← アプレイウス

黄金のロバ

§10.14-10.16

料理の盗み食いの発覚と主人の宴への招待

兄弟の部屋から贅沢なご馳走を盗み食いし続けたルキウスは、兄弟の疑心暗鬼と口論を引き起こすが、ついに現場を目撃されて大食のロバとして露見し、その奇観を面白がった主人の宴席に招かれて珍味と葡萄酒を振る舞われる。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§10.14

​Et diu quidem pulcherrime mihi furatrinae procedebat artificium, quippe adhuc timide et satis parce surripienti de tam multis pauciora, nec illis fraudes ullas in asino suspicantibus. At ubi fiducia latendi pleniore capta partes opimas quasque devorabam et iucundiora eligens abligurribam dulcia, suspicio non exilis fratrum pupugit animos et quamquam de me nihil etiam tum tale crederent, tamen cotidiani damni studiose vestigabant reum. Illi vero postremo etiam mutuo sese rapinae turpissimae criminabantur, iamque curam diligentiorem et acriorem custodelam et dinumerationem adhibebant partium. Tandem denique rupta verecundia sic alter alterum compellat: At istud iam neque aequum ac ne humanum quidem, cotidie ac partes electiores surripere atque iis divenditis peculium latenter augere, de reliquis aequam vindicare divisionem. Si tibi denique societas ista displicet, possumus omnia quidem cetera fratres manere, ab isto tamen nexu communionis discedere: nam video in immensum damni procedentem querelam nutrire nobis immanem discordiam. Subicit alius: Laudo istam tuam mehercules et ipse constantiam, quod cotidie furatis clanculo partibus praevenisti querimoniam, quam diutissime sustinens tacitus ingemescebam, ne viderer rapinae sordidae meum fratrem arguere. Sed bene, quod utrimquesecus sermone prolato iacturae remedium quaeritur, ne silentio procedens simultas Eteocleas nobis contentiones pariat.1

そして実に長い間、私の窃盗の技巧は見事に運んでいた。これほど多量の中からはまだ遠慮がちに、かつ極めて控えめに少しずつ盗み出していたし、彼らもロバに何らかの悪巧みがあるとは疑っていなかったからである。しかし、隠蔽への確信をいっそう深めた私が、極上の部位を片っ端から貪り食い、より美味なものを選り分けては甘い菓子を平らげるようになると、兄弟の心には並々ならぬ疑惑が突き刺さった。そして彼らは、まだその時分には私についてそのようなことを夢にも信じていなかったものの、日々の損失をもたらす犯人を熱心に探し回った。ついには互いに極めて恥ずべき横領を行っていると責め合い、より念入りな注意と厳しい見張り、そして分け前の計数を怠らなくなった。やがてついに恥じらいをかなぐり捨て、一方が他方をこう問い詰めた。 「だが、毎日より選り抜きの部位を掠め取り、それを密売してひそかにへそくりを増やしながら、残りの物については公平な分配を要求するとは、もはや公正でもなく人道にさえもとることだ。もし結局のところ君がこの共同生活を嫌がるのなら、我々は他のすべての点では兄弟のままでいられるが、この共有関係の結びつきからは手を引くこともできる。というのも、損失をめぐる激化する不満が、我らの間に恐るべき不和を育てているのが見えるからだ。」 もう一方が答えた。 「ヘラクレスにかけて、私自身も君のその図々しさを褒めてやろう。毎日ひそかに分け前を盗んでおきながら、先んじて苦情を申し立てたのだからな。私は実の兄弟を浅ましい泥棒だと非難しているように見えまいとして、じっと耐え忍び黙って嘆いていたのだ。だが、互いに言葉を交わしたことで損害の救済策が模索され、沈黙のまま進展する反目が我らの間にエテオクレス流の争いを生み出さずに済むのは幸いなことだ。」

