← ウィトルウィウス

建築について

§6.6.1-6.6.7

農村別荘の各施設配置と採光の検定法

農村の別荘(ウィッラ)における家畜小屋・厨房・搾油所・ワイン貯蔵庫・穀倉などの配置基準と寸法を定め、火災防止策や都市住宅の比例の適用、さらには障害物の高さを測定して十分な天空光を確保する採光の検定法を詳述する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§6.6.1

​Primum de salubritatibus, uti in primo volumine de moenibus conlocandis scriptum est, regiones aspiciantur et ita villae conlocentur. magnitudines earum ad modum agri copiasque fructuum comparentur. chortes magnitudinesque earum ad pecorum numerum, atque quot iuga boum opus fuerit ibi versari, ita finiantur. in chorte culina quam calidissimo loco designetur. coniuncta autem habeat bubilia, quorum praesepia ad focum et orientis caeli regionem spectent, ideo quod boves lumen et ignem spectando horridi non fiunt; item agricolae religione inpediti non putant oportere aliam regionem caeli boves spectare nisi ortum solis.

第一に健康に関わることについて、第一巻で防壁の設置に関して書かれたように、方位を観察し、別荘はそのように配置されなければならない。それらの大きさは、土地の広さと収穫物の分量に合わせて整えられるべきである。中庭とその大きさは、家畜の頭数と、そこに置かれる必要がある牛のつがいの数に応じて、そのように定められなければならない。中庭においては、厨房をできる限り暖かい場所に設計すべきである。またその厨房に牛舎を隣接させるべきであり、その飼い葉桶は炉および天空の東の方位に向いているようにする。なぜなら牛は光と火を見ることで毛並みが荒れなくなるからであり、同様に農民たちは宗教的禁忌に縛られて、牛が日の出以外の方位を見ることは適切でないと考えているからである。

§6.6.2

​Bubilium autem debent esse latitudines nec minores pedum denûm nec maiores quindenûm; longitudo, uti singula iuga ne minus pedes occupent septenos. balnearia item coniuncta sint culinae; ita enim lavationi rusticae ministratio non erit longe. torcular item proximum sit culinae; ita enim ad molarios fructus commoda erit ministratio. habeatque coniunctam vinariam cellam habentem ab septentrione lumina fenestrarum; cum enim alia parte habuerit, qua sol calfacere possit, vinum, quod erit in ea cella, confusum ab calore efficietur inbecillum.

牛舎の幅は十フィート以上十五フィート以下であるべきであり、長さは一組ずつのつがいが七フィート以上を占めるようにする。浴室もまた厨房に隣接させるべきである。そうすれば田舎の入浴のための給仕が遠くならないからである。搾油所・圧搾室もまた厨房のすぐ近くにあるべきである。そうすれば粉挽きや加工用の収穫物への給仕が便利になるからである。そして北側に窓の採光口をもつワイン貯蔵室を隣接させるべきである。もし太陽が熱しうるような別の側に窓をもつならば、その貯蔵室にあるワインは熱によって攪乱され、弱められてしまうからである。

§6.6.3

​Olearia autem ita est conlocanda, ut habeat a meridie calidisque regionibus lumen; non enim debet oleum congelari, sed tepore caloris extenuari. magnitudines autem earum ad fructuum rationem et numerum doliorum sunt faciundae, quae, cum sint cullearia, per medium occupare debent pedes quaternos.1 ipsum autem torcular, si non cocleis torquetur sed vectibus et prelo premitur, ne minus longum pedes XL constituatur; ita enim erit vectiario spatium expeditum. latitudo eius ne minus pedum senûm denûm; nam sic erit ad prelum opus facientibus libera versatio et expedita. sin autem duobus prelis loco opus fuerit, quattuor et viginti pedes latitudini dentur.

オリーブ油貯蔵室は、南および暖かい方位から採光できるように配置されなければならない。なぜならオリーブ油は凍結してはならず、温かさの熱によって希薄に保たれねばならないからである。またそれらの部屋の大きさは、収穫物の見込みと大甕の数に合わせて作られるべきであり、大甕は一クレウス入りのものである場合、中央を通る直径として四フィートずつを占める必要がある。圧搾機自体は、もし螺旋棒によって締められるのではなく、梃子と圧搾梁によって圧迫されるものであるなら、長さ四十フィートを下回らないように設置されるべきである。そうすれば梃子を操る者に自由な空間ができるからである。その幅は十六フィートを下回らないようにする。そうすれば圧搾作業に従事する者たちの動きが自由で妨げのないものになるからである。もしその場所で二基の圧搾機が必要であるなら、幅には二十四フィートが与えられるべきである。

§6.6.4

​Ovilia et caprilia ita sunt magna facienda, uti singula pecora areae ne minus pedes quaternos et semipedem, ne plus senos possint habere. granaria sublimata et ad septentrionem aut aquilonem spectantia disponantur; ita enim frumenta non poterint cito concalescere, sed ab flatu refrigerata diu servantur. namque ceterae regiones procreant curculionem et reliquas bestiolas, quae frumentis solent nocere. equilibus, quae maxime in villa loca calidissima fuerint, constituantur, dum ne ad focum spectent;2 cum enim iumenta proxime ignem stabulantur, horrida fiunt.

