← アプレイウス

黄金のロバ

§10.17-10.20

芸当で名声を得たルキウスと貴婦人との情事

ルキウスは新たな主人である名士ティアソスの下で芸当を仕込まれて名声を博し、故郷コリントスへと連れ戻される。そこでロバの評判を聞きつけた富裕な貴婦人が彼に情欲を抱き、世話係の男と密約を結んで夜の寝所を共にする。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§10.17

​Magno denique delibutus gaudio dominus vocatis servis suis, emptoribus meis, iubet quadruplum restitui pretium meque cuidam acceptissimo liberto suo et satis peculiato, magnam praefatus diligentiam, tradidit; qui me satis humane satisque comiter nutriebat et, quo se patrono commendatiorem faceret, studiosissime voluptates eius per meas argutias instruebat. Et primum me quidem mensam accumbere suffixo cubito, dein alluctari et etiam saltare sublatis primoribus pedibus perdocuit, quodque esset apprime mirabile, verbis nutum commodare, ut quod nollem relato, quod vellem deiecto capite monstrarem, sitiensque pocillatore respecto, ciliis alterna connivens, bibere flagitarem. Atque haec omnia perfacile oboediebam, quae nullo etiam monstrante scilicet facerem: sed verebar ne si forte sine magistro humano ritu ederem pleraque, rati scaevum praesagium portendere, velut monstrum ostentumque me obtruncatum vulturiis opimum pabulum redderent.1 Iamque rumor publice crebruerat, quo conspectum atque famigerabilem meis miris artibus effeceram dominum: hic est qui sodalem convivamque possidet asinum luctantem, asinum saltantem, asinum voces humanas intellegentem, sensum nutibus exprimentem.

主人は大きな喜びに浸り、私の買い手であった奴隷たちを呼び寄せると、代価の四倍を返却するよう命じ、細心の注意を払うよう言い渡したうえで、自らの寵愛する相当な蓄財のある解放奴隷に私を引き渡した。この解放奴隷は私を極めて人道的に、かつ極めて丁重に養い、パトローヌスにいっそう気に入られようとして、私の芸を通じて主人の娯楽をこの上なく熱心にお膳立てした。そしてまず肘を突いて食卓につくこと、次に相撲を取ること、さらには前足を上げて踊ることを私に徹底的に仕込んだ。とりわけ驚くべきことには、言葉に合図を合わせることも教え込み、嫌なときには首を後ろに反らし、欲しいときには頭を前に垂れて示し、喉が渇けば給仕人を振り返って交互にまばたきをして酒をねだるようにさせた。そして私はこれらすべてに極めて容易に従ったが、これらはもちろん誰に教えられずともできたはずのことであった。しかし私は、もし万が一にも師匠なしに人間のやり方で大半の振る舞いをして見せたら、不吉な前兆を告げるものと見なされ、怪物か凶兆のように打ち首にされてハゲワシの格好の餌にされるのではないかと恐れていたのである。そしてすでに世間には噂が広まり、私の不思議な芸によって私は主人を目立つ名士に仕立てていた。「彼こそは、相撲を取り、踊りを踊り、人間の言葉を理解し、身振りで意志を伝えるロバを、相棒かつ食卓仲間として所有している人物だ」と。

§10.18

​Sed prius est ut vobis, quod initio facere debueram, vel nunc saltem referam, quis iste vel unde fuerit. Thiasus (hoc enim nomine meus nuncupabatur dominus) oriundus patria Corintho, quod caput est totius Achaiae provinciae, ut eius prosapia atque dignitas postulabat, gradatim permensis honoribus quinquennali magistratu fuerat destinatus, et ut splendori capessendorum responderet fascium, munus gladiatorium triduani spectaculi pollicitus latius munificentiam suam porrigebat. Denique gloriae publicae studio tunc Thessaliam etiam accesserat, nobilissimas feras et famosos inde gladiatores comparaturus, iamque ex arbitrio dispositis coemptisque omnibus domuitionem parabat. Spretis luculentis illis suis vehiculis ac posthabitis decoris raedarum carpentis, quae partim confecta, partim revelata, frustra novissimis trahebantur consequiis, equis etiam Thessalicis et aliis iumentis Gallicanis quibus generosa suboles perhibet pretiosam dignitatem, me phaleris aureis et fucatis ephippiis et purpureis tapetis et frenis argenteis et pictilibus balteis et tintinnabulis perargutis exornatum ipse residens amantissime nonnunquam comissimis affatur sermonibus, atque inter alia pleraque summe se delectari profitebatur quod haberet in me simul et convivam et vectorem.

