← アプレイウス

黄金のロバ

§4.22-4.25

名家の少女の拉致と絶望する花嫁

盗賊たちは死者に酒を捧げて出撃し、主人公の驢馬は残された大量のパンを貪り食う。その後、盗賊たちが身代金目当てに名家の少女を拉致して連れ帰り、絶望して自殺を口にする少女を番人の老婆が脅迫する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§4.22

​Post istum sermonis terminum poculis aureis memoriae defunctorum commilitonum vino mero libant, dehinc canticis quibusdam Marti deo blanditi paululum conquiescunt. Enim nobis anus illa recens hordeum affatim et sine ulla mensura largita est, ut equus quidem meus tanta copia et quidem solus potitus saliares se cenasse cenas crederet: ego vero, qui numquam alias hordeum cibatus1 ni minutatum et diutina coquitatione iurulentum semper eserim, rimatus angulum quo panes reliquiae totius multitudinis congestae fuerant, fauces diutina fame saucias et araneantes valenter exerceo. Et ecce nocte promota latrones expergiti castra commovent instructique varie, partim gladiis armati, partim in Lemures reformati,2 concito se gradu proripiunt. Nec me tamen instanter ac fortiter manducantem vel somnus imminens impedire potuit; et quamquam prius, cum essem Lucius, unico vel secundo pane contentus mensa decederem, tunc ventri tam profundo serviens iam ferme tertium qualum rumigabam. Huic me operi attonitum clara lux oppressit:

この話の締めくくりの後、彼らは黄金の杯で純粋な葡萄酒を亡き戦友たちの追憶に注ぎ捧げ、次いでマルス神を讃えるいくつかの歌で機嫌を取ったのち、しばしの眠りについた。実際、あの老婆は我らに新鮮な大麦を気前よく、いかなる計量もなしにたっぷり施してくれたので、私の馬は実にこれほどの量、しかも自分一人で享受できたため、サリイの祭官たちの饗宴を平らげたと信じたほどであった。他方、私はといえば、細かく砕かれて長時間の煮沸によって汁物仕立てにされたものでない限り、かつて大麦を口にしたことがなかったので、一味全員の残したパンが積み上げられていた片隅をくまなく探し、長引く飢えで傷つき蜘蛛の巣の張った喉を猛烈に働かせた。すると見よ、夜が更けた頃、目を覚ました盗賊たちが陣を払い、様々に身支度を整え、一部は剣で武装し、一部は夜の悪霊の姿に変装して、急ぎ足で飛び出していった。それでも、熱心かつ精力的に咀嚼している私を、迫り来る眠気でさえ邪魔することはできなかった。そして、かつて私がルキウスであった頃は、一つか二つのパンで満足して食卓を離れていたものだが、その時はこれほど底知れぬ胃袋に仕え、すでに優に三つ目の籠を反芻するように平らげつつあった。この仕事に没頭していた私を、明るい朝の光が不意に襲った。

§4.23

​tandem itaque asinali verecundia ductus, aegerrime tamen digrediens rivulo proximo sitim lenio. Nec mora, cum latrones ultro anxii atque solliciti remeant, nullam quidem prorsus sarcinam vel omnino, licet vilem, laciniam ferentes sed tantum gladiis totis, totis manibus, immo factionis suae cunctis viribus unicam virginem filo liberalem et, ut matronatus eius indicabat, summatem regionis, puellam mehercules et asino tali concupiscendam, maerentem et crines cum veste sua lacerantem advehebant. Eam simul intrantes speluncam verbisque quae dolebat minora facientes sic alloquuntur: Tu quidem salutis et pudicitiae secura brevem patientiam nostro compendio tribue, quos ad istam sectam paupertatis necessitas adegit. Parentes autem tui de tanto suarum divitiarum cumulo, quamquam satis cupidi, tamen sine mora parabunt scilicet idoneam sui sanguinis redemptionem. His et his similibus blateratis nequicquam dolor sedatur puellae.

そこでついに、驢馬としての恥じらいに促され、ひどく後ろ髪を引かれつつも立ち去って、近くの小川で渇きを癒やした。間もなく、盗賊たちが甚だ不安げで落ち着かない様子で戻ってきたが、彼らは荷物を全く、いや粗末な端切れ一枚すら携えておらず、ただ全員の剣、全員の腕、いやその徒党の全戦力を尽くして、気品ある容貌で、その装いが示すところではこの地方の上流階級に属し、ヘラクレスに誓って、このような驢馬にとっても恋い焦がれられるべき、一人の処女を、嘆き悲しみ、己の衣服とともに髪を引き裂いているその娘を連行してきたのであった。彼らは洞窟に入ると同時に、娘が悲しんでいる事柄を言葉によって大したことではないように見せかけながら、次のように語りかけた。 「お前は身の安全と貞操については安心し、我らの利益のためにしばしの辛抱を寄越すがよい。我らをこのような生き方へと追いやったのは貧困の必然なのだ。一方、お前の両親は、その莫大な富の蓄えから、たとえどれほど貪欲であろうとも、間違いなく遅滞なく自らの血筋に対する相応の身代金を用意するであろう。」 これらやこれらに類する戯言が並べ立てられたものの、娘の悲痛は少しも静まらなかった。