羊小屋や山羊小屋は、一頭ずつの家畜が四フィート半以上六フィート以下の広さをもてるように大きく作られねばならない。穀倉は高く持ち上げられ、北または北東に面するように配置されるべきである。そうすれば穀物は急速に熱を持つことができず、風によって冷やされて長く保存されるからである。なぜなら他の方位は、穀物に害を及ぼす常であるコクゾウムシやその他の小害虫を発生させるからである。馬小屋は、別荘の中でもとりわけ最も暖かい場所に設けられるべきであるが、炉の方を向いてはならない。家畜は火のすぐ近くで飼育されると毛並みが荒れてしまうからである。

§6.6.5

​Item non sunt inutilia praesepia, quae conlocantur extra culinam in aperto contra orientem; cum enim in hieme anni sereno caelo in ea traducuntur matutino boves, ad solem pabulum capientes fiunt nitidiores. horrea, fenilia, farraria, pistrina extra villam facienda videntur, ut ab ignis periculo sint villae tutiores. si quid delicatius in villis faciundum fuerit, ex symmetriis, quae in urbanis supra scriptis sunt constitutae, ita struantur, uti sine inpeditione rusticae utilitatis aedificentur.

また、厨房の外の戸外に東に向けて設置される飼い葉桶も有用である。冬の晴天の日に朝方牛たちがそこへ連れ出されると、太陽の光を受けながら飼料を食べることで、より艶やかな毛並みになるからである。納屋、乾草小屋、穀物貯蔵小屋、粉挽き場は、別荘が火災の危険からより安全であるように、別荘の母屋の外に作られるべきであると思われる。もし別荘において何かより優美なものが作られるべきであるなら、上記に記された都市の住宅で定められた均整比例に基づいて、農村としての実用性を妨げることなしに建築されるよう、そのように建設されるべきである。

§6.6.6

​Omniaque aedificia ut luminosa sint, oportet curari; sed quae sunt ad villas, faciliora videntur esse, ideo quod paries nullius vicini potest obstare, in urbe autem aut communium parietum altitudines aut angustiae loci inpediundo faciunt obscuritates. itaque de ea re sic erit experiundum. ex qua parte lumen oporteat sumere, linea tendatur ab altitudine parietis, qui videtur obstare, ad eum locum, quo oporteat inmittere, et si ab ea linea, in altitudinem cum prospiciatur, poterit spatium puri caeli amplum videri,3 in eo loco lumen erit sine inpeditione.

すべての建物は採光が良くなるよう配慮されねばならない。しかし別荘にあるものはより容易であると思われる。いかなる隣人の壁も妨げとなりえないからである。他方、都市においては、共有壁の高さや敷地の狭さが採光を遮ることで暗がりを生じさせる。それゆえ、その問題については次のように検証されるべきである。

§6.6.7

​Lumen erit sine inpeditione. sin autem officient trabes ea lumina aut contignationes, de superioribus partibus aperiatur et ita inmittatur. et ad summam ita est gubernandum, ut, ex quibuscumque partibus caelum prospici poterit, per eas fenestrarum loca relinquantur; sic enim lucida erunt aedificia. cum autem in tricliniis ceterisque conclavibus maximus est usus luminum, tum etiam in itineribus, clivis, scalis, quod in his saepius alii aliis obviam venientes ferentes sarcinas solent incurrere. Quoad potui, distributiones operum nostratium, ut sint aedificatoribus non obscurae, explicui; nunc etiam, quemadmodum Graecorum consuetudinibus aedificia distribuantur, uti non sint ignota, summatim exponam.

光を取り入れるべき側において、妨げとなっていると思われる壁の頂部から光を差し込ませるべき場所へと糸を張り、もしその糸から仰ぎ見たときに、障害のない澄んだ天空の広い空間が見えうるならば、その場所において光は妨げなく得られるであろう。 光は妨げなく得られるであろう。しかし、もし梁や床組がそれらの光を遮るならば、上方の部分から開口部を設けて、そのように光を差し込ませるべきである。要するに、空を仰ぎ見ることができるいかなる側からも、そこを通って窓の場所が残されるように統御されるべきである。そうすれば建物は明るいものとなるであろう。食堂やその他の居室において採光が最も必要とされるだけでなく、通路、坂道、階段においても同様である。これらの場所では、荷物を運ぶ者たちが互いに向かい合って来て衝突することが頻繁に起こりがちだからである。 私に可能な限り、建設計画者たちにとって不明瞭なものとならぬよう、我が国の建築の配置について説明した。今度は、知られぬままで終わらぬよう、ギリシア人の慣習に従って建物がどのように配置されるかを要約して説明しよう。

構文注3 件
  1. 6.6.3quae, cum sint cullearia, per medium occupare debent pedes quaternos

    関係代名詞 quae の先行詞は直前の doliorum(大甕、dolium の複数属格)。cum は譲歩ではなく理由または状況「〜であるとき/〜である場合」を表し、cullearia は容量単位 culleus(約524リットル)に由来する形容詞で「1クレウス入りの」を意味する述語。per medium は甕の中央部、すなわち最大胴回りの直径方向を指す副詞的対格表現。

  2. 6.6.4dum ne ad focum spectent

    接続詞 dum に否定辞 ne と接続法現在 spectent が後続する「限定節(proviso clause: 〜でありさえすれば/ただし〜でない限り)」である。馬小屋を最も暖かい場所に設けるという主節の指示に対して、「ただし炉に面してはならない」という制限条件を付加している。

  3. 6.6.6linea tendatur ab altitudine parietis, qui videtur obstare, ad eum locum, quo oporteat inmittere, et si ab ea linea, in altitudinem cum prospiciatur, poterit spatium puri caeli amplum videri

    採光を阻害する障害物の高さを検証するための幾何学的測定法を述べる複合文。骨格は「linea tendatur(糸が張られるべきである)... et si ... poterit ... videri, in eo loco lumen erit(もし〜が見えうるならば、その場所に光はあるであろう)」。ab ea linea は「その(張られた)糸に沿って/その糸の位置から」を意味し、in altitudinem cum prospiciatur は視線を斜め上方に向けたときの情景を表す時・状況の接続法節である。puri caeli は「遮るもののない澄んだ天空」を指す。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:6.6.1-6.6.7