しかし、本来なら冒頭で語るべきであったが、この男が何者でどこから来たのかを、いま少なくとも皆様にお伝えしておくのが先決であろう。ティアソス(これが私の主人の名であった)は、アカイア属州全体の首府であるコリントスを故郷とし、その家柄と身分が要求するとおり、順を追って名誉ある官職を経て、五年に一度の最高政務官に指名されていた。そして手に入れる執政官標識の輝かしさにふさわしくあろうと、三日間の剣闘士興行を約束して、その気前よさをいっそう広げていた。やがて公の栄誉を求める熱意から、彼はその当時テッサリアへも足を伸ばし、当地から最も名高い猛獣と名うての剣闘士たちを調達しようとしていた。そして思い通りにすべてを配置し買い揃えると、いよいよ帰郷の途につく準備をしていた。彼は自らのあの豪奢な馬車を軽視し、一部は覆われ、一部は開け放たれたまま隊列の最後尾で無駄に牽引されていた見事な四輪馬車を見下し、テッサリア産の馬や、高貴な血統によって高価な威厳を放つガリア産の他の駄獣たちをも後回しにして、黄金の胸飾り、彩色された鞍布、紫の絨毯、銀の轡、刺繍された帯、そして澄んだ音の鳴る鈴で飾り立てられた私に自ら跨がり、この上なく優しく、ときには極めて愛想のよい言葉をかけ、私において食卓仲間と乗り物とを同時に得ていることを何よりも喜ばしく思っていると、他の多くのことの合間に公言していた。

§10.19

​At ubi partim terrestri, partim maritimo itinere confecto Corinthum accessimus, magnae civium turbae confluebant, ut mihi videbatur, non tantum Thiasi dantes honori quam mei conspectus cupientes:2 nam tanta etiam ibidem de me fama pervaserat, ut non mediocri quaestui praeposito illi meo fuerim. Qui cum multos videret nimio favore lusus meos spectare gestientes, obserata fore atque singulis eorum seorsus admissis, stipes acceptans non parvas summulas diurnas corradere consuerat. Fuit in illo conventiculo matrona quaedam pollens et opulens, quae more ceterorum visum meum mercata ac dehinc multiformibus Iudiciis delectata per admirationem assiduam paulatim in admirabilem mei cupidinem incidit, nec ullam vesanae libidini medelam capiens ad instar asinariae Pasiphaae complexus meos ardenter expectabat. Grandi denique praemio cum altore meo depecta est noctis unius concubitum: at ille nequam, qua posset de me suave provenire,3 lucro suo tantum contentus, annuit.

さて、一部は陸路、一部は海路の旅を終えてコリントスに到着すると、市民の大群衆が押し寄せてきた。私には、彼らがティアソスに敬意を払うためというよりは、私の姿を見たいと渇望しているように思われた。というのも、そこにも私の評判があまりにも広まっていたため、私はあの世話係にとって少なからぬ収入源となったからである。彼は多くの人々が尋常ならざる熱意をもって私の芸を観たがっているのを目にし、扉にかんぬきをかけ、一人ずつ別々に入場させては入場料を受け取り、決して小さくない日銭を掻き集めるのが常となった。その集まりの中に、有力で富裕なある貴婦人がいた。彼女は他の者たちと同じように私の見物料を払い、その後、多種多様な芸に喜悦し、絶えざる驚嘆を通じて次第に私に対する驚くべき情欲に囚われていった。そして狂気じみた情欲にいかなる治療も施さず、ロバを愛したパシパエさながらに、私の抱擁を熱烈に待ち望んだ。ついに彼女は私の養い手と巨額の報酬で一夜を共にする契約を結んだ。しかしあの悪党は、私にどのような快い結果が生じ得るかには目もくれず、自らの儲けにのみ満足して承諾した。

