- 底本
- Apuleius. Apulei Platonici Madaurensis Florida. Helm, Rudolf, editor. Leipzig: Teubner, 1921.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1212.phi003.humanitext-lat2:16#2
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
著者は請託によらず像の栄誉を授けられたことへの感謝を述べ、後援者である執政官経験者アエミリアヌス・ストラボの格別の推挙と好意を称賛しつつ、公的な像の建立の決定に対してもカルタゴの参事会と指導者層に謝意を表する。
pretium accipit qui rogatur, adeo ut omnia utensilia emere uelis quam rogare. id ego arbitror praecipue in honore obseruandum; quem qui laboriose exorauerit, sibi debet unam gratiam, quod impetrarit; qui uero sine molestia ambitus adeptus est, duplam gratiam praebentibus debet, et quod non petierit et quod acceperit. duplam igitur uobis gratiam debeo. immo enimuero multiiugam,1 quam ubique equidem et semper praedicabo. sed nunc inpraesentiarum libro isto ad hunc honorem mihi conscripto, ita ut soleo, publice protestabor: certa est enim ratio, qua debeat philosophus ob decretam sibi publice statuam gratias agere, a qua paululum demutabit libro, quem Strabonis Aemiliani excellentissimus honor flagitat, quem librum sperabo me commode posse conscribere; satis eum hodie uobiscum probare—est enim tantus in studiis, ut praenobilior sit proprio ingenio quam patricio consulatu. quibusnam uerbis tibi, Aemiliane Strabo, uir omnium, quot umquam fuerunt aut sunt aut etiam erunt, inter optimos clarissime, inter clarissimos optime, inter utrosque doctissime, quibus tandem uerbis pro hoc tuo erga me animo gratias habitum et commemoratum eam, qua digna ratione tam honorificam benignitatem tuam celebrem, qua remuneratione dicendi gloriam tui facti aequiperem, nondum hercle repperio. sed quaeram sedulo et conitar, dum memor ipse mei, dum spiritus hos regit artus.2 nam nunc inpraesentiarum—neque enim diffitebor—laetitia facundiae obstrepit et cogitatio uoluptate impeditur; ac mens occupata delectatione mauult inpraesentiarum gaudere quam praedicare. quid faciam? cupio gratus uideri, sed prae gaudio nondum mihi uacat gratias agere. nemo me, nemo ex illis tristioribus uelit in isto uituperare, quod honorem meum non minus uereor quam intellego, quod clarissimi et eruditissimi uiri tanto testimonio exulto; quippe testimonium mihi perhibuit in curia Carthaginiensium non minus splendidissimum quam benignissimum uir consularis; cui etiam notum esse tantummodo summus honor est, is etiam laudator mihi apud principes Africae uiros quodam modo astitit. nam, ut comperior, nudius tertius libello misso, per quem postulabat locum celebrem statuae meae, cum primis commemorauit inter nos iura amicitiae a commilitio studiorum eisdem magistris honeste inchoata; tunc postea uota omnia mea secundum dignitatis suae gradus recognouit. iam illud primum beneficium, quod condiscipulum se meminit. ecce et hoc alterum beneficium, quod tantus diligi se ex pari praedicat. quin etiam commemorauit et alibi gentium et ciuitatium honores mihi statuarum et alios decretos. quid addi potest ad hoc praeconium uiri consularis? immo etiam docuit argumento suscepti sacerdotii summum mihi honorem Carthaginis adesse. iam hoc praecipuum beneficium ac longe ante ceteros excellens, quod me uobis locupletissimus testis suo etiam suffragio commendat. ad summam pollicitus est se mihi Carthagini de suo statuam positurum, uir, cui omnes prouinciae quadriiuges et seiuges currus ubique gentium ponere gratulantur. quid igitur superest ad honoris mei tribunal et columen, ad laudis meae cumulum? immo enimuero, quid superest? Aemilianus Strabo, uir consularis, breui uotis omnium futurus proconsul, sententiam de honoribus meis in curia Karthaginiensium dixit, omnes eius auctoritatem secuti sunt. nonne uidetur hoc uobis senatus consultum esse? quid quod et Karthaginienses omnes, qui in illa sanctissima curia aderant, tam libenter decreuerunt locum statuere, ut illos scires iccirco alteram statuam, quantum spero, in sequentem curiam protulisse, ut salua ueneratione, salua reuerentia consularis sui uiderentur factum eius non aemulati, sed secuti, id est ut integro die beneficium ad me publicum perueniret. ceterum meminerant optimi magistratus et beniuolentissimi principes mandatum sibi a uobis quod uolebant. id egone scirem ac non praedicarem? ingratus essem. quin etiam uniuerso ordini uestro pro amplissimis erga me meritis quantas maximas possum gratias ago atque habeo, qui me in illa curia honestissimis adclamationibus decorauere, in qua curia uel nominari tantummodo summus honor est. igitur, quod difficile factu erat quodque re uera arduum, non existimabatur: gratum esse populo, placere ordini, probari magistratibus et principibus, id—praefascine dixerim3—iam quodam modo mihi obtigit. quid igitur superest ad statuae meae honorem, nisi aeris pretium et artificis ministerium? quae mihi ne in mediocribus quidem ciuitatibus unquam defuere, ne ut Karthagini desint,4 ubi splendidissimus ordo etiam de rebus maioribus iudicare potius solet quam computare. sed de hoc tum ego perfectius, cum uos effectius. quin etiam tibi, nobilitas senatorum, claritudo ciuium, dignitas amicorum, mox ad dedicationem statuae meae libro etiam conscripto plenius gratias canam eique libro mandabo, uti per omnis prouincias eat totoque abhinc orbe totoque abhinc tempore laudes benefacti tui ubique gentium semper annorum repraesentet.
