- 底本
- Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.humanitext-lat1:4.26-4.28
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
略奪された花嫁カ producer/カリテーが結婚式の惨劇と夫が殺害される悪夢を語って絶望し、老婆は夢占いを用いて彼女を慰め、世界で最も美しい娘プシュケーの昔話を語り始める。
Tali puella sermone deterrita, manuque eius exosculata, Parce inquit “Mi parens, et durissimo casui meo, pietatis humanae memor, subsiste paululum; nec enim, ut reor, aevo longiore maturatae tibi in ista sancta canitie miseratio prorsus exaruit. Specta denique scaenam meae calamitatis: speciosus adulescens inter suos principales, quem filium publicum omnis sibi civitas cooptavit, meus alioquin consobrinus, tantulo triennio maior in aetate, qui mecum primis ab annis nutritus et adultus individuo contubernio domusculae, immo vero cubiculi torique sanctae caritatis affectione mutuo mihi pigneratus, votisque nuptialibus pacto iugali pridem destinatus, consensu parentum tabulis etiam maritus nuncupatus, ad nuptias officio frequenti cognatorum et affinium stipatus templis et aedibus publicis victimas immolabat: domus tota lauris obsita, taedis lucida constrepebat hymenaeum. Tunc me gremio suo mater infelix tolerans mundo nuptiali decenter ornabat, mellitisque saviis crebriter ingestis iam spem futuram liberorum votis anxiis propagabat, cum irruptionis subitae gladiatorum impetus ad belli faciem saeviens, nudis et infestis mucronibus coruscans; non caedi, non rapinae manus afferunt, sed denso conglobatoque cuneo cubiculum nostrum inuadunt protinus: nec ullo de familiaribus nostris repugnante ac ne tantillum quidem resistente, miseram, exanimem saevo pavore, trepidam de medio matris gremio rapuere. Sic ad instar Athracidis et Protesilai1 dispectae disturbataeque nuptiae.
娘はそのような言葉に脅え、老婆の手に熱心に口づけしながら言った。「母上、どうか堪忍してください。人の情けを心にとめ、私のあまりにも過酷な境遇にしばし力を貸してください。私の思うところ、その尊い白髪に至るまで長い年月を経て熟達されたあなた様において、同情の念がすっかり涸れ果ててしまったわけではないはずです。どうか私の災厄の全貌を御覧ください。同世代の中でも際立った美男子で、全市民が公の養子として迎え入れた私の従兄は、わずか三歳年上なだけですが、幼少の頃から私とともに小さな屋敷で、いや実に同じ部屋、同じ寝床で離れることなく育ち、清らかな慈愛の情によって私と互いに契りを交わし、婚礼の誓願と婚姻の盟約によって早くから定められ、双方の親の同意によって証書の上でもすでに夫と指定されていました。そして親族や姻族が群れをなす付き添いの中、婚礼に向けて神殿や公の社で犠牲を捧げていたのです。家全体は月桂樹で覆われ、松明の輝きに満ち、祝婚歌の調べが響き渡っていました。そのとき、不運な母が私を膝の上に抱きかかえ、婚礼の装束でしとやかに飾り立て、甘い口づけを幾度も浴びせながら、思いを込めた祈りをもって将来の子供への期待を早くも膨らませていたところ、突然の剣闘士らの襲来が戦争さながらの狂暴さで押し寄せ、むき出しの敵意に満ちた切っ先を輝かせました。彼らは殺戮や略奪に手を染めるのではなく、密集した方陣を組んで直ちに私たちの寝所へと乱入したのです。そして私たちの家人の中で反撃する者も、ほんの少し抵抗する者も一人としていないまま、非情な恐怖で息も絶え絶えに震える惨めな私を、母の膝のただ中から強奪していったのです。こうして、アトラクス王の娘やプロテシラオスのそれさながらに、婚儀は切り裂かれ、打ち壊されたのでした。
Sed ecce saevissimo somnio mihi nunc etiam redintegratur, immo vero cumulatur infortunium meum: nam visa sum mihi de domo, de thalamo, de cubiculo, de toro denique ipso violenter extracta per solitudines avias infortunatissimi mariti nomen invocare, eumque, ut primum meis amplexibus viduatus est, adhuc unguentis madidum, coronis floridum consequi vestigio me pedibus fugientem alienis: utque clamore percito formosae raptum uxoris conquerens populi testatur auxilium, quidam de latronibus importunae persecutionis indignatione permotus saxo grandi pro pedibus arrepto misellum iuvenem maritum meum percussum interemit: talis aspectus atrocitate perterrita somno funesto pavens excussa sum.” Tunc fletibus eius assuspirans anus sic