← アプレイウス

弁明

§58-59

クラッススの書面証言の矛盾と買収の糾弾

アプレイウスは、クラッススが提出した鳥の羽や煤に関する不自然な書面証言の矛盾を突き、彼が出廷せず書面のみで証言した理由を泥酔・素行不良およびアイミリアヌスによる買収工作にあると痛烈に糾弾する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§58

​intellexit hoc et ipse incredibile futurum; nam dicitur ante horam diei secundam ieiunus adhuc et abstemius testimonium istud uendidisse. igitur scripsit haec se ad hunc modum comperisse: postquam Alexandria reuenerit, domum suam recta contendisse, qua iam Quintianus migrarat; ibi in uestibulo multas auium pinnas offendisse, praeterea parietes fuligine deformatos; quaesisse causas ex seruo suo, quem Oeae reliquerit, eumque sibi de meis et Quintiani nocturnis sacris indicasse. quam uero subtiliter compositum et uerisimiliter commentum1 me, si quid eius facere uellem, non domi meae potius facturum fuisse, Quintianum istum, qui mihi assistit, quem ego pro amicitia quae mihi cum eo artissima est proque eius egregia eruditione et perfectissima eloquentia honoris et laudis gratia nomino, hunc igitur Quintianum, si quas auis in cena habuisset aut, quod aiunt, magiae causa interemisset, puerum nullum habuisse, qui pinnas conuerreret et foras abiceret; praeterea fumi tantam uim fuisse, ut parietes atros redderet, eamque deformitatem, quoad habitauit, passum in cubiculo suo Quintianum. nihil dicis,2 Aemiliane, non est ueri simile, nisi forte Crassus non in cubiculum reuersus perrexit, sed suo more recta ad focum. unde autem seruus Crassi suspicatus est noctu potissimum parietes fumigatos? an ex fumi colore? uidelicet fumus nocturnus nigrior est eoque diurno fumo differt. cur autem suspicax seruus ac tam diligens passus est Quintianum migrare prius quam mundam domum redderet? cur illae plumae quasi plumbeae tam diu aduentum Crassi manserunt? non insimulet Crassus seruum suum: ipse haec potius de fuligine et pinnis mentitus est, dum non potest nec in testimonio dando discedere longius a culina.

彼自身もこれが信じがたいものになると察したのだ。というのも、彼は朝の第二刻より前、まだ空腹で素面の状態のうちにその証言を売り渡したと言われているからである。そこで彼は、次のような経緯でこれを知るに至ったと書き記した。すなわち、アレクサンドリアから帰国したのち、クインティアーヌスがすでに引き払っていた自分の家へと直行した。そこで玄関の間に多くの鳥の羽が散らばっているのを見出し、さらに壁が煤で汚損されているのを見つけた。オエアに残しておいた自分の奴隷にその原因を尋ねたところ、その奴隷が自分に対して、私とクインティアーヌスの夜間の儀式について密告したのだ、と。しかし、何と巧妙に組み立てられ、もっともらしく捏造されたことか。私がもしその種の儀式を行いたいと望んだとして、自分の家で行わなかったはずがあるだろうか。私の側に控えており、彼との極めて親密な友情ゆえに、また彼の際立った学識と非の打ちどころのない雄弁ゆえに、私が敬意と賞賛を込めてその名を挙げるかのクインティアーヌス――このクインティアーヌスが、もし夕食に何羽かの鳥を食べたか、あるいは連中が言うように魔術のために殺したのだとして、羽を掃き集めて外に捨てる召使を一人も持っていなかったとでもいうのか。さらに、壁を真っ黒にするほどの激しい煙が立ち込め、クインティアーヌスが住んでいる間じゅう、自室でその汚損を我慢していたとでもいうのか。アイミリアヌスよ、お前の言うことは何の中身もない。到底ありそうにないことだ。もっとも、クラッススが帰宅した際に部屋へと向かわず、いつもの習性で厨房の炉へと直行したのであれば話は別だが。それにしても、クラッススの奴隷はなぜ、壁が煤けたのがとりわけ夜間であると推測できたのか。煙の色からか。なるほど、夜の煙はより黒く、それゆえ昼の煙と異なるというわけだ。それに、あれほど疑い深く用心深い奴隷が、なぜクインティアーヌスに家を綺麗に掃除させもしないで引き払うのを許したのか。なぜあの羽は、まるで鉛でできているかのように、クラッススの帰宅までそれほど長い間その場に留まっていたのか。クラッススは自分の奴隷に罪を着せるべきではない。彼自身が煤と羽についてこのような嘘を捏造したのだ。証言をする際にも厨房から遠く離れることができないばかりに。

