← ウィトルウィウス

建築について

§6.7.1-6.7.7

ギリシア式住宅の構成と各室の名称

ギリシア式住宅の構成(婦人区画、ペリスティリウムを備えた男性区画、客舎)を解説し、アンドロンやクシュストスなどのギリシア語建築用語とローマの慣用表現の齟齬を正した上で、第6巻を結び第7巻の堅牢性の議論へと移行する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§6.7.1

​Atriis Graeci quia non utuntur, neque aedificant, sed ab ianua introeuntibus itinera faciunt latitudinibus non spatiosis, et ex una parte equilia, ex altera ostiariis cellas, statimque ianuae interiores finiuntur. hic autem locus inter duas ianuas graece θυρωρων appellatur. deinde est introitus in peristylon. id peristylum in tribus partibus habet porticus inque parte, quae spectat ad meridiem, duas antas inter se spatio amplo distantes, in quibus trabes invehuntur, et quantum inter antas distat, ex eo tertia dempta spatium datur introrsus.1 hic locus apud non nullos prostas, apud alios pastas nominatur.

ギリシア人はアトリウムを用いないため、それを建てることもせず、入口の扉から入る者たちのために幅の狭い通路を作り、片側には馬小屋を、もう片側には門衛室を配置し、すぐさま内側の扉が境界を定める。この二つの扉の間の場所は、ギリシア語でテュローローンと呼ばれる。続いてペリスティリウム(列柱中庭)への入口がある。このペリスティリウムは三つの側に列柱廊を持ち、南に面した側には、広い間隔を空けて互いに離れた二本のアンタ(側壁端柱)があり、その上に梁が架け渡され、アンタ間の距離からその三分の一を差し引いた寸法が、奥に向かう奥行きとして与えられる。この場所は、ある人々にはプロスタス、別の人々にはパスタスと呼ばれる。

§6.7.2

​In his locis introrsus constituuntur oeci magni, in quibus matres familiarum cum lanificis habent sessionem. in prostadis autem dextra ac sinistra cubicula sunt conlocata, quorum unum thalamos, alterum amphithalamos dicitur. circum autem in porticibus triclinia cotidiana, cubicula, etiam cellae familiaricae constituuntur. haec pars aedificii gynaeconitis appellatur.

これらの場所の奥には大きな部屋が配置され、そこでは一家の女主人たちが糸紡ぎの女奴隷たちとともに着席している。プロスタスの左右には寝室が配置されており、そのうち一方はタラモス、もう一方はアムピタラモスと呼ばれる。また周囲の列柱廊の中には、日常の食堂、寝室、さらには奴隷部屋が配置される。建物のこの部分はギュナイコーニーティス(婦人区画)と呼ばれる。

§6.7.3

​Coniunguntur autem his domus ampliores habentes lautiora peristylia, in quibus pares sunt quattuor porticus altitudinibus, aut una, quae ad meridiem spectat, excelsioribus columnis constituitur. id autem peristylum, quod unam altiorem habet porticum, rhodiacum dicitur. habent autem eae domus vestibula egregia et ianuas proprias cum dignitate porticusque peristyliorum albariis et tectoriis et ex intestino opere lacunariis ornatas, et in porticibus, quae ad septentrionem spectant, triclinia cyzicena et pinacothecas, ad orientem autem bybliothecas, exhedras ad occidentem, ad meridiem vero spectantes oecos quadratos ita ampla magnitudine, uti faciliter in eo quattuor tricliniis stratis ministrationum ludorumque operis locus possit esse spatiosus.2

さらに、これらに隣接して、より壮麗なペリスティリウムを持つより広大な館が接続される。そこでは四つの列柱廊が高さにおいて同等であるか、あるいは南に面する一つの列柱廊がより高い柱で建てられる。一つのより高い列柱廊を持つそのペリスティリウムは、ロドス式と呼ばれる。またそれらの館は、見事な前庭と威厳ある専用の扉を持ち、ペリスティリウムの列柱廊は漆喰塗り、化粧塗り、寄木造りの格天井で装飾され、北に面する列柱廊にはキュジコス式食堂や絵画館が、東には書斎が、西にはエクセドラ(談話室)が、そして南に面する側には、四組の寝台を設えても給仕や余興の作業のための場所が容易に広々と取れるような、十分に大きな規模の正方形の大広間が配置される。

