- 底本
- Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.humanitext-lat1:9.14-9.17
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
ルキウスは自身の新たな主人である善良な粉挽きと、その極悪非道な妻の悪徳および彼女による自身への虐待を語り、その妻のもとを訪れた老婆が嫉妬深い夫バルバルスを欺いた青年フィレシテルスの話を聞かせ始める場面を描く。
Fabulam, denique bonam prae ceteris suavem compertu ad aures vestras afferre decrevi, et en occipio. Pistor ille qui me pretio suum fecerat, bonus alioquin vir et apprime modestus, pessimam et ante cunctas mulieres longe deterrimam sortitus coniugam poenas extremas tori Larisque sustinebat, ut Hercule eius vicem1 ego quoque tacitus frequenter ingemescerem. Nec enim vel unum vitium nequissimae illi feminae deerat, sed omnia prorsus, ut in quandam caenosam latrinam, in eius animum flagitia confluxerant: saeva, scaeva, virosa, ebriosa, pervicax, pertinax, in rapinis turpibus avara, in sumptibus foedis profusa, inimica fidei, hostis pudicitiae: tunc spretis atque calcatis divinis numinibus in vicem certae religionis mentita sacrilega praesumptione dei, quem praedicaret unicum,2 confictis observationibus vacuis fallens omnes homines et miserum maritum decipiens matutino mero et continuo stupro corpus manciparat.
ともあれ、私は他よりも優れて耳にして心地よい話を皆さんの耳に届けようと決心した。さあ、始めよう。私を金で買い取って自分のものとしたあの粉挽きは、その他の点では善良な男で極めて慎み深かったが、最悪にしてあらゆる女たちの中でも群を抜いて性悪な妻を娶ってしまい、寝床と家庭の過酷極まる罰を忍んでいたので、私もヘラクレスにかけてひそかに彼女の夫のために度々嘆息したほどであった。実際、その極悪非道な女には一つの悪徳の欠け目もなく、まるで泥沼の便所の中にでもあるかのように、あらゆる汚行がその心に流れ込んでいた。残忍、邪悪、男狂い、大酒飲み、強情、執念深き性格で、卑しい略奪においては貪欲、恥ずべき浪費においては湯水の如く、誠実の敵にして貞淑の仇敵であった。その上、神々の威光を軽蔑して踏みにじり、確固たる信仰の代わりに、自らが唯一無二と触れ回る神に対する冒涜的な僭称をでっち上げ、空虚な偽りの戒律で万民を惑わし、哀れな夫を欺きつつ、朝からの生酒と絶え間ない姦通に身を委ねていた。
Talis illa mulier miro me persequebatur odio: nam et antelucio recubans adhuc subiungi machinae novicium clamabat asinum, et statim ut cubiculo primum processerat insistens iubebat incoram sui plagas mihi quam plurimas irrogari et,cum tempestivo prandio laxarentur iumenta cetera, longe tardius applicari praesepio iubebat. Quae saevitia multo mihi magis genuinam curiositatem in suos mores ampliaverat: nam et assiduo plane commeantem in eius cubiculum quendam sentiebam iuvenem, cuius et faciem videre cupiebam ex summo studio, si tamen velamentum capitis libertatem tribuisset meis aliquando luminibus; nec enim mihi sollertia defuisset ad detegenda quoquo modo pessimae feminae flagitia. Sed anus quaedam stuprum sequestra et adulterorum internuntia de die cotidie inseparabilis aderat, cum qua protinus ientaculo ac dehinc vino mero mutuis vicibus velitata scaenas fraudulentas in exitium miserrimi mariti subdolis ambagibus construebat. At ego, quamquam graviter suscensens errori Fotidis, quae me dum avem fabricat, perfecit asinum, isto tamen vel unico solacio aerumnabilis deformitatis meae recreabar, quod auribus grandissimis praeditus cuncta longule etiam dissita facillime sentiebam.
