← アウルス・ゲッリウス

アッティカの夜

§1.11.a-1.11.19

進軍時の笛の使用とグラックスの演説用笛

アウルス・ゲッリウスは、スパルタ人が戦闘進軍時に喇叭ではなく笛を用いた理由をトゥキュディデスやアリストテレースを引いて論じ、ヘロドトスに見るアリュアッテスの楽隊や、ガイウス・グラックスが演説時に用いたとされる調節用の笛の逸話と対比している。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§1.11.a

​Argument Quod Thucydides, scriptor inclitus, Lacedaemonios in acie non tuba, sed tibiis esse usos dicit verbaque eius super ea re posita; quodque Herodotus Alyattem regem fidicinas in procinctu habuisse tradit; atque inibi quaedam notata de Gracchi fistula contionaria.

要旨 著名な著述家トゥキュディデスが、スパルタ人は戦陣において喇叭ではなく笛を用いたと述べており、そのことに関する彼の言葉が引用されていること。またヘロドトスが、アリュアッテス王は戦闘準備の陣列の中に女琴奏者たちを置いていたと伝えていること。さらにその関連で、グラックスの演説用笛についての若干の注記。

§1.11.1

​AUCTOR historiae Graecae gravissimus Thucydides, Lacedaemonios, summos bellatores, non cornuum tubarumve signis, sed tibiarum modulis in proeliis esse usos refert, non prorsus ex aliquo ritu religionum neque rei divinae gratia neque autem ut excitarentur atque evibrarentur animi, quod cornua et litui moliuntur; sed contra, ut moderatiores modulatioresque fierent, quod tibicinis numeris vis temperatur.

ギリシア史の最も権威ある著述家トゥキュディデスは、最上の戦士たちであるスパルタ人が戦闘において角笛や喇叭の合図ではなく、笛の調べを用いていたと伝えている。それは決して何らかの宗教的儀礼や神事のためではなく、また角笛や曲がり喇叭が目指すように兵の気勢を奮い立たせ昂揚させるためでもなく、逆に、より抑制され節度あるものとなるためであった。笛吹きの調子によって力強さが制御されるからである。

§1.11.2

​Nihil adeo in congrediendis hostibus atque in principiis proeliorum ad salutem virtutemque aptius rati, quam si permulti sonis mitioribus non inmodice ferocirent.1

彼らは敵と衝突する際や戦闘の開始時において、多数の兵がより穏やかな響きによって度を越して猛り狂わないようにすること以上に、安全と武勇にとって適ったことは何もないと考えたのである。

§1.11.3

​Cum procinctae igitur classes erant et instructa acies coeptumque in hostem progredi tibicines inter exercitum positi canere inceptabant.

それゆえ、軍勢の隊列が整えられ陣列が敷かれて敵に向かって進軍が始まると、軍の中に配置された笛吹きたちが吹き鳴らし始めた。

§1.11.4

​Ea ibi praecentione tranquilla et delectabili atque adeo venerabili ad quandam quasi militaris musicae disciplinam vis et impetus militum, ne sparsi dispalatique proruerent, cohibebatur.

その平穏で心地よく、さらには崇高ですらある前奏によって、あたかも軍楽の規律に従うかのように、兵士たちの気勢と突進力は、散開し散り散りになって突進することがないよう抑えられたのである。

§1.11.5

​Sed ipsius illius egregii scriptoris uti verbis libet, quae et dignitate et fide graviora sunt: Καὶ μετὰ ταῦτα ἡ ξύνοδος ἦν· Ἀργεῖοι μὲν καὶ οἱ σύμμαχοι ἐντόνως καὶ ὀργῇ χωροῦντες, Λακεδαιμόνιοι δὲ βραδέως καὶ ὑπὸ αὐλητῶν πολλῶν, νόμου ἐγκαθεστώτων, οὐ τοῦ θείου χάριν, ἀλλʼ ἵνα ὁμαλῶς μετὰ ῥυθμοῦ βαίνοντες προσέλθοιεν καὶ μὴ διασπασθείη αὐτοῖς ἡ τάξις, ὅπερ φιλεῖ τὰ μεγάλα στρατόπεδα ἐν ταῖς προσόδοις ποιεῖν ​Cretenses quoque proelia ingredi solitos memoriae datum est praecinente ac praemoderante cithara gressibus;

