- 底本
- Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.humanitext-lat1:6.13-6.16
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
プシュケーは葦の助言を得て黄金の羊毛を手に入れるが、ウェヌスは満足せず、ステュクスの黒い源泉から水を汲む試練を課す。険峰と竜に阻まれたプシュケーをユーピテルの鷲が助けて水を届けるが、ウェヌスはさらに冥府のプロセルピナから美を分けてもらってくるよう命じる。
Sic arundo simplex et humana Psychen aegerrimam salutem suam docebat: nec auscultatu impaenitendo diligenter instructa illa cessavit, sed observatis omnibus furatrina facili flaventis auri mollitie congestum gremium Veneri reportat. Nec tamen apud dominam saltem secundi laboris periculum secundum testimonium1 meruit, sed contortis superciliis surridens amarum2 sic inquit: Nec me praeterit huius quoque facti auctor adulterinus. Sed iam nunc ego sedulo periclitabor, an oppido forti animo singularique prudentia sis praedita. Videsne insistentem celsissimae illi rupi montis ardui verticem, de quo fontis atri fuscae defluunt undae proxumaeque conceptaculo vallis inclusae Stygias irrigant paludes et rauca Cocyti fluenta nutriunt? Indidem mihi de summi fontis penita scaturigine rorem rigentem hauritum ista confestim defer urnula. Sic aiens crystallo dedolatum vasculum, insuper ei graviora comminata, tradidit.
素朴で思いやりのある葦はこのようにして、深く苦しむプシュケーに彼女自身の救いとなる道を教えた。悔いることのない教えを念入りに授けられた彼女は怠ることなく、すべて言われた通りに見届け、たやすい盗みによって黄金に輝く羊毛の柔らかさを胸いっぱいに抱えてウェヌスのもとへ持ち帰った。しかし女主人の前では、第二の試練の危険を乗り越えたことも、好意的な評価を得るには至らなかった。それどころか眉をひそめ、苦々しく薄笑いを浮かべてこう言った。 「この仕業についても陰にいる姦夫が誰か、私に見通せないとでも思っているのかしら。だが今度こそ、お前が本当に強靭な魂と並外れた知恵を備えているかどうか、念入りに試してあげましょう。あの険しい山の頂が、極めて高い岩山の上にそびえ立っているのが見えるでしょう。そこからは暗い泉の黒ずんだ水が流れ下り、すぐ近くの谷の窪地に閉じ込められてステュクスの沼を潤し、コキュートスの轟く流れを養っているのです。あの最も高い泉の奥深い湧き出し口から、冷たく凍てつく水をこの小さな壺に汲み取って、直ちに私のもとへ持ってきなさい」こう言いながら、水晶から削り出された小壺を渡し、さらに重い脅しを浴びせかけた。
At illa studiose gradum celerans montis extremum petit cumulum certe vel illic inventum3 vitae pessimae finem. Sed cum primum praedicti iugi conterminos locos appulit, videt rei vastae letalem difficultatem: namque saxum immani magnitudine procerum et inaccessa salebritate lubricum mediis e faucibus lapidis fontes horridos evomebat, qui statim proni foraminis lacunis editi perque proclive delapsi et angusti canalis exarato contecti tramite proxumam convallem latenter incidebant. Dextra laevaque cautibus cavatis proserpunt et longa colla porrecti4 saevi dracones inconnivae vigiliae luminibus addictis et in perpetuam lucem pupulis excubantibus. Iamque et ipsae semet muniebant vocales aquae; nam et Discede, et Quid facis? Vide, et Quid agis? Cave, et Fuge, et Peribis subinde clamant. Sic impossibilitate ipsa mutata in lapidem Psyche quamvis praesenti corpore, sensibus tamen aberat, et inextricabilis periculi mole prorsus obruta lacrimarum etiam extremo solacio carebat.
プシュケーは熱心に歩みを早め、山の最も高い頂を目指したが、それは紛れもなく、せめてそこでこの最悪の人生の終わりを見出さんとしてのことであった。しかし、前述の尾根の境界となる地に到着するや否や、彼女はその途方もない難事の致命的な困難を目の当たりにした。というのも、途方もない巨躯を誇る険しい岩が、近づくことすら阻む険路によって滑りやすく、岩の裂け目の真ん中から恐るべき泉の水を吐き出していたからである。水は傾斜した割れ目の窪みから噴き出し、急斜面を滑り落ちると、狭い水路が深く穿たれ覆い隠された通り道を通って、人知れず隣の谷間へと流れ込んでいた。その左右には、穿たれた岩肌から凶暴な竜たちが這い出し、首を長く伸ばして、決して閉じぬ不眠の目に委ねられ、永遠の光に向かって瞳を見張らせていた。そして今や、言葉を語る水そのものが自らを守っていた。 「去れ」また、「何をしているのか。見よ」また、「何をする気か。用心せよ」また、「逃げよ」また、「お前は滅びるぞ」と、絶え間なく叫んでいたのである。このように不可能そのものによって石のように凝固したプシュケーは、体こそそこにあれども心は遠く失われ、解決し難い危難の重圧に完全に打ちのめされて、涙という最後の慰めさえ失っていた。
Nec Providentiae bonae graves oculos innocentis animae latuit aerumna: nam primi Iovis regalis ales illa repente propansis utrimque pinnis affuit rapax aquila, memorque veteris obsequii, quo ductu Cupidinis Iovi pocillatorem Phrygium sustulerat, opportunam ferens opem deique numen in uxoris laboribus percolens, alti culminis diales vias deserit, et ob os puellae praevolans incipit: At tu simplex alioquin et expers rerum talium, speras te sanctissimi nec minus truculenti fontis vel unam stillam posse furari vel omnino contingere! Diis etiam ipsique Iovi formidabiles aquas istas Stygias vel fando comperisti, quodque vos deieratis per numina deorum, deos per Stygis maiestatem solere! Sed cedo istam urnulam, et protinus arreptam complexamque festinat libratisque pinnarum nutantium molibus inter genas saevientium dentium et trisulca vibramina draconum remigium dextra laevaque porrigens volentes aquas et ut abiret innoxius permittentes excipit, commentus ob iussum Veneris petere eique se praeministrare, quare paulo facilior adeundi fuit copia. Sic acceptam cum gaudio plenam urnulam Psyche Veneri citata rettulit.
