- 底本
- Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.humanitext-lat1:6.9-6.12
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
プシュケーはウェヌスに引き渡されて拷問と侮辱を受け、夕暮れまでに混ざり合った種子を分別する課題を課されるが、蟻たちの助けで成し遂げる。翌朝ウェヌスは凶暴な黄金の羊の毛を取ってくるよう命じるが、絶望して投身しようとするプシュケーに川の葦が神託のように助言を授ける。
et audaciter in capillos eius immissa manu trahebat eam nequaquam renitentem. Quam ubi primum inductam oblatamque sibi conspexit Venus, laetissimum cachinnum extollit, et qualem solent frequenter irati caputque quatiens et ascalpens aurem dexteram Tandem inquit Dignata es socrum tuam salutare? An potius maritum, qui tuo vulnere periclitatur, intervisere venisti? Sed esto secura; iam enim excipiam te ut bonam nurum condecet: et Ubi sunt inquit Sollicitudo atque Tristities ancillae meae? ; quibus intro vocatis torquendam tradidit eam. At illae sequentes herile praeceptum, Psychen misellam flagellis afflictam et ceteris tormentis excruciatam iterum dominae conspectui reddunt. Tunc rursus sublato risu Venus Et ecce inquit Nobis turgidi ventris sui lenocinio commovet miserationem, unde me praeclara subole aviam beatam scilicet faciat. Felix vero ego, quae in ipso aetatis meae flore vocabor avia, et vilis ancillae filius nepos Veneris audiet.1 Quamquam inepta ego frustra filium dicam: impares enim nuptiae, et praeterea in villa sine testibus, et patre non consentiente factae legitimae non possunt videri, ac per hoc spurius iste nascetur, si tamen partum omnino perferre te patiemur. His editis involat eam vestemque plurifariam diloricat, capilloque discisso et capite conquassato graviter affligit, et accepto frumento et hordeo et milio et papavere et cicere et lente et faba commixtisque acervatim confusis in unum grumulum sic ad illam: Videris enim mihi tam deformis ancilla nullo alio sed tantum sedulo ministerio amatores tuos promereri: iam ergo et ipsa frugem tuam periclitabor. Discerne seminum istorum passivam congeriem singulisque granis rite dispositis atque seiugatis ante istam vesperam opus expeditum approbato mihi. Sic assignato tantorum seminum cumulo ipsa cenae nuptiali concessit. Nec Psyche manus admolitur inconditae illi et inextricabili moli, sed humanitate praecepti2 consternata silens obstupescit. Tunc formicula illa parvula atque ruricola, certa difficultatis tantae laborisque, miserta contubernalis magni dei socrusque saevitiam execrata discurrens naviter convocat corrogatque cunctam formicarum accolarum classem: Miseremini terrae omniparentis agiles alumnae, miseremini et Amoris uxori, puellae lepidae, periclitanti prompta velocitate succurrite. Ruunt aliae superque aliae sepedum populorum undae summoque studio singulae granatim totum digerunt acervum separatimque distributis dissitisque generibus e conspectu perniciter abeunt.
