← アプレイウス

フロリダ

§16#1

不在の弁明と詩人フィレモンの急死

アプレイウスは自身への像の建立を決議したカルタゴの有力者たちに対し、突発的な負傷と病による自らの不在の経緯を説明し、朗読中断後に急死した喜劇詩人フィレモンの故事と自らの生還を対比させながら、無請託で授けられた栄誉への深い感謝を述べる。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§16#1

​priusquam uobis occipiam, principes Africae uiri, gratias agere ob statuam, quam mihi praesenti honeste postulastis et absenti benigne decreuistis, prius uolo causam uobis allegare, cur aliquam multos dies a conspectu auditorii afuerim contulerimque me ad Persianas aquas, gratissima prorsus et sanis natabula et aegris medicabula—quippe ita institui omne uitae meae tempus uobis probare, quibus me in perpetuum firmiter dedicaui: nihil tantum, nihil tantulum faciam, quin eius uos et gnaros et iudices habeam— quid igitur de repentino ab hoc splendidissimo conspectu uestro distulerim.1 exemplum eius rei paulo secus simillimum memorabo, quam inprouisa pericula hominibus subito oboriantur, de Philemone comico. de ingenio eius qui satis nostis, de interitu paucis cognoscite. an etiam de ingenio pauca uultis? poeta fuit hic Philemon, mediae comoediae scriptor, fabulas cum Menandro in scaenam dictauit certauitque cum eo, fortasse impar, certe aemulus. namque eum etiam uicit saepenumero—pudet dicere. repperias tamen apud ipsum multos sales, argumenta lepide inflexa, adgnitus lucide explicatos, personas rebus competentes, sententias uitae congruentes, ioca non infra soccum, seria non usque ad coturnum. rarae apud illum corruptelae, tuti errores, concessi amores. nec eo minus et leno periurus et amator feruidus et seruulus callidus et amica illudens et uxor inhibens et mater indulgens et patruus obiurgator et sodalis opitulator et miles proeliator, sed et parasiti edaces et parentes tenaces et meretrices procaces. hisce laudibus diu in arte comoedica nobilis forte recitabat partem fabulae, quam recens fecerat, cumque iam in tertio actu, quod genus in comoedia fieri amat, iucundiores adfectus moueret, imber repentino coortus, ita ut mihi ad uos uenit usus nuperrime, differri auditorii coetum et auditionis coeptum coegit: relicum tamen, uariis postulantibus, sine intermissione deincipiti die perlecturum.2 postridie igitur maximo studio ingens hominum frequentia conuenere; sese quisque exaduersum quam proxime collocat; serus adueniens amicis adnuit, locum sessui impertiant: extimus quisque excuneati queruntur; farto toto theatro ingens stipatio, occipiunt inter se queri; qui non adfuerant percontari ante dicta, qui adfuerant recordari audita, cunctisque iam prioribus gnaris sequentia expectare. interim dies ire, neque Philemon ad condictum uenire; quidam tarditatem poetae murmurari, plures defendere. sed ubi diutius aequo sedetur nec Philemon uspiam comparet, missi ex promptioribus qui accierent, atque eum in suo sibi lectulo mortuum offendunt. commodum ille anima edita obriguerat, iacebatque incumbens toro, similis cogitanti: adhuc manus uolumini implexa, adhuc os recto libro impressus,3 sed enim iam animae uacuus, libri oblitus et auditorii securus. stetere paulisper qui introierant, perculsi tam inopinatae rei, tam formonsae mortis miraculo. dein regressi ad populum renuntiauere Philemonem poetam, qui expectaretur qui in theatro fictum argumentum finiret, iam domi ueram fabulam consummasse; enimuero iam dixisse rebus humanis ualere et plaudere, suis uero familiaribus dolere et plangere; hesternum illis imbrem lacrimas auspicasse; comoediam eius prius ad funebrem facem quam ad nubtialem uenisse; proin, quoniam poeta optimus personam uitae deposuerit, recta de auditorio eius exequias eundum, legenda eius esse nunc ossa, mox carmina. haec ego ita facta, ut commemoraui, olim didiceram, sed hodie sum e meo periculo recordatus. nam, ut meministis profecto, cum impedita esset imbri recitatio, in propinquum diem uobis uolentibus protuli, et quidem Philemonis exemplo paenissime; quippe eodem die in palaestra adeo uehementer talum inuerti, ut minimum afuerim, quin articulum etiam a crure defringerem. tamen articulus loco concessit exque eo luxu adhuc fluxus est. et iam dum eum ingenti plaga reconcilio, iamiam sudoro adfatim corpore diutule obrigui; inde acerbus dolor intestinorum coortus modico ante sedatus est, quam me denique uiolentus exanimaret et Philemonis ritu compelleret ante letum abire quam lectum, potius implere fata quam fanda, consummare potius animam quam historiam. cum primum igitur apud Persianas aquas leni temperie nec minus utiquam blando fomento gressum reciperaui, nondum quidem ad innitendum idonee, sed quantum ad uos festinanti satis uidebatur, ueniebam redditum quod pepigeram, cum interim uos mihi beneficio uestro non tantum clauditatem dempsistis, uerum etiam pernicitatem addidistis. an non properandum mihi erat, ut pro eo honore uobis multas gratias dicerem, pro quo nullas preces dixeram? non quin magnitudo Carthaginis mereatur4 etiam a philosopho precem pro honore, sed ut integrum et intemeratum esset uestrum beneficium, si nihil ex gratia eius petitio mea defregisset, id est, ut usque quaque esset gratuitum. neque enim aut leui mercede emit qui precatur, aut paruum

