- 底本
- Apuleius. Apulei Opera Quae Supersunt, Vol. II, Fasc. I. Helm, Rudolf, editor. Leipzig: Teubner, 1912.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.humanitext-lat1:60-62
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
アプレイウスはクラッススの偽証が金銭で買収された経緯と告発者側の企みを暴露し、続いて魔術用と告発された小像について、公然と職人に依頼され義理の息子や貴婦人が関わって作られた合法的なメルクリウス像であることを関係者の証言によって立証する。
Omnes hoc, antequam fieret, cognouimus, et potui denuntiatione impedire, nisi scirem1 mendacium tam stultum potius Aemiliano, qui frustra redimebat, quam mihi, qui merito contemnebam, obfuturum. uolui et Aemilianum damno adfici et Crassum testimonii sui dedecore prostitui. ceterum nudiustertius haudquaquam occulta res acta est in Rufini cuiusdam domo, de quo mox dicam, intercessoribus et deprecatoribus ipso Rufino et Calpurniano. quod eo libentius Rufinus perfecit, quod erat certus ad uxorem suam, cuius stupra sciens dissimulat, non minimam partem praemii eius Crassum relaturum. uidi te quoque, Maxime, coitionem aduersum me et coniurationem eorum pro tua sapientia suspicatum, simul libellus ille prolatus est, totam rem uultu aspernantem. denique quamquam sunt insolita audacia et importuna impudentia praediti tamen testimonio Crassi, cuius oboluisse faecem uidebant, —nec ipsi ausi sunt perlegere nec quicquam eo niti. uerum ego ista propterea commemoraui, non quod pinnarum formidines et fuliginis maculam te praesertim iudice timerem, sed ut ne impunitum foret Crasso, crassum quod Aemiliano, homini rustico, fumum uendidit.
私たちは皆、これが実行される前から知っており、もしこのような愚かな嘘は、正当に軽蔑していた私よりも、無駄に金を払って買い取ったアイミリアヌスをかえって害することになると知っていなければ、通告によって阻止することもできたはずでした。私はアイミリアヌスが金銭的損失を被り、クラッススが自身の証言の不名誉によって身を曝け出すことを望んだのです。ところで一昨日、決して隠れることのない取引が、後ほど触れることになる某ルフィヌスの家で行われ、その場ではルフィヌス自身とカルプルニアヌスが仲介人および懇願者となりました。ルフィヌスがこれを一層喜んで成し遂げたのは、自らがその密通を知りつつ黙認している自分の妻の元へ、クラッススがその報酬の小さからぬ部分を持ち帰ることを確信していたからにほかなりません。マクシムス殿、私に対する彼らの談合と謀議を、あなたがその聡明さによって直ちに察知し、かの書面が提出されるや否や、表情でその事柄全体を忌避されたのを私も目にしました。要するに、彼らは並外れた厚顔さと目に余る恥知らずさを備えているにもかかわらず、その滓の悪臭に彼らが気づいていたクラッススの証言を、自ら最後まで朗読することも、それに何かしら依拠することも敢えてしなかったのです。しかし私がそれらのことを言及したのは、とりわけあなたが裁判人である場で、羽の恐怖や煤の汚れを恐れたからではなく、クラッススが、田舎者であるアイミリアヌスに分厚い煙を売りつけたことが罰せられずに終わらないようにするためだったのです。
Unum etiam crimen ab illis, cum Pudentillae litteras legerent, de cuiusdam sigilli fabricatione prolatum est, quod me aiunt ad magica maleficia occulta fabrica ligno exquisitissimo comparasse et, cum sit sceleti forma turpe et horribile, tamen impendio colere et Graeco uocabulo βασιλέα nuncupare. nisi fallor, ordine eorum uestigia persequor et singillatim apprehendens omnem calumniae textum retexo. Occulta fuisse fabricatio sigilli quod dicitis qui potest,2 cuius uos adeo artificem non ignorastis, ut ei, praesto adesset, denuntiaueritis? en adest Cornelius Saturninus artifex, uir inter suos et arte laudatus et moribus comprobatus, qui tibi, Maxime, paulo ante diligenter sciscitanti omnem ordinem gestae rei summa cum fide et ueritate percensuit: me, cum apud eum multas geometricas formas e buxo uidissem subtiliter et adfabre factas, inuitatum eius artificio quaedam mechanica ut mihi elaborasset petisse, simul et aliquod simulacrum cuiuscumque uellet dei, cui ex more meo supplicassem, quacumque materia, dummodo lignea, exculperet. igitur primo buxeam temptasse. interim dum ego ruri ago, Sicinium Pontianum priuignum meum, qui mihi factum uolebat, impetratos hebeni loculos a muliere honestissima Capitolina ad se attulisse, ex illa potius materia rariore et durabiliore uti faceret adhortatum: id munus cum primis mihi gratum fore. secundum ea se fecisse, proinde ut loculi suppetebant. ita minutatim ex tabellis compacta crassitudine Mercuriolum expediri potuisse.