incipit: “Bono animo esto, mi herilis, nec vanis somniorum figmentis terreare: nam praeter quod diurnae quietis imagines falsae perhibentur, tunc etiam nocturnae visiones contrarios eventus nonnunquam pronuntiant. Denique flere et vapulare et nonnunquam iugulari lucrosum prosperumque proventum nuntiant, contra ridere et mellitis dulciolis ventrem saginare vel in voluptatem Veneriam convenire tristitiae animi, languori corporis damnisque ceteris anxiatum iri2 praedicant. Sed ego te narrationibus lepidis anilibusque fabulis protinus avocabo;” et incipit:
しかし見よ、今また極めて無残な夢によって私の不幸が繰り返され、それどころか積み増しされたのです。というのも、私は家から、婚礼の部屋から、寝室から、ついには寝床そのものから乱暴に引きずり出され、道なき荒野を渡りながら、この上なく不運な夫の名を呼び叫んでいるように思われたのです。そして彼といえば、私の抱擁を奪われるやいなや、まだ香油に濡れ、花冠で彩られたまま、他人の足で逃げ惑う私の足跡を追ってきました。そして彼が取り乱した叫び声をあげ、美しい妻の強奪を嘆きつつ民衆の助けを呼び求めたとき、盗賊の一人がしつこい追跡への憤激に駆られ、足元にあった大石をつかみ取ると、打ち据えて私の哀れな若き夫を殺害したのです。このような恐ろしい光景の残虐さに脅え、私は不吉な眠りから恐怖のうちに揺り起こされたのです。」そのとき、娘の嘆きに溜息をつきながら老婆はこう口を開いた。「元気をお出しなさい、お嬢様。夢の空しい幻影などに怯えてはなりません。そもそも昼の休息のまぼろしは虚偽であると言われるだけでなく、夜の幻影も時に正反対の結末を告げるものだからです。詰まるところ、泣くことや鞭打たれること、時には喉を掻き切られることが、利益に満ちた幸運な成果を告げ、逆に笑うことや甘い菓子で腹を満たすこと、あるいはウェヌス神の悦楽に交わることは、心の悲しみや肉体の衰弱、その他の損害に悩まされるであろうことを予言するのです。ですが、私はこれから楽しい語りや老婆の昔話で、すぐにあなたの気を紛らわせてあげましょう。」そして語り始めた。
“Erant in quadam civitate rex et regina: hi tres numero filias forma conspicuas habuere, sed maiores quidem natu, quamvis gratissima specie, idonee tamen celebrari posse laudibus humanis credebantur, at vero puellae iunioris tam praecipua, tam praeclara pulchritudo nec exprimi ac ne sufficienter quidem laudari sermonis humani penuria poterat. Multi denique civium et advenae copiosi, quos eximii spectaculi rumor studiosa celebritate congregabat, inaccessae formositatis admiratione stupidi et admoventes oribus suis dexteram primore digito in erectum pollicem residente3 ut ipsam prorsus deam Venerem venerabantur religiosis adorationibus. Iamque proximas civitates et attiguas regiones fama pervaserat deam, quam caerulum profundum pelagi peperit et ros spumantium fluctuum educavit, iam numinis sui passim tributa venia in mediis conversari populi coetibus, vel certe rursum novo caelestium stillarum germine non maria, sed terras Venerem aliam, virginali flore praeditam, pullulasse.
「ある都市に王と王妃がおりました。彼らには際立った美しさを持つ三人の娘がおりました。年長の娘たちは、極めて麗しい容姿であったものの、それでも人間の称賛によって相応に讃えることができると信じられていました。しかし末の娘の並外れて輝かしい美しさは、人間の言葉の乏しさゆえに言い表すことも、ましてや十分に讃えることすらできませんでした。ついに多くの市民たちや、非凡な見ものの噂が熱心な群衆として呼び集めた大勢の見知らぬ人々が、近寄り難い美貌への驚嘆に我を忘れ、右手を唇に近づけて人差し指を立てた親指の上に添え、あたかも女神ウェヌス御自身であるかのように敬虔な祈念をもって彼女を崇めたのでした。そして近隣の都市や隣接する地方には、紺碧の深い海が生み落とし、泡立つ波の飛沫が育んだあの女神が、今やその神性の恩寵を人々に分け隔てなく垂れ、群衆の集まりの中に自ら交わっておられるのだ、あるいは確かに再び天からの雫の新たな息吹によって、海からではなく大地から、処女の清純さを備えたもう一人のウェヌスが芽生えたのだ、という噂が広まっていったのです。」
- 4.26ad instar Athracidis et Protesilai
ad instar は名詞 instar(対格的不変化名詞)と前置詞 ad による慣用句で「〜の姿・ありさまに似て」「〜のように」を意味し、後続の属格名詞 Athracidis(アトラクス王の娘、ヒッポダメイア)および Protesilai(プロテシラオス)を支配する。婚礼が暴力によって中断・破壊された二大神話的先例を対比的に並置している。
- 4.27anxiatum iri
目的分詞対格(スピーヌム対格)anxiatum と助動詞 iri からなる非人称受動未来不定詞構文。主動詞 praedicant の間接話法における述語として機能し、「(人が)〜によって悩まされることになるであろう」という意味を表す。
- 4.28primore digito in erectum pollicem residente
絶対的奪格構文。「人差し指(primore digito)が直立した親指(in erectum pollicem)の上に載った(residente)状態で」という古代ローマにおけるウェヌスなど神格に対する崇敬(adoratio)の定型的な手振りを描写している。