§6.7.4

​In his oecis fiunt virilia convivia; non enim fuerat institutum matres familiarum eorum moribus accumbere. haec autem peristylia domus andronitides dicuntur, quod in his viri sine interpellationibus mulierum versantur. praeterea dextra ac sinistra domunculae constituuntur habentes proprias ianuas, triclinia et cubicula commoda, uti hospites advenientes non in peristylia sed in ea hospitalia recipiantur. nam cum fuerunt Graeci delicatiores et fortuna opulentiores, hospitibus advenientibus instruebant triclinia, cubicula, cum penu cellas, primoque die ad cenam invitabant, postero mittebant pullos, ova, holera, poma reliquasque res agrestes. ideo pictores ea, quae mittebantur hospitibus, picturis imitantes xenia appellaverunt. ita patres familiarum in hospitio non videbantur esse peregre, habentes secretam in his hospitalibus libertatem.

これらの大広間において男子の宴会が催される。なぜなら彼らの習慣では、一家の女主人たちが同席して横たわることは定められていなかったからである。これらのペリスティリウム館はアンドローニーティス(男性区画)と呼ばれる。なぜならそこでは男たちが女たちの邪魔を受けることなく過ごすからである。さらに、左右には専用の扉、食堂、使い勝手のよい寝室を持つ小住宅が建てられ、到着した客人がペリスティリウムにではなく、それらの客舎に迎え入れられるようになっている。というのも、ギリシア人がより洗練され、富においてもより裕福であった時代には、彼らは訪れる客人のために食堂、寝室、食糧を備えた貯蔵室を整え、最初の日には夕食に招待し、翌日には若鶏、卵、野菜、果物、その他の田舎の産物を贈ったからである。それゆえ画家たちは客人に贈られた品々を絵画で模倣してクセニア(もてなしの品)と呼んだ。このようにして一家の主たちは、客舎において隔てられた自由を享受しながら、もてなしの館において異郷にいるように思われずにすんだのである。

§6.7.5

​Inter duo autem peristylia et hospitalia itinera sunt, quae mesauloe dicuntur, quod inter duas aulas media sunt interposita; nostri autem eas andronas appellant. Sed hoc valde est mirandum, nec enim graece nec latine potest id convenire. Graeci enim ἀνδρῶνας appellant oecus, ubi convivia virilia solent esse, quod eo mulieres non accedunt. item aliae res sunt similes, uti xystus, prothyrum, telamones et nonnulla alia eius modi. ξυστός enim est graeca appellatione porticus ampla latitudine, in qua athletae per hiberna tempora exercentur; nostri autem hypaethrus ambulationes xysta appellant, quas Graeci παραδρομίδας dicunt. item πρόθυρα graece dicuntur, quae sunt ante ianuas vestibula, nos autem appellamus prothyra, quae graece dicuntur διάθυρα.

二つのペリスティリウムと客舎の間には通路があり、二つのアウラ(中庭)の間に介在することからメサウロイと呼ばれる。しかし我が国の者たちはこれをアンドロンと呼んでいる。 しかしこのことは大いに驚くべきことであり、ギリシア語としてもラテン語としても合致しえない。なぜならギリシア人は、男子の宴会が催されるのが常である大広間を、そこに女性が近づかないことからアンドローンと呼ぶからである。同様に他の事柄も類似しており、クシュストス、プロテュルム、テラモーン、およびその他いくつかのこの種のものがそうである。事実、クシュストスとはギリシア語の呼称では広い幅をもつ列柱廊であり、そこでは冬期に競技者たちが訓練を行う。しかし我が国の者たちは、ギリシア人がパラドロミスと呼ぶ露天の遊歩道をクシュストゥスと呼んでいる。同様にギリシア語でプロテュラと呼ばれるのは扉の前にある前庭のことであるが、我々はギリシア語でディアテュラと呼ばれるものをプロテュラと呼んでいる。

§6.7.6

​Item si qua virili figura signa mutulos aut coronas sustinent, nostri telamones appellant, cuius rationes, quid ita aut quare dicantur, ex historiis non inveniuntur, Graeci vero eos ἄτλαντας vocitant. Atlas enim formatur historia sustinens mundum, ideo quod is primum cursum solis et lunae siderumque omnium versationum rationes vigore animi sollertiaque curavit hominibus tradenda,3 eaque re a pictoribus et statuariis deformatur pro eo beneficio sustinens mundum, filiaeque eius Atlantides, quas nos vergilias, Graeci autem *Πλειάδας nominant, cum sideribus in mundo sunt dedicatae.

