← アプレイウス

黄金のロバ

§9.11-9.13

製粉所での苦役と奴隷たちの惨状

ルキウスは製粉所で重労働に就かされ、サボタージュを試みるも殴打されて従属し、そこで働く奴隷や使役獣たちの凄惨な姿を目撃するが、持ち前の好奇心によって観察を続ける。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§9.11

​Ibi complurium iumentorum multivii circuitus intorquebant molas ambage varia; nec die tantum, verum perpeti etiam nocte prorsus instabili machinarum vertigine lucubrabant pervigilem farinam. Sed mihi, ne rudimentum servitii perhorrescerem scilicet, novus dominus loca lautia prolixe praebuit: nam et diem primum illum feriatum dedit et cibariis abundanter instruxit praesepium. Nec tamen illa otii saginaeque beatitudo duravit ulterius, sed die sequenti molae, quae maxima videbatur, matutinus1 adstituor et illico velata facie propellor ad incurva spatia flexuosi canalis, ut in orbe termini circumfluentis reciproco gressu mea recalcans vestigia vagarer errore certo. Nec tamen sagacitatis ac prudentiae meae prorsus oblitus facilem me tirocinio disciplinae praebui sed, quamquam frequenter, cum inter homines agerem, machinas similiter circumrotari vidissem, tamen, ut expers et ignarus operis, stupore mentito defixus haerebam, quod enim rebar ut minus aptum et huiusmodi ministerio satis inutilem me ad alium quempiam, utique leviorem laborem legatum iri,2 vel otiosum certe cibatum iri. Sed frustra sollertiam damnosam exercui: complures enim protinus baculis armati me circumsteterunt atque, ut eram luminibus obtectis securus etiamnunc, repente signo dato et clamore conferto plagas ingerentes acervatim, adeo me strepitu turbulentant, ut cunctis consiliis abiectis illico scitissime taeniae sparteae totus innixus discursus alacres obirem:

そこでは、数頭の使役獣が幾重にも交差する周回によって、変化に富む曲折を描きながら石臼を回転させていた。昼間だけでなく、夜通し休みなく機械の絶え間ない回転によって、眠ることなき粉を夜なべして挽き続けていたのである。しかし私に対しては、おそらくは労役の初心に怯えてしまわぬように、新しい主人が豪勢な待遇を惜しみなく提供してくれた。すなわち、最初のあの日を安息日として与え、飼い葉桶に十分すぎるほど飼料をあてがってくれたのである。だが、そのような安閑と飽食の至福もそれ以上は続かなかった。翌日、最も大きいと思われた石臼の前に朝早くから立たされ、即座に顔を覆われて曲がりくねった環状路の曲面へと追いやられた。周囲を取り囲む境界の円輪の中を、往復の歩みで自らの足跡を踏み直しながら、定まった迷走の中を彷徨うようにするためである。それでも私は自らの機転と分別をまったく忘れたわけではなく、調習の初歩にやすやすと従う姿は見せなかった。人間の間で暮らしていた頃に同様に機械が回転させられるのを度々目にしていたにもかかわらず、作業を一度も経験したことがなく無知であるかのように、愚鈍を装って立ちすくんでいたのである。というのも、不向きでこの種の労役にまったく役に立たないと見なされれば、別の、少なくともより軽い仕事に回されるか、あるいはせめて働かぬまま餌を与えられるだろうと考えたからである。しかし私は、身を滅ぼす狡知を無駄に働かせただけであった。というのも、直ちに棍棒で武装した何人もの男たちが私を取り囲み、視界を遮られたままいまだ油断していた私に対し、突如合図が出されると一斉に叫び声をあげて打撃を雨あられと浴びせかけたからである。その凄まじい物音に混乱させられた私は、あらゆる企てを捨て去り、即座にこれ以上なく手際よくエスパルト草の引き綱に全身で体重をかけ、敏捷に周回し始めた。

§9.12

​at subita sectae commutatione risum toto coetu commoveram. Iamque maxima diei parte transacta defectum alioquin me, helcio sparteo dimoto, nexu machinae liberatum applicant praesepio. At ego quamquam eximie fatigatus et refectione virium vehementer indiguus et prorsus fame perditus, tamen familiari curiositate attonitus et satis anxius, postposito cibo qui copiosus aderat, inoptabilis officinae disciplinam cum delectatione quadam arbitrabar. Dii boni! Quales illic homunculi vibicibus lividis totam cutem depicti3 dorsumque plagosum scissili centunculo magis inumbrati quam obtecti, nonnulli exiguo tegili tantum modo pubem inlecti, cuncti tamen sic tunicati ut essent per pannulos manifesti, frontes litterati et capillum semirasi et pedes annulati, tum lurore deformes et fumosis tenebris vaporosae caliginis palpebras adesi atque adeo male luminati, et in modum pugilum, qui pulvisculo perspersi dimicant, farinulenta cinere sordide candidati.