§10.20

​Iam denique cenati e triclinio domini decesseramus, et iamdudum praestolantem cubiculo meo matronam offendimus. Dii boni, qualis ille quamque praeclarus apparatus! Quattuor eunuchi confestim pulvillis compluribus ventose tumentibus pluma delicata terrestrem nobis cubitum praestruunt, sed et stragula veste auro ac murice Tyrio depicta probe consternunt, ac desuper brevibus admodum sed satis copiosis puluillis aliis nimis mollibus,quis maxillas et cervices delicatae mulieres suffulcire consuerunt, superstruunt. Nec dominae voluptates diutina sua praesentia morati clausis cubiculi foribus facessunt: at intus cerei praeclara micantes luce nocturnas nobis tenebras inalbabant.

やがてついに夕食を終えた私たちは主人の食堂から引き上げ、私の寝室でずっと前から待ち受けていた貴婦人と対面した。ああ、善き神々よ、なんと素晴らしい、なんと豪奢な設えであったことか!四人の宦官がただちに、柔らかな羽毛で風を孕んだように膨らんだ幾重ものクッションを用いて地上に私たちの寝床を整え、さらには黄金とティルス産の貝紫で彩られた敷布を丹念に敷き詰め、その上には、嬌奢な女たちが頬や首を支えるのに用いるような、極めて小ぶりながらも十分に数のある非常に柔らかい別の枕を積み上げた。そして女主人の歓楽を自らの長居によって遅らせることもなく、寝室の扉を閉ざして立ち去った。室内では、蜜蝋の蝋燭がまばゆい光を放ち、私たちのために夜の闇を白く照らし出していた。

構文注3 件
  1. 10.17verebar ne si forte sine magistro humano ritu ederem pleraque, rati scaevum praesagium portendere, velut monstrum ostentumque me obtruncatum vulturiis opimum pabulum redderent

    懸念を表す動詞 verebar(未完了過去)が接続法過去 redderent を伴う ne 節(恐れの表現)を支配している。その枠組みの内側に、条件文(si forte ... ederem)と、redderent の潜在的主語に一致する分詞 rati(完了能動分詞として「〜と考え」)が挿入され、後者は対格不定詞構文(scaevum praesagium portendere)を従える。さらに me obtruncatum は redderent の目的語であり、分詞 obtruncatum は主節に先立つ動作を示す(「私を屠った上で〜の餌とする」)。

  2. 10.19non tantum Thiasi dantes honori quam mei conspectus cupientes

    non tantum ... quam(〜のためというよりはむしろ…)によって結ばれた二つの分詞構文が、異なる格支配の対照をなしている。dantes は目的・結果の与格 honori(「ティアソスの名誉のために捧げる」)を支配し、所有の属格 Thiasi がそれに係っているのに対し、cupientes は目的格的属格 mei conspectus(「私の姿を見ることを渇望する」)を支配している。

  3. 10.19qua posset de me suave provenire

    疑問副詞あるいは関係副詞 qua(いかに、どのような形で)が接続法 posset を伴って間接疑問文(または特性の叙述)を形成しており、直前の文脈から「配慮する」という意味合いが補われて解釈される。後続する lucro suo tantum contentus(自らの利益にのみ満足して)と鋭く対比され、ロバ(ルキウス)の身に何が起ころうと全く意に介さない解放奴隷の無責任な態度を際立たせている。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi1212.phi002.humanitext-lat1:10.17-10.20