← ウァレリウス・マクシムス

著名言行録

§2.7.pr-2.7.5

厳格な軍規の維持と身内への処罰

ウァレリウス・マキシムスはローマの強盛を支えた軍規の重要性を論じ、スキピオやメテッルスによる陣営の引き締めや、身内の過失を厳罰に処した執政官・監察官たちの実例を挙げる。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§2.7.pr

​DE DISCIPLINA MILITARI Venio nunc ad praecipuum decus et ad stabilimentum Romani imperii, salutari perseuerantia ad hoc tempus sincerum et incolume seruatum,1 militaris disciplinae tenacissimum uinculum, in cuius sinu ac tutela serenus tranquillusque beatae pacis status adquiescit.

軍務の規律について 私は今や、ローマ帝国の第一の誉れであり支えであり、有益な不屈さによって今日まで損なわれず無傷のまま保たれてきた、軍務の規律という極めて堅固な絆へと話を進める。この絆の懐と保護のもとに、至福の平和の静穏にして穏やかな境地が安息を見出しているのである。

§2.7.1

​P. Cornelius Scipio, cui deleta Karthago auitum cognomen dedit, consul in Hispaniam missus, ut insolentissimos Numantinae urbis spiritus superiorum ducum culpa nutritos contunderet, eodem momento temporis, quo castra intrauit, edixit ut omnia ex his, quae uoluptatis causa conparata erant, auferrentur ac summouerentur: nam constat tum maximum inde institorum et lixarum numerum cum duobus milibus scortorum abisse. hac turpi atque erubescenda sentina uacuefactus exercitus noster, qui paulo ante metu mortis deformi se foederis ictu maculauerat, erecta et recreata uirtute acrem illam et animosam Numantiam incendiis exustam ruinisque prostratam solo aequauit. itaque neglectae disciplinae militaris indicium Mancini miserabilis deditio, seruatae merces speciosissimus Scipionis triumphus extitit.

カルタゴの滅亡によって祖父伝来の添え名を得たプブリウス・コルネリウス・スキピオは、歴代の将帥たちの過失によって増長したヌマンティア市の極めて傲慢な気勢を打ち砕くべく執政官としてヒスパニアに派遣されたが、陣営に入ったその瞬間に、快楽のために備えられていたあらゆるものをそこから運び去り撤去するよう布告した。実際、そのとき莫大な商人と酒保商人の群れが二千人の淫売婦とともに立ち去ったことは周知の通りである。死の恐怖から恥ずべき講和の締結によって少し前に身を汚していた我が軍は、この恥辱に満ちた赤面すべき汚泥から清められ、奮い立ち蘇った勇気によって、あの激しく気骨あるヌマンティアを火災で焼き払い、廃墟へと打ち倒して壊滅させた。こうして、軍規の無視の証拠がマンキヌスの惨めな降伏であり、軍規を守った報酬がスキピオの極めて華々しい凱旋式となったのである。

§2.7.2

​Eius sectam Metellus secutus, cum exercitum in Africa Iugurthino bello nimia Spuri Albini indulgentia corruptum consul accepisset, omnibus imperii neruis ad reuocandam pristinae disciplinam militiae conisus est: nec singulas partes adprehendit, sed totam continuo in suum statum redegit: protinus namque lixas e castris submouit cibumque coctum uenalem proponi uetuit: in agmine neminem militum ministerio seruorum iumentorumque, ut arma sua et alimenta ipsi ferrent, uti passus est: castrorum subinde locum mutauit: eadem, tamquam Iugurtha semper adesset, uallo fossaque aptissime cinxit. quid ergo restituta continentia, quid repetita industria profecit? crebras scilicet uictorias et multa tropaea peperit ex eo hoste, cuius tergum sub ambitioso imperatore Romano militi uidere non contigerat.

メテッルスも彼の流儀に倣い、アフリカにおいてユグルタ戦争でスプリウス・アルビヌスの過度の甘やかしによって腐敗していた軍を執政官として引き継ぐと、古来の軍隊の規律を呼び戻すために指揮権の全精力を傾けて尽力した。彼は個々の部分に手をつけるのではなく、直ちに全体を元の状態へと復帰させた。すなわち、すぐさま酒保商人を陣営から追放し、調理済みの食料を売りに出すことを禁じた。行軍においては、兵士たち自らが武器と糧食を運ぶよう、召使いや荷駄獣の助けを兵士のだれ一人として用いることを許さなかった。絶えず宿営地の場所を変え、あたかもユグルタが常にすぐそこにいるかのように、塁壁と塹壕によって極めて適切に宿営地を囲んだ。では、回復された自制心と、再び呼び戻された勤勉さは何をもたらしたのか。それらは無論、歓心を買おうとする将帥のもとではローマ兵士が決してその背後を見ることが叶わなかったあの敵から、度重なる勝利と多くの戦勝記念碑を生み出したのである。

§2.7.3

​Bene etiam illi disciplinae militari adfuerunt, qui necessitudinum perruptis uinculis ultionem uindictamque laesae cum ignominia domuum suarum2 exigere non dubitauerunt: nam P. Rupilius consul eo bello, quod in Sicilia cum fugitiuis gessit, Q. Fabium generum suum, quia neglegentia Tauromenitanam arcem amiserat, prouincia iussit decedere.