しかし、その卓越した著述家自身の言葉を用いることとしよう。それらの言葉は品格においても信憑性においてもより重みがある。 「そしてこの後、衝突が起こった。アルゴス人たちとその同盟軍は激しく憤怒に任せて進み、スパルタ人たちは緩やかに、慣例によって配置された多くの笛奏者の調べに合わせて進んだ。神への礼拝のためではなく、歩調を合わせて整然と接近し、大軍が進撃の際によく陥るように陣形が乱れて崩れることのないようにするためであった」クレータ人たちもまた、キタラが先導して奏で足取りを整える中で戦闘に突入するのが常であったと記録されている。

§1.11.7

​Alyattes autem, rex terrae Lydiae, more atque luxu barbarico praeditus, cum bellum Milesiis faceret, ut Herodotus in Historiis tradit, concinentes habuit fistulatores et fidicines atque feminas etiam tibicinas in exercitu atque in procinctu habuit, lascivientium delicias conviviorum.

これに対して、リュディアの地の王アリュアッテスは、蛮族特有の慣習と贅沢に溺れ、ミレートス人に戦争を仕掛けた際、ヘロドトスが『歴史』に記しているように、合奏する笛吹きや琴奏者たち、さらには奔放な酒宴の歓楽たる女笛奏者たちまでも軍中および戦闘配備の陣列に伴っていた。

§1.11.8

​Sed enim Achaeos Homerus pugnam indipisci ait non fidicularum tibiarumque, sed mentium animorumque concentu conspiratuque tacito nitibundos: "Οἱ δ᾽ ἄρʼ ἴσαν σιγῇ μένεα πνείοντες Ἀχαιοί, Ἐν θυμῷ μεμαῶτες ἀλεξέμεν ἀλλήλοισιν"

だが他方でホメーロスは、アカイア人たちが戦闘に臨む際、琴や笛の調べではなく、沈黙した心と気概の調和と合意によって奮い立っていたと述べている。 「アカイア人たちは沈黙のうちに気迫を漲らせて進んだ、 互いに助け合おうと心に熱望しつつ。」

§1.11.9

​Quid ille vult ardentissimus clamor militum Romanorum, quem in congressibus proeliorum fieri solitum scriptores annalium memoravere? Contrane institutum fiebat antiquae disciplinae tam probabile? An tum et gradu clementi et silentio est opus, cum ad hostem itur in conspectu longinquo procul distantem, cum vero prope ad manus ventum est tum iam e propinquo hostis et impetu propulsandus et clamore terrendus est?

ローマ兵が戦闘の衝突時に上げる習わしであったと年代記作家たちが伝えている、あの極めて熱烈な雄叫びは何を意味するのか。あれは古の規律のあのように称賛すべき定めに反して行われていたのだろうか。それとも、遠い視界の彼方に離れている敵に向かって進むときには穏やかな歩調と沈黙が必要であり、いざ白兵戦の間近に至ったならば、その時には接近して勢いによって敵を撃退し、叫び声によって恐れおののかせるべきなのだろうか。

§1.11.10

​Ecce autem per tibicinia Laconica tibiae quoque illius contionariae in mentem venit,2 quam C. Graccho cum populo agente praeisse ac praeministrasse modulos ferunt.

ところで、スパルタの笛の奏楽を通じて、民会で演説するガイウス・グラックスのために先導して調べを整えたと伝えられる、あの演説用の笛のことも思い起こされる。

§1.11.11

​Sed nequaquam sic est, ut a vulgo dicitur, canere tibia solitum qui pone eum loquentem staret, et variis modis tum demulcere animum actionemque eius, tum intendere.

しかし、彼が語っている背後に立つ者が笛を吹き、様々な調子によって彼の心持ちや演説を時には和らげ、時には昂揚させたという世俗の風聞の通りでは決してない。

§1.11.12

​Quid enim foret ista re ineptius, si, ut planipedi saltanti, ita Graccho contionanti numeros et modos et frequentamenta quaedam varia tibicen incineret?

道化芝居の踊り手に対するように、演説するグラックスに対して笛吹きが様々な拍子や調べや反復音を吹き鳴らしたとしたら、これほど愚かしいことがあろうか。

§1.11.13

​Sed qui hoc compertius memoriae tradiderunt, stetisse in circumstantibus dicunt occultius, qui fistula brevi sensim graviusculum sonum inspiraret ad reprimendum sedandumque inpetus vocis eius effervescentes;

これについてより確かなことを記録に伝えた人々によれば、周囲に立つ者たちの中に人目を避けて潜み、彼の声の沸き立つような激動を抑制し鎮めるために、短い笛で穏やかにやや低めの音を吹き入れた者がいたというのである。

§1.11.14

​namque inpulsu et instinctu extraneo naturalis illa Gracchi vehementia indiguisse, non, opinor, existimanda est.