§59

​Cur autem testimonium ex libello legistis? Crassus ipse ubi gentium est? an Alexandriam taedio domus remeauit? an parietes suos detergit? an, quod uerius est, ex crapula helluo adtemptatur? nam equidem hic Sabratae eum hesterna die animaduerti satis notabiliter in medio foro tibi, Aemiliane, obructantem. quaere a nomenclatoribus tuis, Maxime, quamquam est ille cauponibus quam nomenclatoribus notior, tamen, inquam, interroga, an hic Iunium Crassum Oeensem uiderint; non negabunt. exhibeat nobis Aemilianus iuuenem honestissimum, cuius testimonio nititur. quid sit diei uides: dico Crassum iam dudum ebrium stertere, aut secundo lauacro ad repotia cenae obeunda uinulentum sudorem in balneo desudare. is tecum, Maxime, praesens per libellum loquitur, non quin adeo sit alienatus omni pudore, ut etiam, sub oculis tuis si foret, sine rubore ullo mentiretur, sed fortasse3 nec tantulum potuit ebriamine sibi temperare, ut hanc horam sobrie expectaret: aut potius Aemilianus de consilio fecit, ne eum sub tam seueris oculis tuis constitueret, ne tu beluam illam uulsis maxillis foedo aspectu de facie improbares, cum animaduertisses caput iuuenis barba et capillo populatum, madentis oculos, cilia turgentia, rictum latum, saliuosa labia, uocem absonam, manuum tremorem, ructus spiramen. patrimonium omne iam pridem abligurriuit, nec quicquam ei de bonis paternis superest, nisi una domus ad calumniam uenditandam, quam tamen numquam carius quam in hoc testimonio locauit; nam temulentum istud mendacium tribus milibus nummis Aemiliano huic uendidit, idque Oeae nemini ignoratur.

ところで、お前たちはなぜ証言を書面から読み上げたのか。クラッスス自身は一体どこにいるのか。家に嫌気が差してアレクサンドリアへ戻ってしまったのか。それとも自分の壁の汚れを拭き取っているのか。あるいは、より真相に近いことだが、あの暴食漢は二日酔いで苦しんでいるのか。というのも私自身、昨日ここサブラタで、彼が広場の真ん中であなたに向かって、アイミリアヌスよ、極めてあからさまにゲップを吐きかけているのを目撃したのだから。マクシムス殿、あなたの従僕たちにお尋ねください。もっとも彼は従僕たちよりも居酒屋の主人たちによく知られていますが、それでもなお、オエアのユニウス・クラッススをここで見かけたかどうか尋ねてみてください。彼らは否定しないでしょう。アイミリアヌスは、自らがその証言に依拠しているこの上なく高潔な若者を私たちの前に引き出すがよいでしょう。もう時刻が何時になっているかお分かりでしょう。私が察するに、クラッススはずっと前から泥酔していびきをかいているか、あるいは宴会の飲み直しに出向くため、二度目の入浴で酒臭い汗を浴場で流しているところです。マクシムス殿、彼が文書を通じてあなたの前で語っているのは、たとえあなたの目の前にいたとしても少しも赤面せずに嘘をつくほどあらゆる恥じらいを失ってはいないからではなく、恐らくこの時刻まで素面で待機していられるほどにも酒の酔いを自制できなかったからか、あるいはむしろアイミリアヌスが深謀からそう計らったのです。あなたのこれほど厳しい御目の前に彼を立たせて、若者の頭が髭も髪も失われて荒れ果て、目が潤み、瞼が腫れ上がり、口が大きく裂け、唇に涎を垂らし、声は調子外れで、手が震え、ゲップの吐息を放っているのに気づいたあなたが、毛を抜かれた頬と醜怪な風貌を持つかの野獣をその顔つきからして即座に退けてしまうことのないようにと。彼は父からの遺産をとうの昔に食い潰してしまい、父の財産からは中傷を売り捌くための一軒の家を除いて何も残っていませんが、この証言においてほど高値でそれを貸し出したことはありませんでした。というのも、あの泥酔した嘘を彼は三千セステルティウスでこのアイミリアヌスに売り渡したのです。そしてこのことは、オエアでは誰もが知っていることなのです。

構文注3 件
  1. 58quam uero subtiliter compositum et uerisimiliter commentum

    感嘆文であり、省略された est を補って「何と巧妙に組み立てられ、もっともらしく捏造されたことか」と解釈される。続く me... non facturum fuisse、Quintianum... puerum nullum habuisse、fumi tantam uim fuisse などの対格不定詞句は、この皮肉な捏造内容を展開する間接話法として機能している。

  2. 58nihil dicis

    直訳は「お前は何も言っていない」だが、法廷弁論における慣用表現で「お前の主張には何の根拠(実質)もない」「何の言い分にもならない」を意味する。

  3. 59non quin adeo sit alienatus omni pudore, ut etiam, sub oculis tuis si foret, sine rubore ullo mentiretur, sed fortasse

    non quin(〜でないからではなく)+接続法(sit)によって否定的な理由を退け、後続の sed fortasse... aut potius(だが恐らく……あるいはむしろ)によって真の理由を提示する構文。接続法 sit は理由節が話者の主観的・仮定的な否定理由であることを示す。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi1212.phi001.humanitext-lat1:58-59