その突然の方針転換によって、私はその場にいた一同に爆笑を引き起こした。そして一日の大半が過ぎ、すっかり力尽きた私は、エスパルト草の首輪を外され、機械の緊縛から解放されると、飼い葉桶へと連れて行かれた。しかし私は、極度に疲弊し、体力の回復を切に求め、飢えで完全に衰弱していたにもかかわらず、持ち前の好奇心に打たれ激しく気を揉み、豊富に置かれた飼料を後回しにして、その忌まわしい仕事場の掟を一種の喜びをもって観察していた。善き神々よ!そこにいたちっぽけな人間たちのなんと哀れなことか。全身の皮膚を青黒いみみず腫れで彩られ、傷だらけの背中は継ぎ接ぎのぼろ布で覆われるというよりは影を落とされているに過ぎず、ある者は下腹部を小さな腰布だけで辛うじて隠し、それでも全員が襤褸切れを通して丸見えになるような衣服をまとっていた。額には文字を刻印され、頭髪は半分剃り落とされ、足には鉄環を嵌められ、さらには鉛色の蒼白さで醜悪に変貌し、蒸気のこもる暗闇の煙にまぶたを蝕まれて著しく視力を損ない、まるで細かな砂煙を浴びて戦う拳闘士のように、粉の灰で薄汚く白くなっていた。

§9.13

​Iam de meo iumentario contubernio quid vel ad quem modum memorem? Quales illi muli senes vel cantherii debiles! Circa praesepium capita demersi contruncabant moles palearum, cervices cariosa vulnerum putredine follicantes, nares languidas assiduo pulsu tussedinis hiulci, pectora copulae sparteae tritura continua exulcerati, costas perpetua castigatione ossium tenus renudati, ungulas multivia circumcursione in enorme vestigium porrecti totumque corium veterno atque scabiosa macie exasperati. Talis familiae funestum mihi etiam metuens exemplum veterisque Lucii fortunam recordatus et ad ultimam salutis metam detrusus summisso capite maerebam. Nec ullum uspiam cruciabilis vitae solacium aderat, nisi quod ingenita mihi curiositate recreabar dum praesentiam meam parvi facientes libere quae volunt omnes et agunt et loquuntur. Nec immerito priscae poeticae divinus auctor apud Graios4 summae prudentiae virum monstrare cupiens multarum civitatum obitu et variorum populorum cognitu summas adeptum virtutes cecinit: nam et ipse gratas gratias asino meo memini, quod me suo celatum tegmine variisque fortunis exercitatum, etsi minus prudentem, multiscium reddidit.

さて、私の使役獣仲間について何を、どのように語るべきだろうか。あの老いぼれた騾馬や弱り果てた去勢馬たちのなんと凄惨なことか!飼い葉桶の周りに頭を垂れて積み上がった藁を噛み砕いていたが、その首根っこは傷口の朽ちた腐敗で膨れ上がり、力ない鼻孔は絶え間ない咳の衝撃で開きっぱなしになり、胸はエスパルト草の綱の絶え間ない擦れで潰瘍化し、肋骨は絶え間ない打ち据えによって骨に至るまで剥き出しになり、蹄は幾重もの周回によって異様な大きさに広がり、全身の皮は垢と疥癬の痩せ衰えによってざらついていた。かかる一家の不吉な先例が我が身にも及ぶことを恐れ、かつてのルキウスの幸運を思い起こし、安全の最後の限界へと突き落とされた私は、頭を垂れて悲嘆に暮れていた。そして、この苛酷な生にはどこにも慰めなどなかったが、ただ、人々が私の存在を軽んじて望むままのことを自由に行い語っている間、生来の好奇心によって気力を取り戻せることだけが慰めであった。かのギリシア人たちにおける古代詩の神聖なる作者が、至高の知恵の人物を描こうと望み、多くの都市を巡り多様な民を知ることによって最高の徳を身につけたと歌ったのは故なきことではない。なぜなら私自身も我がロバの姿に心から感謝しているからである。その覆いに隠され、多様な運命によって鍛え上げられた私を、たとえ分別には乏しくとも、博識な者にしてくれたのだから。

構文注4 件
  1. 9.11matutinus

    形容詞 matutinus が副詞的に機能し、「朝早くから」「早朝に」の意を表す(述語的形容詞用法)。

  2. 9.11legatum iri, vel otiosum certe cibatum iri

    rebar に導かれる対格不定詞構文における未来受動不定詞(目的分詞 legatum / cibatum + iri)。「(別の労役へ)送られるだろう、あるいは……養われるだろう」の意。

  3. 9.12vibicibus lividis totam cutem depicti

    受動分詞 depicti(depingo の完了受動分詞)が対格 totam cutem を従える「限定の対格(いわゆるギリシャ語的対格)」。直後の dorsumque plagosum ... inumbrati、pubem inlecti、frontes litterati、capillum semirasi、pedes annulati、palpebras adesi も同一構文で連鎖している。

  4. 9.13priscae poeticae divinus auctor apud Graios

    「ギリシア人たちにおける古代詩の神聖なる創始者」とはホメロスを指し、直後の記述(multarum civitatum obitu et variorum populorum cognitu...)は『オデュッセイア』巻頭(1.1–3)におけるオデュッセウスの性格描写への言及。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi1212.phi002.humanitext-lat1:9.11-9.13