アフリカの指導者たる諸士よ、私がその場にいた折には公明正大に要求し、不在の折には親切にも決議してくださったあの像に対して諸君に感謝を述べ始める前に、なぜ私が何日もの間聴衆の面前から姿を消し、ペルセウスの温泉へと赴いていたのか、その理由をまず諸君に釈明したいと思う。そこは健康な者にとっては最も快い水浴場であり、病者にとっては最も心地よい治療場である――そもそも私は、自らを永久に固く捧げた諸君に対し、自らの生涯のすべての時間を納得してもらえるように処することを旨としており、諸君にその事情を知らしめ、審判者としてもらうことなしには、いかなる大きな事も、いかなる極めて小さな事もしないつもりである――、それではなぜ私が突如として諸君のこの最も輝かしい面前から身を遠ざけたのか。その事の先例として、予期せぬ危機がいかに人間に突如として襲いかかるかという点で、これとわずかに異なるだけで酷似している喜劇詩人フィレモンの例を挙げよう。彼の才能についてすでに十分に知っている方々は、その死について手短に聞いていただきたい。それとも才能についても少しばかり聞きたいとお望みだろうか。 このフィレモンという詩人は、中期喜劇の作者であり、メナンドロスとともに戯曲を舞台のために口述し、彼と競い合ったが、おそらく力及ばずとも、確かに好敵手であった。なぜなら彼にしばしば勝利したことさえあったからである――口にするのも恥ずかしいことだが。それでも彼のもとには、多くの機知、見事にひねられた筋立て、明晰に解き明かされた認知、出来事に相応しい登場人物、現実に即した金言、喜劇の履物の品位を落とさぬ笑い、悲劇の靴の高さにまで至らぬ真面目さを見出すことができるだろう。彼においては堕落を描くことは稀であり、過ちは無害で、愛は許容される筋のものであった。それでもなお、偽誓する女衒、情熱的な愛人、狡猾な召使、男を翻弄する愛人、制止する妻、寛大な母親、叱責する伯父、助力を惜しまぬ仲間、好戦的な兵士、さらには貪欲な食客、物惜しみする親たち、厚顔な娼婦たちも描かれている。これらの名声によって喜劇の技芸において長年著名であった彼が、あるとき作り上げたばかりの戯曲の一部を朗読していた。そして喜劇で往々にして好まれるように、第3幕に入っていよいよ快い感情を揺り動かしていたまさにその時、先日私と諸君の間で起きたのとまったく同じように、突然の雨が降り始め、聴衆の集まりと朗読の着手を延期せざるを得なくなった。しかしながら様々な人々の要請を受けて、翌日には途切れることなく残りの部分を読み終えることとなった。そこで翌日、並々ならぬ熱意を抱いて大勢の群衆が集まった。誰もが舞台の正面のできる限り近い位置に陣取り、遅れて到着した者は着席の場所を譲ってくれるよう友人に合図を送り、席からあぶれて端へ押し出された者たちは不満を漏らした。劇場全体が詰め込まれてすさまじい混雑となり、互いに不平を言い合い始めた。前日いなかった者はそれまでに語られた内容を尋ね、前日いた者は聞いたことを思い起こし、一同がすでに事前の筋を把握した上で続きを待ちわびていた。その間に時間は過ぎていくが、フィレモンは約束の時刻になっても現れない。ある人々は詩人の遅刻に不満を呟き、より多くの者が彼を弁護した。しかしあまりに長く座らされ、フィレモンが一向に姿を現さないため、機転の利く者たちの中から呼び出し役が派遣されたが、彼らは当人が自分の寝床で息絶えているのを見出した。彼はまさに息を引き取って硬直したばかりであり、思索に耽る者のように長椅子に身を傾けて横たわっていた。その手はなお巻物を握りしめ、顔面はなお開いた書物に押し当てられていたが、しかしすでに息はなく、書物を忘れ、聴衆のことも意に介さなくなっていた。中に入った者たちは、このような不測の事態と、これほど見事な死の驚異に打たれ、しばし立ち尽くした。やがて彼らは人々のところへ戻り、劇場で作り物の筋書きを完結させると期待されていた詩人フィレモンが、すでに家の中で真実の劇を完結させてしまったと報告した。実に彼はすでに人間の世界に対して別れを告げて拍手を求め、自らの身内たちには悲嘆と嘆きを求めたのであり、昨日の雨は彼らにとって涙の兆しであったのだと。彼の喜劇は婚礼の松明よりも先に葬礼の松明に到達したのである。それゆえ、最良の詩人が生の仮面を脱ぎ捨てた以上、講堂から直接彼の葬列へと向かうべきであり、いま拾い集めるべきは彼の骨であり、その詩句はのちのことであろうと。 これらはかつて起こったこととして、私が述べた通りに昔学んだことであったが、今日、私自身の危機から思い起こすこととなった。というのも諸君も確かに覚えておられるように、朗読が雨に妨げられたとき、私は諸君の賛同を得て近い日にちへと延期し、しかもフィレモンの例にきわめて近い事態に陥ったからである。実にその同じ日に、私は運動場で足首を激しく挫いてしまい、関節を脛から完全にへし折ってしまう一歩手前であった。それでも関節は外れ、その脱臼のせいで今なおぐらついている。そしてそれを強い打撃をもって整復しようとしている間に、玉の汗を流した体のままかなり長い時間冷えて硬直してしまった。そこから激しい腸の激痛が起こり、それがついに激しさを極めて私を絶命させ、フィレモンのように朗読に赴く前に死へと赴き、語るべき物語を全うするよりも運命を全うし、歴史を完結させるよりも息を完結させるよう強いる寸前に、かろうじて鎮まったのである。それゆえ、ペルセウスの温泉の穏やかな温度と、劣らず心地よい温罨法によって歩行を取り戻すやいなや――まだ十分に体重をかけるには適していなかったが、諸君のもとへ急ぐ者にとって十分と思われる程度には――私は約束したものを果たすべくやって来たのである。ところがその間に諸君は、そのご親切によって私から跛行を取り除いてくださったばかりか、敏捷ささえ加えてくださった。 いかなる請託も口にしなかったその栄誉に対して、諸君に幾重もの感謝を申し上げるために、私が急がずにいられただろうか。カルタゴの偉大さが、哲学者からであっても栄誉のための請託を受けるに値しないというわけではない。そうではなく、私の請託がその好意から何ものをも削ぎ落とすことがなければ、すなわちそれが徹底して無償のものであるならば、諸君のご恩恵は完全無欠にして穢れなきものとなるからである。実際、請託する者は軽い代価で買い取るわけでもなければ、わずかな