§4.24

​Quidni, quae inter genua sua deposito capite sine modo flebat? At illi introvocatae anui praecipiunt assidens eam blando quantum posset solaretur alloquio, seque ad sectae sueta conferunt. Nec tamen puella quivit ullis aniculae sermonibus ab inceptis fletibus avocari, sed altius eiulans sese et assiduis singultibus ilia quatiens mihi etiam lacrimas excussit, ac sic An ego inquit Misera, tali domo, tanta familia, tam caris vernulis tam sanctis parentibus desolata et infelicis rapinae praeda et mancipium effecta, inque isto saxeo carcere serviliter clausa et omnibus deliciis, quis innata atque innutrita sum, privata, sub incerto salutis et carnificinae laniena, inter tot ac tales latrones et horrendum gladiatorum populum, vel fletum desinere vel omnino vivere potero? Lamentata sic, et animi dolore et faucium tundore et corporis lassitudine iam fatigata, marcentes oculos demisit ad soporem;

それも当然で、娘は両膝の間に頭を埋め、とめどなく泣き続けていたのである。しかし男たちは、中に呼び入れた老婆に対し、娘の傍らに座ってできる限り優しい言葉で慰めるように命じ、自らは仲間内のいつもの仕事へと赴いた。それでも娘は、老婆のいかなる言葉によっても、一度始まった涙から気を紛らわせることはできず、より高く泣き叫び、絶え間ないしゃくり上げで脇腹を震わせ、私にさえ涙を絞り出させたのであり、次のように言った。 「ああ、惨めな私が、 これほどの屋敷、これほど多くの奴隷、あれほど愛しい召使い、あれほど高潔な両親から引き離され、不運な強奪の獲物にして奴隷とされ、この岩牢の中に奴隷のように閉じ込められ、私がその中で生まれ育ったあらゆる快楽を奪われ、安全の不確かさと処刑人のような虐殺の恐怖のもと、これほど多数の、このような凶悪な盗賊たちや恐るべき剣闘士の如き輩のただ中で、泣くのをやめることや、そもそも生き長らえることなどできましょうか。」 このように嘆き、心の苦痛と喉の痛みと肉体の疲労によって今やすっかり衰弱し、やつれた目を眠りへと落とした。

§4.25

​at commodum conniverat nec diu, cum repente lymphatico ritu somno recussa est longeque vehementius afflictare sese et pectus etiam palmis infestis tundere et faciem illam luculentam verberare incipit, et aniculae quamquam instantissime causas novi et instaurati maeroris requirenti sic assuspirans altius infit: Em nunc certe, nunc maxime funditus perii, nunc spei salutiferae renuntiavi: laqueus aut gladius aut certe praecipitium procul dubio capessendum est. Ad haec anus iratior dicere eam saeviore iam vultu iubebat quid malum fleret vel quid repente postliminio pressae quietis3 lamentationes licentiosas refricaret: Nimirum inquit Tanto compendio tuae redemptionis defraudare iuvenes meos destinas quod si pergis ulterius, iam faxo lacrimis istis, quas parvi pendere latrones consuerunt, insuper habitis viva exurare.4

だが、彼女がうとうとしたのも束の間、すぐに熱狂の発作のように眠りから揺り起こされ、遥かに激しく自らを苛み、敵意を込めた両手で胸を打ち叩き、あの晴れやかな顔を殴り始め、老婆が新しく繰り返された悲嘆の原因をしきりに尋ねたのに対し、より深く溜息をつきながらこう話し始めた。 「ああ、今や確かに、今や完全に私は滅びました。今や救いの望みを捨て去りました。首吊りの縄か、剣か、あるいは間違いなく断崖に身を投じる道を選ばねばなりません。」 これに対し老婆は、怒りを露わにし、さらに険しい表情で娘に向かって、一体何だって泣いているのか、あるいはなぜ突如として、中断されていた休息の回復のあとに勝手気ままな嘆きをぶり返すのかを言うように命じた。 「きっと、 お前は我が若者たちから巨額の身代金の利益を騙し取るつもりなのだろう」と老婆は言った。 「だが、これ以上続けるならば、盗賊どもが歯牙にもかけないあの涙など意に介さず、生きたまま焼き殺してくれよう。」

構文注4 件
  1. 4.22hordeum cibatus

    動詞 cibor(食事をとる、食べる)の完了分詞が能動的な意味を持ち、対格 hordeum を直接目的語として取っている構文。中動相的あるいはギリシア語風の対格支配の用法。

  2. 4.22partim in Lemures reformati

    partim ... partim の相関構文の中で、受動分詞 reformati が「姿を変えられて」から転じて「変装して、〜の姿となって」を意味し、前置詞句 in Lemures(夜の悪霊、死霊の姿へ)を伴っている。

  3. 4.25postliminio pressae quietis

    名詞 postliminium(法用語としての「市民権回復・復帰」、転じて「元の状態への回復・復帰」)の奪格が属格 pressae quietis(中断された/抑え込まれた休息)を伴い、「中断されていた休息が回復した後に」という時間的・状況的意味を表している。

  4. 4.25iam faxo ... viva exurare

    古風・口語的な未来完了形式 faxo(= faciam ut)が直接接続法現在受動態 exurare(= exuraris)を導き、「お前が生きたまま焼き殺されるようにしてやる」という脅迫の使役構文を形成している。insuper habitis は独立奪格(「意に介されずに」)。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi1212.phi002.humanitext-lat1:4.22-4.25