頼まれる側も決して小さな対価を受け取るわけではないのであり、あらゆる日用品ですら頼むよりは買う方を望むほどである。私はこのことが、名誉においてはとりわけ遵守されるべきであると考える。苦労して請託してそれを獲得した者は、成し遂げたという一点について自分自身に一つの恩義を負うが、猟官の煩わしさなしに獲得した者は、与えてくれた人々に対して、請託しなかったことと受け取ったことという二重の恩義を負うのである。それゆえ、私は諸君に対して二重の恩義、いや実のところは何重もの恩義を負っており、それを私はどこにおいても常に称揚するであろう。しかし、ただいまのところは、この栄誉のために私が執筆したこの書物をもって、いつもの通り公に宣言することとしよう。なぜなら、哲学者が公的に決議された自らの像に対して感謝を捧げるべき定まった流儀が存在し、それからわずかに趣を変えることになる書物を、ストラボ・アエミリアヌスのきわめて優れた栄誉が要求しており、その書物を首尾よく書き上げることができると期待しているからである。今日諸君とともに彼を十分に称賛することにしよう――実のところ彼は学芸においてきわめて偉大であり、貴族としての執政官職によるよりも、自らの才能によっていっそう輝かしいのである。これまで存在した、現に存在する、あるいは将来存在するであろうすべての人々のうちで、最善の者たちの間では最も名高く、最も名高い者たちの間では最善であり、その双方の間では最も学識あるアエミリアヌス・ストラボよ、私に対するこのあなたの好意に対して感謝を抱き記憶に留めるべく、いかなる言葉をもって赴くべきか、いかなる相応しい流儀であなたのこの名誉ある寛大さを称え、いかなる弁舌の返礼をもってあなたの行為の栄光に匹敵しうるか、私には誓ってまだ見出せない。しかし、「私が私自身を覚えている限り、息がこれら手足を支配する限り」、私は丹念に探し求め、努めるであろう。というのも、ただいまのところは――否定するつもりはないが――歓喜が雄弁をかき消し、思索は快楽によって妨げられており、喜びに満たされた心は、ただいまのところは称揚するよりも喜ぶことを望んでいるからである。私はどうすべきであろうか。感謝の念を抱いていると見られたいと望むが、歓喜のあまり私には感謝を述べる暇がまだないのである。誰も、あの気難し屋たちの誰一人として、私が自らの栄誉を理解するのと劣らず重んじていること、最も名高く最も博識な人物のこれほどの大いなる証言に歓喜していることを非難しようとはすまい。なにしろ執政官経験者たる人物が、カルタゴ市民の議場において、最高に輝かしいばかりでなく最高に寛大な証言を私に与えてくれたのである。彼に知られているということだけでも最高の栄誉であるその人が、アフリカの指導者たる諸士の御前で、ある意味で私の称賛者として寄り添って立ちさえしたのである。というのも、私が知るところによれば、一昨日、私の像のために名高い場所を要求する書状を提出し、とりわけ同じ師たちのもとでの学問の共同修練から立派に始まった私たちの間の友情の契りを想起し、そののち彼の高貴な位階に応じて私のすべての祈念を認めてくれた。まず彼が学友であったことを記憶してくれているという、あの第一の恩恵がある。見よ、これほどの人物が同等の者として愛されていると公言してくれるという、この第二の恩恵を。それどころか、他の国々や都市において像の栄誉やその他の栄誉が私に決議されたことも想起してくれた。執政官経験者たる人物のこの推賛に、何を付け加えることができようか。それどころか、〔私が〕司祭職を引き受けたという証拠によって、カルタゴの最高の栄誉が私に備わっていることを示しさえした。いまや、この上なく信頼すべき証人が、自らの投票によっても私を諸君に推薦してくれたという、この格別の恩恵、他の何よりも遥かに抜きん出た恩恵がある。要するに、すべての属州が全世界の至る所で四頭立てや六頭立ての戦車の像を建てることを祝っているような人物が、自らの費用でカルタゴにおいて私のために像を建立すると約束してくれたのである。