構文注4 件
  1. 16quid igitur de repentino ab hoc splendidissimo conspectu uestro distulerim

    文頭の prius uolo causam uobis allegare, cur... afuerim の長い挿入句(quippe ita institui... habeam)による中断を受け、間接疑問節を再開・換言した構文。distulerim は他動詞 differo の接続法完了1人称単数で、副詞的対格 quid(=cur)とともに再帰目的語(me)を潜在的に含み「なぜ私が諸君の面前から身を遠ざけたのか」という意味をなす。

  2. 16relicum tamen, uariis postulantibus, sine intermissione deincipiti die perlecturum

    前文の coegit のあとに、伝達・約束を表す動詞(pollicitus est や dixit など)の省略を補って読む対格不定詞構文。意味上の主語は Philemon、不定詞は perlecturum [esse]、目的語は relicum(残りの部分)である。deincipiti die は「翌日に」を意味する。

  3. 16adhuc os recto libro impressus

    受動分詞 impressus が主語(Philemon)に一致し、os(顔・口)が分詞に直接かかる「ギリシア語的対格(関係・限定の対格)」または中動態的・再帰的用法(「顔を開いた書物に押し当てて」)。impressus を主語と一致させず os に一致する中性形 impressum とみなす校訂もあるが、伝承写本の impressus は銀色期ラテン語に典型的な分詞構文である。

  4. 16non quin magnitudo Carthaginis mereatur

    非難・除外の理由を否定する慣用句 non quin(…でないからというわけではない)に接続法 mereatur が後続する構文。「カルタゴの偉大さが栄誉を求める請託を受けるに値しないからではなく(むしろ値するのだが)」という譲歩的な否定理由を提示し、主眼である後続の目的節 sed ut...(自発的な無償の恩恵とするため)へと論理を導く。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi1212.phi003.humanitext-lat2:16#1