また、彼らがプデンティッラの書簡を読み上げた際、ある小像の制作に関するもう一つの告発が持ち出されました。彼らが言うには、私は魔術の悪事のために、極めて珍重される木材を用い、秘密の工房でそれを作らせたのであり、それが骸骨の姿をしていて醜悪かつ恐ろしいものであるにもかかわらず、手厚く崇敬し、ギリシア語の言葉で「王」と呼んでいるというのです。もし私の見立てが誤っていなければ、私は彼らの足跡を順を追って追跡し、中傷の織物を一つ一つ捉えて解きほぐしていることになります。 小像の制作が秘密裏に行われたとお前たちが言うのは、一体どうして可能なのか。お前たちはその職人を全く知らないどころか、法廷に出頭するよう通告までしたではないか。見よ、職人のコルネリウス・サトゥルニヌスはここに出頭している。同業者たちの間で技術を称賛され、人格を認められた男であり、彼は先刻、入念に尋問されたマクシムス殿に対して、事の経緯全体を極めて高い信憑性と真実さをもって詳述した。すなわち、私が彼の工房でツゲ材から作られた多くの幾何学的な模型が精緻かつ巧みに仕上げられているのを見た際、彼の職人技に惹かれ、私のためにも何らかの機械器具を製作してくれるよう依頼し、同時に、私がいつもの習慣に従って祈願するための、彼が望む任意の神の像を、木製でありさえすればどんな素材であれ彫り出してくれるよう頼んだのだと。そこで最初はツゲ材で試みた。その合間に私が田舎で過ごしている間に、私のためにそれを作らせたがっていた私の義理の息子シキニウス・ポンティアヌスが、この上なく高潔な女性カピトリナから手に入れた黒檀の小箱を持参し、そのより希少で耐久性のある素材を用いて作るよう促した。その贈り物は私にとってとりわけ喜ばしいものになるだろうからと。彼はその通りに、小箱が許す範囲に応じて制作を行った。こうして薄板から厚みを張り合わせることで、少しずつ小さなメルクリウス像を完成させることができたのだと。
Haec ut dico omnia audisti. praeterea a filio Capitolinae probissimo adulescente, qui praesens est, sciscitante te eadem dicta sunt: Pontianum loculos petisse, Pontianum Saturnino artifici detulisse. etiam illud non negatur, Pontianum a Saturnino perfectum sigillum recepisse, postea mihi dono dedisse. his omnibus palam atque aperte probatis quid omnino superest, in quo suspicio aliqua magiae delitescat? immo quid omnino est, quod uos manifesti mendacii non reuincat? occulte fabricatum esse dixistis quod Pontianus splendidissimus eques fieri curauit, quod Saturninus uir grauis et probe inter suos cognitus in taberna sua sedens propalam exculpsit, quod ornatissima matrona munere suo adiuuit, quod et futurum et factum multi cum seruorum tum amicorum qui ad me uentitabant scierunt. lignum a me toto oppido et quidem oppido quaesitum3 non piguit uos commentiri, quem afuisse in eo tempore scitis, quem iussisse fieri qualicumque materia probatum est.
私の申す通り、あなたはこれらすべてを耳にされました。さらに、ここに出廷しているカピトリナの息子である極めて誠実な若者からも、あなたが尋問された際に同じことが語られました。ポンティアヌスが小箱を所望したこと、ポンティアヌスが職人サトゥルニヌスにそれを届けたことです。ポンティアヌスがサトゥルニヌスから完成した小像を受け取り、のちに私に贈り物として贈ったことも否定されていません。これらすべてが公然と明らかに立証された以上、魔術の何らかの嫌疑が潜む余地が一体どこに残されているでしょうか。むしろ、お前たちに明白な嘘の罪を突きつけないものが何か一つでもあるでしょうか。ポンティアヌスという極めて輝かしい騎士が制作を手配し、重厚で仲間の間でもよく知られた人物であるサトゥルニヌスが自らの作業場に座って公然と彫り刻み、この上なく高貴な貴婦人が自らの贈り物で支援し、これから作られることも作られたことも、私の元をしばしば訪れていた多くの奴隷や友人たちが知っていたものを、お前たちは秘密裏に制作されたと言ったのです。その当時不在であったとお前たちが知っており、またどのような素材であれ作らせるよう命じたことが立証されている私について、町中で、それも全く途方もなく木材を探し回ったなどと捏造することを、お前たちは恥じ入ることもなかったのです。
- 60potui denuntiatione impedire, nisi scirem
反実仮想条件文(接続法未完了 nisi scirem)の帰結節において、可能を表す動詞 possum の直説法完了 potui が用いられている構文。能力・義務を表す動詞では、条件が満たされなくとも「その能力・可能性が現実に存在していた」ことを示すため直説法が通例用いられる。
- 61Occulta fuisse fabricatio sigilli quod dicitis qui potest
語順の倒置(hyperbaton)と格の牽引・混交が見られる文。構造の骨格は「quod dicitis fabricatio[nem] sigilli occulta[m] fuisse, qui potest [fieri]?」(小像の制作が秘密裏に行われたとお前たちが言うことは、いかにして可能か)。fabricatio は対格不定詞構文の意味上の主語(fabricationem)になるべきところ、主格のまま置かれているか、あるいは主格の主語として qui potest fabricatio fuisse occulta と引き戻される破格構文(anakolouthon)をなしている。
- 62lignum a me toto oppido et quidem oppido quaesitum
toto oppido(町中で、名詞 oppidum の場所の奪格)と et quidem oppido(名詞と同形の副詞 oppido「大いに、極めて、途方もなく」)を重ねた言葉遊び(paronomasia)。アプレイウス特有の修辞的技巧であり、告発者が「町中で木材を熱心に探した」と主張したことを諧謔的に誇張して反駁している。