§10.15

​His et similibus altercati conviciis deierantur utrique nullam se prorsus fraudem, nullam denique surreptionem factitasse, sed plane debere cunctis artibus communis dispendii latronem inquiri: nam neque asinum, qui solus interesset,2 talibus cibis affici posse, et tamen cotidie partes electiles comparere nusquam, nec utique cellulam suam tam immanes involare muscas ut olim Harpyiae fuere, quae diripiebant Phineias dapes. Interea liberalibus cenis inescatus et humanis affatim cibis saginatus, corpus obesa pinguitie compleveram, corium arvina succulenta molliveram, pilum liberali nitore nutriveram. Sed iste corporis mei decor pudori peperit grande dedecus: insolita namque tergoris vastitate commoti, faenum prorsus intactum cotidie remanere cernentes, iam totos ad me dirigunt animos; et hora consueta velut balneas petituri, clausis ex more foribus, per quandam modicam cavernam rimantur me passim expositis epulis inhaerentem. Nec ulla cura iam damni sui habita, mirati monstruosas asini delicias risu maximo dirumpuntur, vocatoque uno et altero ac dein pluribus conservis, demonstrant infandam memoratu hebetis iumenti gulam. Tantus denique ac tam liberalis cachinnus cunctos invaserat, ut ad aures quoque praetereuntis perveniret domini:

このような罵り合いの口論を交わしたのち、両者はいかなる不正も、いかなる盗みも断じて働いていないと誓い合い、共有の財産を荒らす盗賊をあらゆる手段で捜索すべきだと合意した。なぜなら、その場に居合わせる唯一の存在であるロバがそのような食物に目をつけるはずもなく、それにもかかわらず毎日選り抜きの部位がどこにも見当たらないのであり、また昔ピネウスの馳走を強奪したハルピュイアのように巨大な蝿が彼らの小部屋に飛び込んでくるはずもないからであった。その間、上等な食事で餌付けされ、人間の食物をたらふく詰め込まれた私は、肥満した脂肪で肉体を満たし、瑞々しい脂身で皮を柔らかくし、気品ある光沢で毛並みを整えていた。しかし私の肉体のこの見事な美しさは、羞恥心に大いなる不面目を招くことになった。普通でない背中の巨大さに驚き、干し草が毎日まったく手つかずのまま残っているのを目撃した彼らは、いまや全神経を私に向けたのである。そしていつもの時刻に浴場へ向かうふりをし、例によって扉を閉ざすと、小さな隙間から覗き込み、並べられた馳走に取りすがっている私を見張り出した。彼らはもはや自らの損失など顧みず、ロバの怪物じみた珍妙な贅沢に驚嘆して大笑いを爆発させた。そして一人、二人、さらに多くの仲間の奴隷たちを呼び集め、この愚鈍な駄獣の語るもおぞましい大食漢ぶりを指し示した。ついには、通りかかった主人の耳にも届くほどの、あまりにも大きく盛大な哄笑が一同を包み込んだ。

§10.16

​sciscitatus denique, quid bonum rideret familia,3 cognito quod res erat, ipse quoque per idem prospiciens foramen delectatur eximie. Ac dehinc risu ipse quoque latissimo ad usque intestinorum dolorem redactus, iam patefacto cubiculo proxime consistens coram arbitratur. Nam et ego tandem ex aliqua parte mollius mihi renidentis fortunae contemplatus faciem, gaudio praesentium fiduciam mihi subministrante, nec tantillum commotus, securus esitabam, quoad novitate spectaculi laetus dominus aedium duci me iussit, immo vero suis etiam ipse manibus ad triclinium perduxit mensaque. posita omne genus edulium solidorum et illibata fercula iussit apponi. At ego, quamquam iam bellule suffarcinatus, gratiosum commendatioremque me tamen ei facere cupiens esurienter exhibitas escas appetebam: nam et quid potissimum abhorreret asino excogitantes scrupulose, ad explorandam mansuetudinem id offerebant mihi, carnes lasere infectas, altilia pipere inspersa, pisces exotico iure perfusos. Interim convivium summo risu personabat: quidam denique praesens scurrula Date inquit Sodali huic quippiam meri. Quod dictum dominus secutus "Non adeo" respondit Absurde locutus es, furcifer: valde enim fieri potest ut contubernalis noster poculum quoque mulsi libenter appetat. Et heus, ait Puer, lautum diligenter ecce illum aureum cantharum mulso contempera et offer parasito meo; simul quod ei praebiberim commoneto.4 Ingens exin oborta est epulonum expectatio: nec ulla tamen ego ratione conterritus otiose ac satis genialiter contorta in modum linguae postrema labia grandissimum illum calicem uno haustu perduxi: clamor exsurgit consona voce cunctorum salute me prosequentium.