しかし、善なる摂理の厳かな瞳から、この無垢な魂の受難が見逃されることはなかった。至高のユーピテルの王権を担うあの鳥、略奪者なる鷲が、突如として両翼を広げて姿を現したのである。かつてクピードーの導きによってユーピテルのためにプリュギアの給仕人をさらって仕えた昔の恩義を忘れず、時宜を得た助けをもたらし、その妻の苦難を通じて神の威光を尊ぼうと、高い頂の天上の道を離れ、乙女の顔の前を飛び交いながら語り始めた。 「しかし、お前は全くもって純朴で、このような事柄を知らぬ身でありながら、この上なく神聖で凶暴極まりない泉から、ただの一滴でも盗み出せる、あるいは触れることすらできると望んでいるのか。神々やユーピテル自身にとっても恐るべきあのステュクスの水を、噂にさえ聞いたことはないのか。お前たち人間が神々の神威にかけて誓うように、神々はステュクスの尊厳にかけて誓うものなのだ。さあ、その小壺を渡しなさい」そして直ちに壺を掴んで抱え込むと急ぎ飛び立ち、激しく噛み合わされる牙の顎と、竜たちの三叉に震える舌の間で、揺れ動く重い翼の平衡を保ちながら左右に羽ばたきを広げ、泉の水を汲み取った。水は自ら進んで従い、鷲が無傷で立ち去るのを許した。鷲がウェヌスの命によって〔水を〕求めており、彼女に仕えているのだと偽ったため、近づく便宜がいくらか得やすくなったからである。こうして満たされた小壺を喜びとともに受け取ったプシュケーは、急ぎ足でウェヌスのもとへ持ち帰った。
Nec tamen nutum deae saevientis vel tunc expiare potuit: nam sic eam maiora atque peiora flagitia comminans appellat, renidens exitiabile: Iam tu quidem maga videris quaedam mihi et alta prorsus malefica, quae talibus praeceptis meis obtemperasti naviter; sed adhuc istud, mea pupula, ministrare debebis. Sume istam pyxidem (et dedit) Protinusque ad inferos et ipsius Orci ferales penates te derige. Tunc conferens pyxidem Proserpinae, Petit de te Venus, dicito, Modicum de tua mittas ei formositate, vel ad unam saltem dieculam sufficiens: nam quod habuit dum filium curat aegrotum consumpsit atque contrivit omne. Sed haud immaturius redito, quia me necesse est indidem delitam theatrum deorum frequentare.
しかし、それでもなお荒れ狂う女神の機嫌を宥めることはできなかった。女神はさらに重大で過酷な難行を課すと脅しながら、破滅的な薄笑いを浮かべて彼女に呼びかけた。 「今や私には、お前が何かの魔女であり、全くもって高度な悪業をなす妖術師に見えてきたわ。私のこのような命令にことごとく敏速に従ったのだから。だが我が愛しき娘よ、お前にはまだこれを果たしてもらわねばなりません。この小箱を受け取りなさい」(そうして彼女に渡した) 「そして直ちに冥府へと、オルクス自身の不吉なる館へと赴きなさい。そしてプロセルピナにこの小箱を差し出し、 『ウェヌス様があなたに願っておられます』 と言いなさい。 『あなたの美しさをほんの少し、せめてたった一日分でも足りるほど分けて送ってほしいと。ご自身の美しさは、病める息子を看病する間にことごとく使い果たし、すり減らしてしまわれたからでございます』 しかし、遅れることなく戻りなさい。私はそこから得られた化粧を施して、神々の集う場へ出席しなければならないのですから」
- 6.13secundi laboris periculum secundum testimonium
形容詞 secundus が二通りの語義で重ね合わされた修辞的技巧(polyptoton)。前者の secundi は数詞的意味「第二の」、後者の secundum は「好意的な、順風の」の意で testimonium(証言、評価)を修飾する。
- 6.13surridens amarum
形容詞の中性対格 amarum が、動詞 surridens(薄笑いを浮かべる)を修飾する同格・副詞的対格(adverbial accusative)として機能している。「苦々しく微笑みながら」の意。
- 6.14inventum
移動を表す動詞 petit の後に置かれた目的の臥格(スピーヌム、acc. supine)。目的語 vitae pessimae finem を伴い、「最悪の人生の終わりを見出さんとして」と解釈される。
- 6.14longa colla porrecti
受動分詞 porrecti に目的語として対格 longa colla が結びつく構造。受身動詞が身体部位の対格をとる「限定の対格(ギリシア的対格)」、または中動相的・再帰的用法の分詞(「自らの長い首を伸ばして」)として解釈される。