そのような女が、私に対して異様な憎しみを抱いて迫害した。というのも、まだ夜が明けぬうちから床に横たわりながら新入りのロバを機械に繋げと叫び、寝室から出てくるや否やその場に立ち止まり、自分の面前で私にできる限り多くの打撃を加えるよう命じ、他の使役獣が時宜を得た昼食のために解放される時にも、私を飼い葉桶に連れて行くのを遥かに遅らせるよう命じたからである。このような残酷さは、彼女の素行に対する私の生来の好奇心を一層募らせた。というのも、彼女の寝室へ絶え間なく出入りするある若者の気配を確かに察知しており、頭の覆いが私の両目にいつか自由を許してくれさえすれば、何としてもその顔を見たいと熱望していたからである。あの最悪な女の悪行をどうにかして暴くための機転が私に欠けていたわけではない。しかし、淫売の仲介人にして密通の使い走りであるさる老婆が毎日絶え間なく寄り添っており、彼女とともに朝食から直ちに、次いで生酒を交互に酌み交わして言い争っては、哀れ極まる夫の破滅を企てる詐欺的な奸計を陰険な策略によって組み立てていた。しかし私は、自分を鳥に仕立てるはずがロバに仕上げてしまったフォティスの過ちに深く腹を立ててはいたものの、この悲惨な醜い姿にあって、並外れて大きな耳を備えているおかげで遠く離れた場所の物事さえも極めて容易に察知できるという唯一の慰めによって気力を取り戻していた。
Denique die quadam madidae illius aniculae, sermo talis meas affertur aures: “De isto quidem, mi herilis, tecum ipsa videris,3 quem sine meo consilio pigrum et formidulosum familiarem istum sortita es, qui insuavis et odiosi mariti tui caperratum supercilium ignaviter perhorrescit ac per hoc amoris languidi desidia tuos volentes amplexus discruciat. Quanto melior Philesitherus adulescens et formosus, et liberalis et strenuus et contra maritorum inefficaces diligentias constantissimus, dignus Hercule solus omnium matronarum deliciis perfrui,4 dignus solus coronam auream capite gestare, vel ob unicum istud, quod nunc nuper in quendam zelotypum maritum eximio studio commentus est. Audi denique et amatorum diversum ingenium compara.
ある日のこと、あの酔いどれの老婆の次のような言葉が私の耳に届いた。「私の奥様、あの男のことについてはご自身でよくお考えなさいませ。私の助言も受けずにあなたが手に入れられた、あの不精で臆病な情夫のことです。あの男は、あなたの不愉快で忌まわしい夫の顰め面に不甲斐なくもおびえ、そのせいでだらしない愛の怠惰によって、あなたの求めている抱擁を焦らし苦しめているのです。青年のフィレシテルスならどれほど優れていることでしょう。美貌にして気前が良く、精力的で、夫たちの無駄な監視に対しても極めて屈することがありません。ヘラクレスにかけて、あの男こそすべての既婚婦人の寵愛を一身に享受するに値し、あの男こそ金冠を頭に戴くのに値します。とりわけ、つい最近ある嫉妬深い夫に対して並外れた熱意をもって企てた、あの唯一無二の計略のゆえにもです。さあ、聞いて、恋人たちの性質の違いを比べてみなさい。
Nosti quendam Barbarum nostrae civitatis decurionem, quem Scorpionem prae morum acritudine vulgus appellat? Hic uxorem generosam et eximia formositate praeditam mira custodela munitam domi suae quam cautissime cohibebat.” Ad haec ultima pistoris illa uxor subiciens, Quidni? inquit Novi diligenter. Areten meam condiscipulam memoras. Ergo" inquit anus "Nosti totam Philesitheri et ipsius fabulam? Minime gentium, inquit Sed nosse valde cupio, et oro, mater, ordine mihi singula retexe. Nec commorata illa sermocinatrix immodica sic anus incipit: “Barbarus iste eum necessariam profectionem pararet5 pudicitiamque carae coniugis conservare summa diligentia cuperet, servilium suum Myrmecem, fidelitate praecipua cognitum, secreto commonet suaeque dominae custodelam omnem permittit, carcerem et perpetua vincula, mortem denique violentam defamem comminatus, si quisquam hominum vel in transitu digito tenus eam contigisset, idque deierans etiam confirmat per omnia divina numina. Ergo igitur summo pavore perculsum Myrmecem acerrimum relinquens uxori secutorem, securam dirigit profectionem. Tunc obstinato animo vehementer anxius Myrmex nec usquam dominam suam progredi sinebat, et lanificio domestico destrictam inseparabilis assidebat,ac tantum necessario vespertini lavacri progressu affixus atque conglutinatus, extremas manu prendens lacinias, mira sagacitate commissae provinciae fidem tuebatur.