そして彼女の髪に大胆にも手を突っ込むと、少しも抵抗しない彼女を引きずっていった。引き立てられ、自らの前に差し出された彼女を一目見るや否や、ウェヌスは狂喜の高笑い、それも怒れる者たちがしばしば上げるような高笑いを上げ、頭を振り、右耳を掻きながら言った。 「ようやく」と彼女は言った。 「姑にご挨拶する気になったのかしら。それともむしろ、お前のせいで負傷して命を危険にさらしている夫の様子を見に来たのかしら。でも心配いらないわ。良い嫁にふさわしいやり方で、今すぐお前をもてなしてやるから」そして言った。 「どこにいるの」と彼女は言った。 「私の侍女である『憂慮』と『悲嘆』は」呼び入れられた彼女たちに、ウェヌスはプシュケーを拷問にかけるよう引き渡した。彼女たちは女主人の命に従い、哀れなプシュケーを鞭で打ちのめし、その他の拷問で苦しめ抜いたのち、再び女主人の御前へと引き戻した。するとウェヌスは再び笑い声を上げて言った。 「まあ、御覧なさい」と彼女は言った。 「膨らんだ腹の媚びを売って、私たちに憐れみを乞おうというのね。立派なお世継ぎによって、この私をめでたく祖母にしてくれるというわけだわ。まことに私は幸せ者だこと、自分の若さの盛りにおいて祖母と呼ばれることになり、卑しい女奴隷の息子がウェヌスの孫と評判されるのだから。とはいえ、私が愚かにもそれを息子などと呼ぶのは筋違いというもの。身分違いの婚姻であり、しかも証人もいない片田舎の別荘で、父親の同意もなしに結ばれたものが正当と認められるはずもなく、それゆえ生まれてくるのは私生児に決まっているのだから。もっとも、お前に最後まで無事出産させてやる気があればの話だけれど」こう言い放つと、彼女に飛びかかってその衣服を幾重にも引き裂き、髪を引きむしり、頭を激しく打ち据えてひどい打擲を加えた。そして小麦、大麦、黍、芥子、ヒヨコマメ、レンズ豆、蚕豆を取り集め、山盛りに混ぜ合わせて一つの小山にしてから、彼女に向かってこう言った。 「これほど不器量な女奴隷が情夫たちの歓心を得るには、他ならぬ熱心な奉仕によるほかはないように私には思えるわ。だから今、私もお前の働きぶりを試してあげましょう。この無秩序に混ざり合った種子の山を選り分け、それぞれの穀粒を定め通りに仕分けて分類し、今夕までに仕上げた仕事を私に見せなさい」こうして山のような種子の山を割り当てると、彼女自身は婚礼の宴へと去っていった。プシュケーは、その雑然としたほどきようのない山に手をつけようともせず、命じられたことの途方もなさに呆然と立ちすくみ、言葉を失って立ち尽くしていた。そのとき、あの小さな野に棲む一匹の蟻が、あまりの難事業と労苦を知り、偉大なる神の同宿者に同情し、姑の残酷さを呪いながら、せわしなく駆け巡り、近隣の蟻の群勢をことごとく呼び集めた。 「万物の母なる大地の敏捷なる養い子たちよ、憐れみを垂れたまえ。愛の神の妻なる愛らしい乙女に憐れみを垂れ、危急の彼女に速やかな素早さで救いの手を差し伸べたまえ」六足の民の波が次から次へと押し寄せ、最大の熱意をもって一粒ずつ山全体を仕分け、種類ごとに分別して配置し終えると、瞬く間に視界から去っていった。
Sed initio noctis e convivio nuptiali vino madens et fragrans balsama Venus remeat totumque revincta corpus rosis micantibus, visaque diligentia miri laboris, Non tuum inquit Nequissima, nec tuarum manuum istud opus sed illius, cui tuo, immo et ipsius malo placuisti; et frusto cibarii panis ei proiecto cubitum facessit. Interim Cupido solus interioris domus unici cubiculi custodia clausus coercebatur acriter, partim ne petulanti luxurie vulnus gravaret, partim ne cum sua cupita conveniret. Sic ergo distentis et sub uno tecto separatis amatoribus tetra nox exanclata. Sed Aurora commodum inequitante vocatae Psychae Venus infit talia: Videsne illud nemus quod fluvio praeterluenti ripisque longis attenditur, cuius imi frutices vicinum fontem despiciunt? Oves ibi nitentes aurique colore florentes incustodito pastu vagantur: inde de coma pretiosi velleris floccum mihi confestim quoquo modo quaesitum afferas censeo.
