者がこの名であったと伝えられているからである。
- 1.12.aVirgo Vestae quid aetatis et ex quali familia
quid aetatis は疑問代名詞の中性単数対格 quid に部分の属格 aetatis が後続した成句的表現であり、「いかなる年齢で(quam nata)」を意味する。ex quali familia と並列され、capiatur の間接疑問節を導く。
- 1.12.12gratia Papiae legis per senatum fit
gratia fit は属格を伴って「〜の免除(適用除外)がなされる」を意味する法律的表現。Papiae legis は客体格的属格であり、元老院による決議(per senatum)によってパピウス法の規定の免除が特認されることを指す。
- 1.12.14uti quae optima lege fuit, ita te, Amata, capio
古風な宗教・法祭式の定型文。uti quae optima lege fuit は省略構文で、先行する最良の条件を享受した任用者(uti ea sacerdos Vestalis quae optima lege fuit)に準じることを示す比較節。optima lege は「最も有利な法的位置づけにおいて」を表す性質または様態の奪格。