というのも、グラックスの生来のあの激しさが外部からの刺激や教唆を必要としたとは、私が思うに、考えるべきではないからである。

§1.11.15

​M. tamen Cicero fistulatorem istum utrique rei adhibitum esse a Graccho putat, ut sonis tum placidis tum citatis aut demissam iacentemque orationem eius erigeret aut ferocientem saevientemque cohiberet. Verba ipsius Ciceronis apposui:

もっともマルクス・キケローは、その笛吹きがグラックスによって両方の目的で用いられ、穏やかな音や急速な音によって、彼の沈滞し沈んだ演説を奮い立たせるか、あるいは猛り狂い荒れ狂うのを抑えるかのいずれかのために仕えたと考えている。キケロー自身の言葉を引用しておこう。

§1.11.16

​Itaque idem Gracchus, quod potes audire, Catule, ex Licinio cliente tuo, litterato homine, quem servum sibi habuit ad manum, cum eburnea solitus est habere fistula, qui staret occulte post ipsum cum contionaretur, peritum hominem,3 qui inflaret celeriter eum sonum, qui illum aut remissum excitaret aut a contentione revocaret.

「それゆえ同じグラックスは――カトゥルスよ、君のクリエンスであり教養ある人物で、グラックスが側近の奴隷として召し抱えていたリキニウスから君も聞くことができるが――彼が演説する際に背後にひそかに立つ、象牙の笛を持った熟練の人物を伴うのを常としていた。その人物は、彼が緩んでいるときには奮い立たせ、あるいは興奮しすぎたときには引き戻すような音を機敏に吹き鳴らしたのである。」

§1.11.17

​Morem autem illum ingrediendi ad tibicinum modulos proelii institutum esse a Lacedaemonis, Aristoteles in libris Problematon scripsit, quo manifestior fieret exploratiorque militum securitas et alacritas.

しかし、笛の調べに合わせて戦闘へと入るあの慣習は、兵士たちの沈着さと熱意をより明白かつ確実なものとするためにスパルタ人によって創始されたのだと、アリストテレースは『問題集』の中で記している。

§1.11.18

​Nam diffidentiae, inquit, et timori cum ingressione huiuscemodi minime convenit et maesti atque formidantes ab hac tam intrepida ac tam decora incedendi modulatione alieni sunt.

「なぜなら、」と彼は言う、「気後れや恐怖はこのような進軍とはまったく調和せず、悲嘆に暮れ恐れおののく者たちは、このように恐れを知らず威厳に満ちた行進の調律からは無縁であるからだ。」

§1.11.19

​Verba pauca Aristotelis super ea re apposui: Διὰ τί, ἐπειδὰν κινδυνεύειν μέλλωσιν, πρὸς αὐλὸν ἐμβαίνουσιν; ἵνα τοὺς δειλοὺς ἀσχημονοῦντας γινώσκωσιν.

このことに関するアリストテレースの簡潔な言葉を引用しておこう。 「なぜ彼らは危険に臨もうとするとき、笛に合わせて進むのか。それは臆病者たちが無様な振る舞いをするのを識別するためである。」

構文注3 件
  1. 1.11.2Nihil adeo in congrediendis hostibus atque in principiis proeliorum ad salutem virtutemque aptius rati, quam si permulti sonis mitioribus non inmodice ferocirent.

    rati は主語であるスパルタ人を指す分詞(先行文の文脈上の主語)。rati の目的語節として「nihil... aptius [esse] quam si...」という比較構文が取られており、esse が省略されている。quam 以下の si 節は、仮定節の形を取りながら実質的に比較の基準となる事態(内容)を表している。

  2. 1.11.10tibiae quoque illius contionariae in mentem venit

    venit in mentem 構文において、想起される対象が属格 tibiae... contionariae で示されている。古典ラテン語では venit in mentem は非人称構文として想起対象の属格を取る用法(または事物を主語とする主格構文)があり、ここでは属格支配の用法が採用されている。後続の quam は文脈上意味を承ける対格関係代名詞である。

  3. 1.11.16cum eburnea solitus est habere fistula, qui staret occulte post ipsum cum contionaretur, peritum hominem

    キケローの引用部分における語順の倒置(hyperbaton)。主動詞句 solitus est habere の目的語は peritum hominem であり、その間に cum eburnea fistula という副詞句と、目的を表す関係節 qui staret occulte post ipsum cum contionaretur が大きく割り込んでいる。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi1254.phi001.humanitext-lat2:1.11.a-1.11.19