我が町の参事会員で、気性の激しさから世間がサソリと呼んでいるバルバルスという男をご存じでしょう。この男は、高貴な生まれで並外れた美貌を備えた妻を、奇妙な厳戒態勢で守りを固め、自宅に極めて厳重に閉じ込めていました。」この最後の言葉にあの粉挽きの妻が口を挟んで言った。「どうして知らないことがありましょう。よく知っていますとも。私の学友のアレテのことですね。」「では」と老婆は言った。「フィレシテルスと彼女の顛末をすべてご存じですか。」「全く知りません」と彼女は言った。「けれど是非とも知りたいのです。お願いですから、お母さん、順を追って一つひとつ話してくださいな。」すると、その際限のないおしゃべり老婆は待つこともなくこのように語り始めた。「かのバルバルスが必要な旅路を準備し、最愛の妻の貞節を細心の注意をもって保ちたいと望んだ際、格別の忠誠心で知られていた召使いのミュルメクスを密かに戒め、女主人の一切の監視を委ね、もし誰であれ男が通りすがりにも指先ひとつ彼女に触れたなら、牢獄と永久の足かせ、さらには無残で不名誉な死を下すと脅し、あらゆる神々の威光にかけて誓い、これを確言しました。そこで、激しい恐怖に打ちひしがれたミュルメクスを妻の峻厳な監視役として残し、バルバルスは憂いなく旅立ちました。そのとき、頑なな決意のもとで激しく気を揉んだミュルメクスは、女主人がどこへ行くのも許さず、家庭の羊毛紡ぎに専念する彼女の傍らに片時も離れず座り込み、夕方の入浴という不可欠な外出にのみぴったりと張り付いて離れず、衣服の端を手で掴みながら、驚くべき抜け目のなさで託された職務の忠誠を守っていました。
- 9.14eius vicem
副詞的対格。「彼の代わりに」あるいは「彼のために」「彼を思って」の意味。ここでは夫である粉挽きに同情して嘆息する文脈であるため、「夫のために/夫を思って」と解釈される。
- 9.14mentita sacrilega praesumptione dei, quem praedicaret unicum
mentita は形式所相動詞 mentior の完了分詞で、能動の意味(「偽って主張した」「でっち上げた」)で用いられ、手段・様態の奪格 sacrilega praesumptione を伴う。quem praedicaret unicum は接続法未完了過去をとる関係節で、妻自身が主張した主観的内容(叙述の主観性)を表す。
- 9.16tecum ipsa videris
完了接続法または未来完了直説法を用いた慣用句。「あなた自身でよく考えなさい」「それはあなた自身の問題である」という意。相手に判断や責任を委ねる表現。
- 9.16dignus Hercule solus omnium matronarum deliciis perfrui
古典期散文では通常 dignus は奪格を支配するが、ここでは不定詞 perfrui を直接補語としてとる詩的・後代ラテン語の構文。perfrui 自身は奪格 deliciis を支配している。
- 9.17eum necessariam profectionem pararet
本文の eum は接続詞 cum の誤植。接続法未完了過去 pararet および cuperet を導く歴史的 cum 節(「〜していたとき」)を構成する。
