← ウァレリウス・マクシムス

著名言行録

§2.7.6-2.7.8

トルクワトゥスとパピリウスらの峻厳な軍規

命令違反を犯した我が子を処刑したポストゥミウスとトルク瓦トゥス、無能な執政官を罷免したキンキンナトゥス、独裁官の命に背いて勝手に出撃した騎兵長官ファビウスを峻厳に処罰しようとしたパピリウスの事例を引き、ローマの軍規の厳格さを説く。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§2.7.6

​at nostra urbs, quae omni genere mirificorum exemplorum totum terrarum orbem repleuit, imperatorum proprio sanguine manantes secures, ne turbato militiae ordine uindicta deesset, ex castris publice speciosas, priuatim lugubres duplici uultu recepit, incerta gratulandi prius an adloquendi officio fungeretur.1 igitur ego quoque haesitante animo uos, bellicarum rerum seuerissimi custodes, Postumi Tuberte et Manli Torquate, memoria ac relatione conplector, quia animaduerto fore ut pondere laudis, quam meruistis, obrutus magis inbecillitatem ingenii mei detegam quam uestram uirtutem, sicut par est, repraesentem.2 tu namque, Postumi, dictator A. Postumium, quem ad generis penetraliumque sacrorum successionem propagandam genueras, cuius infantiae blandimenta sinu atque osculis foueras, quem puerum litteris, quem iuuenem armis instruxeras, sanctum, fortem, amantem tui pariter ac patriae, quia non tuo iussu, sed sua sponte e praesidio progressus hostis fuderat, uictorem securi feriri iussisti et ad hoc peragendum imperium paternae uocis ministerio sufficere ualuisti: nam oculos tuos certum scio clarissima in luce tenebris offusos ingens animi opus intueri nequiuisse. tu item, Torquate, Latino bello consul filium, quod prouocatus a Gemino Maecio duce Tusculanorum ad dimicandum te ignaro descenderat, gloriosam uictoriam et speciosa spolia referentem abripi ab lictore et in modum hostiae mactari iussisti, satius esse iudicans patrem forti filio quam patriam militari disciplina carere.

しかし、あらゆる種類の驚嘆すべき範例によって全世界を満たしてきた我が都市は、軍務の秩序が乱された際に復讐が欠けることのないよう、将帥たち自らの血で滴る斧を陣営から迎え入れた。公的には輝かしく、私的には悲痛な〔その斧〕を、祝意を表す義務と弔意を述べる義務のどちらを先に果たすべきか定かではないまま、二重の顔つきで〔迎え入れたの〕であった。それゆえ、私もまた躊躇する心をもって、軍事の最も峻厳な守護者たるポストゥミウス・トゥベルトゥスよ、そしてマンリウス・トルクァトゥスよ、記憶と叙述によってあなた方を包容する。なぜなら、あなた方が受けるに値した賛辞の重みに圧倒され、あなた方の徳義を当然のごとく再現するどころか、むしろ私自身の才の脆弱さを露呈することになるだろうと気づいているからである。実際、ポストゥミウスよ、独裁官であったあなたは、一族と内輪の祭祀の継承を永続させるために生み育て、その幼年期の愛くるしさを懐と接吻で慈しみ、少年期には学問を、青年期には武芸を授け、清廉で勇敢であり、祖国と同様にあなたを愛していたアウルス・ポストゥミウスが、あなたの命令ではなく自らの意志で陣地から進撃して敵を破ったという理由で、勝利者であった彼を斧で打つよう命じ、この命令を完遂するために父親の声の務めを果たす力を持っていた。なぜなら、白昼の極めて明るい光の中であなたの目が暗闇に覆われ、精神のこの途方もない所業を見つめることができなかったことは、私には確かに分かっているからである。同様にトルクァトゥスよ、ラティウム戦争において執政官であったあなたは、トゥスクルム人の指導者ゲミヌス・マエキウスから挑発され、あなたの知らぬ間に戦いへと下り、輝かしい勝利と華々しい戦利品を持ち帰ってきた息子を、リクトルによって引き立てられ、生贄の獣のように屠られるよう命じた。勇敢な息子を父が失うことの方が、軍規を祖国が失うことよりもましであると判断したからである。

§2.7.7

​Age, quanto spiritu putamus usum L. Quintium Cincinnatum dictatorem eo tempore, quo deuictis Aequiculis et sub iugum missis L. Minucium consulatum deponere coegit, quod castra eius idem hostes obsederant? indignum enim maximo imperio credidit quem non sua uirtus, sed fossa uallumque tutum praestiterat,3 cuique uerecundiae non fuerat arma Romana metu trepida clausis portis contineri. ergo imperiosissimi xii fasces, penes quos senatus et equestris ordinis et uniuersae plebis summum decus erat, quorumque nutu Latium ac totius Italiae uires regebantur, contusi atque fracti dictatoriae se animaduersioni substrauerunt: ac, ne inulta foret laesa gloria militaris, consul delicti omnis uindex punitus est. his, ut ita dicam, piaculis, Mars, imperii nostri pater, ubi aliqua ex parte a tuis auspiciis degeneratum erat, numen tuum propitiabatur, adfinium et cognatorum et fratrum nota, filiorum strage, ignominiosa consulum eiuratione.4