親族の絆を断ち切って、自らの家の不名誉を冒してでも損なわれた規律の復讐と懲罰を取り立てることをためらわなかった者たちもまた、軍務の規律に立派に貢献した。事実、執政官プブリウス・ルピリウスは、シキリアで逃亡奴隷たちと戦ったあの戦争において、怠慢によってタウロメニウムの要塞を失ったという理由で、娘婿のクィントゥス・ファビウスに対して属州から立ち去るよう命じた。

§2.7.4

​C. Cotta consul P. Aurelium Pecuniolam sanguine sibi iunctum, quem obsidioni Liparitanae ad auspicia repetenda Messanam transiturus praefecerat, uirgis caesum militiae munere inter pedites fungi coegit, quod eius culpa agger incensus, paene castra erant capta.

執政官ガイウス・コッタは、血縁で結ばれていたプブリウス・アウレリウス・ペクニオラを、鳥占いをやり直すためにメッサナへ渡るに際してリパラの包囲戦の指揮官に任じていたが、彼の過失により防壁が焼き払われ、宿営地が危うく奪取されかけた廉で、鞭打ったうえで歩兵の間で軍務の務めを果たすことを強いた。

§2.7.5

​Q. etiam Fuluius Flaccus censor Fuluium fratrem consortem3 legionem, in qua tribunus militum erat, iniussu consulis domum dimittere ausum senatu mouit. † non digna exempla tam breuiter, nisi maioribus urguerer, referrentur:4 quid enim tam difficile factu quam copulatae societati generis et imaginum deformem in patriam reditum indicere aut communioni nominis ac familiae ueteris propinquitatis serie cohaerenti uirgarum contumeliosa uerbera adhibere aut censorium supercilium aduersus fraternam caritatem destringere? Dentur haec singula quamuis claris ciuitatibus, abunde tamen gloria disciplinae militaris instructae uidebuntur: 8

ケンソルのクィントゥス・フルウィウス・フラックスもまた、軍事護民官を務めていた軍団を執政官の命なしに解散して帰郷させる挙に出た実の兄弟フルウィウスを、元老院から除名した。もし私がより重要な事柄に迫られていなければ、これほど手短に語られるにふさわしくない事例であろう。事実、血統と祖先の肖像を共有する強い絆に対して恥ずべき祖国への送還を命じることや、古い親族関係の連なりによって結ばれた名と家の共有者に対して鞭の屈辱的な打撲を加えること、あるいは兄弟の情愛に抗してケンソルの厳しい眉根を抜身の刃のように向けることほど、実行の困難なことが他にあるだろうか。 これら一つ一つがたとえいかに名高い都市国家に与えられようとも、それでも〔それらの都市国家は〕軍務の規律の栄光を豊かに備えていると見なされることであろう。 8

構文注4 件
  1. 2.7.prsalutari perseuerantia ad hoc tempus sincerum et incolume seruatum

    中性単数分詞 seruatum は先行する二つの中性名詞 decus と stabilimentum を受けており、全体として後続の中性名詞句 militaris disciplinae tenacissimum uinculum と同格関係を形成している。

  2. 2.7.3ultionem uindictamque laesae cum ignominia domuum suarum

    laesae は文脈上省略されている disciplinae を補って解する(「損なわれた規律への復讐」)。cum ignominia domuum suarum は「自家の不名誉を伴って/冒して」という付帯状況・代償を表す副詞句として ultionem uindictamque exigere に係る。

  3. 2.7.5fratrem consortem

    consors は法的には父の遺産を未分割のまま共有する兄弟(または同母同父の兄弟)を指す法・親族用語であり、ここでは単なる親族ではなく「実の兄弟」であることを強調している。

  4. 2.7.5non digna exempla tam breuiter, nisi maioribus urguerer, referrentur

    非現実の仮定文(接続法未完了過去 referrentur)。「もし私がより重大な事例に迫られていなければ、これほど短く語られるべきではない事例である」という構造をなす。写本上 crux (†) が付されることがあるが、文意・骨格は明瞭である。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi1038.phi001.humanitext-lat1:2.7.pr-2.7.5