しかし夜の初め、婚礼の宴から酒に酔いしれ、バルサムの香りを漂わせ、燦然と輝く薔薇で全身を結わえたウェヌスが戻ってきた。驚くべき労苦による丹念な成果を目にすると、「これはお前の仕業ではない」と彼女は言った。 「極悪人め、お前の手による仕事ではなく、お前自身の破滅、いや彼自身の破滅をも招いてお前が気に入られたあの男の仕業ね」そして黒パンの切れ端を彼女に投げつけると、寝床へと引き取った。一方クピードーは、奥御殿の唯一の寝所に厳重に閉じ込められ、勝手気ままな放蕩によって傷を悪化させないためにも、また愛しい女と密会させないためにも、厳しく監視されていた。こうして引き離され、一つ屋根の下で隔てられた恋人たちにとって、過酷な夜が耐え忍ばれた。だが、曙が馬を駆って進み出たちょうどそのとき、呼び出されたプシュケーにウェヌスはこう語り始めた。 「川が前を流れ、長い堤が伸びていて、その低い茂みが近くの泉を見下ろしているあの森が見えるでしょう。あそこには、輝くような黄金色の光を放つ羊たちが、番人もなく草を食みながら歩き回っているわ。そこから、尊い毛皮の羊毛を一房、どうにかして手に入れ、直ちに私の元へ持ってきなさい」プシュケーは喜んで歩みを進めた。
Perrexit Psyche volenter, non obsequium quidem illa functura, sed requiem malorum praecipitia fluvialis rupis habitura. Sed inde de fluvio musicae suavis nutricula leni crepitu dulcis aurae divinitus inspirata sic vaticinatur arundo viridis: Psyche, tantis aerumnis exercita, neque tua miserrima morte meas sanctas aquas polluas nec vero istud horae3 contra formidabiles oves feras aditum, quoad de solis flagrantia mutuatae calorem truci rabie solent efferri cornuque acuto et fronte saxea et nonnunquam venenatis morsibus in exitium saevire mortalium Sed dum meridies solis sedaverit vaporem et pecua spiritus fluvialis serenitate conquieverint, poteris sub illa procerissima platano, quae mecum simul unum fluentum bibit, latenter abscondere. Et cum primum mitigata furia laxaverint oves animum, percussis frondibus attigui nemoris lanosum aurum repperies, quod passim stirpibus convexis obhaerescit.
むろんその命令を果たすためではなく、川の崖の突端から身を投げて苦患の休息を得るためであった。しかしそのとき、川の中から、心地よい音楽を育むもの、甘やかな微風の微かなそよぎによって神の霊感を受けた緑の葦が、このように預言した。 「かくも大いなる艱難に鍛えられしプシュケーよ、汝の極めて哀れな死によって我が神聖なる水を汚すことなかれ。また、この時刻にあの恐るべき羊たちに向かって歩み寄ることなかれ。彼らは太陽の炎熱から熱気を受け取り、獰猛な狂気によって我を忘れ、鋭い角と石のような額、時には毒ある噛み傷によって、定命の者たちを破滅へと追いやるのが常であるからだ。しかし、真昼が太陽の熱気を和らげ、川の息吹の静けさに家畜たちが憩うようになるまでは、私と共に一本の流れを飲むあの背の高いプラタナスの木陰に、人知れず身を隠していることができるであろう。そして、羊たちが猛威を鎮めて心を休めたなら、隣接する森の枝葉を叩いて、曲がりくねった小枝にあちこち引っかかっている毛の生えた黄金を見出すことができるであろう」
- 6.9nepos Veneris audiet
動詞 audio はここでは補語を伴い、「(〜と)呼ばれる」「評判される」(受動的意味)という古典ラテン語の慣用構文(ギリシア語の ἀκούω と同様)で用いられている。直前の vocabor(呼ばれるであろう)と並列関係にある。
- 6.10humanitate praecepti
直訳すれば「命令の人間性/親切さ」であるが、到底不可能な課題を前にしたプシュケーの状況から、反語的(antiphrasis/ironia)に「命令の常軌を逸した途方もなさ」を皮肉として指しているか、あるいは写本伝承上の immanitate(残虐さ・野蛮さ)の誤写とみなす解釈が成立する。いずれにせよ文脈上の効果は過酷な命令に対する恐怖と呆然である。
- 6.12istud horae
指示代名詞の中性単数対格 istud に部分属格 horae が後続した構文で、時間的対格(temporal accusative)として「この時間帯に」「この時刻に」という副詞的意味を表す(hoc temporis などと同種の慣用構文)。