さあ、独裁官ルキウス・クィンクティウス・キンキンナトゥスは、アイクィ族を打ち破って屈辱のくびきの下をくぐらせたあの時に、同じ敵がその陣営を包囲したという理由で、ルキウス・ミヌキウスに執政官職を辞任させたが、その際いかほどの気概を奮ったと思われるだろうか。というのも、彼自身の勇気ではなく塹壕と塁壁こそが安全をもたらした者、そして閉ざされた城門の内側に恐怖に震えるローマの武具が閉じ込められていることを恥とも思わなかった者を、最高統率権に値しないと見なしたからである。こうして、元老院と騎士身分、そして全平民の最高の栄誉を一身に担い、その指図一つでラティウムと全イタリアの兵力が統御されていた、あの極めて威厳に満ちた十二本のリクトルの束桿も、打ち砕かれ折られて、独裁官の懲罰の前に身を屈した。そして、傷つけられた軍務の栄光が無罰で放置されることのないよう、あらゆる不正の処罰者であるはずの執政官自身が処罰されたのである。我が帝国の父マルスよ、あなたの鳥占いからわずかでも逸脱が生じたときには、いわばこれら贖罪の犠牲によって、すなわち姻族・血族・兄弟への譴責、息子たちの殺戮、執政官らの屈辱的な職務放棄の誓約によって、あなたの神霊は宥められたのである。

§2.7.8

​Eiusdem ordinis quod sequitur. Papirius dictator, cum aduersus imperium eius Q. Fabius Rullianus magister equitum exercitum in aciem eduxisset, quamquam fusis Samnitibus in castra redierat, tamen neque uirtute eius neque successu neque nobilitate motus uirgas expediri eumque nudari iussit. o spectaculum admirabile! et Rullianus et magister equitum et uictor scissa ueste spoliatoque corpore lictorum se uerberibus lacerandum praebuit, ut in acie exceptorum uulnerum nodosis ictibus cruore renouato uictoriarum, quas modo speciosissimas erat adeptus, titulos respergeret. precibus deinde suis exercitus occasionem Fabio confugiendi in urbem dedit, ubi frustra senatus auxilium inplorauit: nihilo minus enim Papirius in exigenda poena perseuerauit. itaque coactus est pater eius post dictaturam tertiumque consulatum rem ad populum deuocare auxiliumque tribunorum plebi supplex pro filio petere. neque hac re seueritas Papiri refrenari potuit. ceterum, cum ab uniuersis ciuibus et ipsis tribunis plebi rogaretur, testatus est se poenam illam non Fabio, sed populo et tribuniciae concedere potestati.

次に続くものも同じ類のものである。独裁官パピリウスは、騎兵長官クィントゥス・ファビウス・ルッリアヌスが彼の命令に反して軍を戦列へと率い出した際、サムニウム人を撃破して陣営に戻ってきたにもかかわらず、彼の武勇にも戦功にも門閥の高さにも動かされず、鞭を用意させ、彼を裸にするよう命じた。ああ、何という驚くべき光景か。ルッリアヌスは、騎兵長官であり勝利者でもありながら、衣服を引き裂かれ身体を剥き出しにされて、リクトルの鞭に引き裂かれるに任せて身を差し出した。そのため、節くれだった打擲によって新たに流された、戦場で受けた傷の血で、たった今勝ち得たばかりの極めて輝かしい勝利の栄誉の銘を汚すほどであった。その後、軍隊は自らの哀願によって、ファビウスに都市へと逃亡する機会を与え、彼はそこで元老院の助力を求めたが徒労であった。パピリウスは刑罰の取り立てを決して緩めなかったからである。そのため、彼の父親は独裁官職と三度の執政官職を経た身でありながら、問題を民会へと持ち出し、平民護民官の助力を息子のために懇願する身分に甘んじることを余儀なくされた。このことによってもパピリウスの峻厳さを抑え込むことはできなかった。しかしながら、全市民と護民官たち自らによって懇願されたとき、彼はその罰の免除をファビウスにではなく、民衆と護民官の権力へと譲歩するのだと言明したのである。

構文注4 件
  1. 2.7.6incerta gratulandi prius an adloquendi officio fungeretur

    形容詞 incerta(先行する urbs を修飾)に導かれる間接疑問文。fungeretur は動詞 fungor(奪格支配)の接続法未完了過去。動詞 adloquor はここでは「死者や遺族に対して慰め・弔意の言葉をかける」という特定の語義で用いられており、祝勝を讃える gratulandi(動名詞属格)と対比されて、私的な悲哀に対する慰問の義務を表している。

  2. 2.7.6animaduerto fore ut ... detegam ... repraesentem

    animaduerto の目的語節として「fore ut + 接続法現在」の迂言的未来構文が用いられている。未来不定詞を用いずにこの構文を採ることで、従属節内の対比構造(magis ... detegam quam ... repraesentem)を接続法によって整然と展開させている。

  3. 2.7.7indignum enim maximo imperio credidit quem non sua uirtus, sed fossa uallumque tutum praestiterat

    credidit の目的語となる対格代名詞 eum が省略され、関係代名詞 quem の節が先行詞を兼ねて直接結合している。indignum は述語対格で、奪格 maximo imperio を補足語として取る(indignus + 奪格「〜に値しない」)。

  4. 2.7.7his, ut ita dicam, piaculis ... propitiabatur, adfinium et cognatorum et fratrum nota, filiorum strage, ignominiosa consulum eiuratione

    文の骨格は「Mars ... numen tuum propitiabatur his ... piaculis(マルスよ、あなたの神格はこれら贖罪の犠牲によって宥められた)」。主文の手段の奪格 his piaculis に対し、後ろに置かれた3つの名詞句(nota, strage, eiuratione)が同格として具体的な犠牲の内容(親族の譴責、息子の処刑、執政官の辞任)を列挙している。また ubi 節の degeneratum erat は自動詞 degenero の非人称受動構文で、「逸脱・堕落が生じたとき」の意。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi1038.phi001.humanitext-lat1:2.7.6-2.7.8