同じく、もし男性像の彫像が持送りやコーニスを支えている場合、我が国の者たちはテラモーンと呼ぶが、なぜそのように、あるいは何の理由で呼ばれるのかの根拠は歴史的記録の中に見出せない。しかしギリシア人はそれらをアトラスと呼び慣わしている。なぜなら歴史上、アトラスは天空を支える姿として表現されるが、それは彼が最初に太陽と月の運行ならびに全星座の回転の理法を精神の活力と知略によって人々に伝えるよう配慮したからであり、そのゆえに画家や彫刻家たちによってその功績への報いとして天空を支える姿で表現され、彼の娘たちであるアトランティデス、すなわち我々がウェルギリアエ、ギリシア人がプレイアデスと呼ぶものたちは、星座とともに天空に奉献されたからである。

§6.7.7

​Nec tamen ego, ut mutetur consuetudo nominationum aut sermonis, ideo haec proposui, sed uti non sint ignota philologis, exponenda iudicavi. Quibus consuetudinibus aedificia italico more et Graecorum institutis conformantur, exposui et de symmetriis singulorum generum proportiones perscripsi. ergo quoniam de venustate decoreque ante est conscriptum, nunc exponemus de firmitate, quemadmodum ea sine vitiis permanentia ad vetustatem conlocentur.4

とはいえ私は、呼称や言語の習慣が変更されるべきだとしてこれらを提示したのではなく、文献学者たちにとって知られぬままで終わらぬよう、説明されるべきであると判断したのである。 イタリアの慣習とギリシア人の制度に従って建物がいかなる慣習によって形作られるかを私は説明し、個々の種別の均整についての比例を詳細に書き記した。したがって、以前に美と適切さについて書き記されたのであるから、今度は堅牢さについて、それらのものが欠陥なく恒久的に長い年月に至るまで保つようにどのように建てられるべきかを説明しよう。

構文注4 件
  1. 6.7.1quantum inter antas distat, ex eo tertia dempta spatium datur introrsus

    相関構文 quantum ... ex eo に絶対奪格 tertiā demptā(三分の一が差し引かれた上で)が挿入されている。主節の主語は spatium で、述語動詞は datur。直訳すると「アンタ(端壁柱)の間が隔たっている量、そこから三分の一が差し引かれて、内奥への空間(奥行き)が与えられる」となり、プロスタス(前室)の奥行きを間口の3分の2とする比例規定を示している。

  2. 6.7.3quattuor tricliniis stratis ministrationum ludorumque operis locus possit esse spatiosus

    quattuor tricliniis stratis は絶対奪格(「四組の寝台が設えられても」)。続く operis は名詞 opera(仕事、労務、活動)の複数与格であり、目的・利害の与格として locus(場所、余地)に係る(「〜の作業のために」)。ministrationum ludorumque は operis にかかる属格。文全体の主語は locus で、possit esse spatiosus が述語部をなす。

  3. 6.7.6curavit hominibus tradenda

    curo + 動形容詞(gerundive)対格の使役・配慮構文。tradenda(中性複数対格)は先行する cursum ... rationes を受け、「太陽・月の運行と諸星座の回転の法則を人々に伝授させるよう取り計らった」の意味になる。hominibus は与格(間接目的語)。

  4. 6.7.7quemadmodum ea sine vitiis permanentia ad vetustatem conlocentur

    間接疑問節を導く quemadmodum の節内で、主語は ea(中性複数主格で直前の aedificia 等の建物を指す)。permanentia は現在分詞中性複数主格で、述語的に機能し「それら(建物)が欠陥なく、老朽期に至るまで永続するものとして配置・建設されるように」を意味する。ad vetustatem は「長い年月に至るまで」という持続・到達の副詞句。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:6.7.1-6.7.7