主人は召使いたちが何を面白がって笑っているのかと尋ね、事情が判明すると、自らも同じ覗き穴から覗き込んで大いに喜んだ。そして彼自身も腹痛を覚えるほどの腹の底からの大笑いに引き込まれ、いまや部屋の扉を開け放って至近距離に立ち、目の前で見届けた。というのも、私自身も自分に幾分か優しく微笑みかけてくれる運命の顔立ちをついに認めており、居合わせた者たちの歓喜が私に自信を与えていたため、微塵も動じることなく安心して食べ続けていたからである。やがてこの珍しい見世物に気を良くした館の主人は、私を連れて行くよう命じ、いや実に自らの手で私を食堂へと導き、食卓を据えさせて、あらゆる種類の固形料理や手つかずの皿を並べさせた。私はすでにかなり満腹であったものの、彼に気に入られ愛想よく思われたいと願うあまり、差し出された食物に飢えたように飛びついた。彼らはロバが最も嫌いそうなものを丹念に考え出し、その従順さを試そうと、アサフェティダに浸した肉や、胡椒を振りかけた家禽、異国のソースをかけた魚などを差し出してきたのである。その間、宴席は高笑いに満ちていた。すると一座にいたある道化が言った。 「この相棒に生酒を少しやってくれ。」 主人はこの言葉に乗って答えた。「あながち的外れなことを言ったわけではないぞ、悪党め。我らの同居人が蜂蜜酒の杯をも喜んで求めることは大いにあり得ることだ。」 そして言った。「おい、給仕よ。見よ、あの黄金の広口杯を念入りに清めて蜂蜜酒を満たし、余の寄客に差し出せ。ついでに、余が彼のために乾杯したと伝えてやるのだ。」 そこから宴客たちの間には途方もない期待が湧き起こった。しかし私は少しも気後れすることなく、ゆったりと極めて愉快そうに下唇を舌のように巻き込んで、その特大の杯を一息に飲み干した。一同が一斉に私の健康を言祝ぐ歓声が轟き渡った。

構文注4 件
  1. 10.14Eteocleas nobis contentiones pariat

    テーバイ神話において王位をめぐり相討ちとなった兄弟エテオクレスとポリュネイケスの故事を踏まえた固有名詞の形容詞用法。兄弟間の破滅的な骨肉の争い(兄弟殺しの内訌)を比喩的に表す対格目的語として機能している。

  2. 10.15qui solus interesset

    関係節中の動詞が接続法となっているのは、間接話法(兄弟たちの思考・推論内容)を表すか、あるいは制限的・理由的な関係節としての接続法である(「唯一その場に居合わせる存在であるとはいえ」または「居合わせる唯一の者であるロバが」)。

  3. 10.16quid bonum rideret familia

    bonum は自動詞的・他動詞的に用いられる rideret の同族対格(内包的対格)または形容詞の中性対格の副詞的用法であり、「召使いたちが何をそれほど面白がって笑っているのか」という内容・程度を示す構文である。

  4. 10.16quod ei praebiberim commoneto

    commoneto(未来命令法)が従属節 quod ei praebiberim(接続法完了)を導いており、主人の言葉を伝達する間接話法の従属節として接続法が取られている(「私が彼のために乾杯したということを彼に思い出させよ」)。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi1212.phi002.humanitext-lat1:10.14-10.16