それでは、私の栄誉の法壇と頂に、私の称賛の極みに、いまだ何が不足しているというのか。いや実のところ、何が不足していようか。執政官経験者であり、間もなく万人の願いによって属州総督となるアエミリアヌス・ストラボが、カルタゴ市民の議場において私の諸栄誉について意見を述べ、誰もが彼の権威に従ったのである。これが諸君には元老院決議であるとは思われないだろうか。あの最も神聖な議場に居合わせたすべてのカルタゴ市民も、場所を定めることをあまりにも快く決議したため、彼らがもう一つの像を――私が期待するに――次の議場へと持ち越したのは、彼らの執政官経験者に対する崇敬と敬意を保ち、彼の行為を張り合うのではなく追随したと見なされるため、すなわち公的な恩恵が丸一日をかけて私のもとに届くようにするためであったと察せられるほどであるのは、どういうことだろうか。ともあれ、最善の政務官たちと最も善意に満ちた指導者たちは、自ら望むところを諸君から自分たちに委託されていたことを覚えていたのである。それを私が知っていながら称揚せずにいられようか。もしそうなら恩知らずというものであろう。それどころか、あの議場において最も名誉ある歓呼をもって私を飾ってくださった、諸君の階級全体に対して、私に対する最も大いなる功績のゆえに、なしうる限りの最大の感謝を捧げ、心に抱くものである。その議場においては、ただ名を挙げられるだけでも最高の栄誉なのである。それゆえ、なすことが困難であり、現に険しいと見なされていたこと――民衆に好まれ、参事会に喜ばれ、政務官たちや指導者たちに認められるということが、魔除けの言葉を添えて言えば、すでに私にある意味でもたらされたのである。それでは私の像の栄誉に対して、青銅の代金と職人の労務のほかに、一体何が不足しているというのか。それらは中堅の都市においてさえ私に欠けたことがないのだから、最も輝かしい階級がより大きな事柄についてさえ計算するよりも判断することを常とするカルタゴにおいて欠けるはずがない。しかしこれについては、諸君がより実効的に果たされるときに、私がより完全に果たすとしよう。それどころか、元老院議員たちの気高さ、市民たちの光輝、友人たちの尊厳たるあなたに対して、やがて私の像の除幕式にあたって書物をも執筆してより十分に感謝を歌い上げ、その書物に、すべての属州を行き巡り、これより全世界において、これよりすべての時代において、あなたの善行の称賛を全世界のあらゆる場所で常に年々に再現するようにと委ねるであろう。
- 16multiiugam
直前の「duplam gratiam」(二重の恩義)を受けて、恩恵の重なりが二重どころではなく何重・幾重にも及ぶことを表す形容詞。「gratiam」を補って解釈する。
- 16dum memor ipse mei, dum spiritus hos regit artus
ウェルギリウスの叙事詩(『アエネーイス』第4巻336行)からの直接の詩句引用。直前の未来形動詞「quaeram sedulo et conitar」の時間的限界・継続条件(「〜である限り」)を規定する節となっている。
- 16praefascine dixerim
「魔除け(邪視除け)の言葉を添えて言えば」という慣用的表現。「dixerim」は控えめな主張を表す完了接続法(潜在の接続法)。自賛が神々の怒りや邪視(fascinum)を招かないように挿入される常套句。
- 16ne ut Karthagini desint
前文の「ne in mediocribus quidem ciuitatibus unquam defuere」(中堅の都市でさえ欠けたことがない)を受けて「ましてカルタゴにおいて欠けるはずがない」という結論を導く構文。「ne ut ... desint」は否定的な比較(a fortiori)を導く慣用的な接続法構文。
