← 大セネカ

論争問題集からの抜粋

§4.5-4.6

継母の治療拒否と瓜二つの実継子を巡る訴訟

医術を修めて父を救い復籍されたものの、継母の治療を拒んで再び勘当されそうになる息子の弁論と、瓜二つに育ち見分けがつかない実子と継子のどちらが我が子かを明かさない夫を妻が不当待遇で訴える事案の弁論および修辞的工夫が論じられる。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§4.5

​Privignus medicus. Abdicauit quidam filium. abdicatus medicinae studuit. cum pater aegrotaret et medici negarent posse sanari, sanauit. reductus est. postea aegrotare nouerca coepit; desperauerunt medici. rogat pater filium ut curet nouercam. nolentem abdicat. contradicit. Quo pacto istud euenit ut abdicatione mea pater aegrotaret, reditu nouerca? Pietati cessere morbi. Medicinam relinquo, multum laboris, multum uigiliarum; adice huc et quod qui sanantur ingrati sunt. et medicus possum decipi et non possum priuignus excusari.1 Eundem, inquit, medici morbum esse dicunt. nempe illi qui negauerunt te posse sanari. Ego uero cedo domo, si fateris illam sic posse sanari. Timeo fortunam. imputabitur mihi, si quid acciderit. Ecce tu me non posse non credis. Omnes medici negant et nunc diligentiores fuerunt, quia in te decepti sunt. Non sum tantae scientiae quantae uideor: magnis praeceptoribus opus est; ego abdicatus studui. Quaeris quomodo te sanauerim? non tibi medicus, sed filius profui; desiderio laborabas; gratum tibi erat quicquid meis manibus acceperas. ut primum intraui, recreatus es: quid in te curandum esset, aduerti. Haec non eodem morbo laborat. multa sunt dissimilia: sexus, aetas, animus. Nihil magis aegris prodest quam ab eo curari a quo uolunt. Temerariis remediis graues morbi curantur, quibus uti non audeo in nouerca. Extra. Non oportet adolescentem quicquam nouercae suscensere; alioqui odit et gaudet. Ferendus est adolescens, si se excusat; non est, si ulciscitur. Pars altera. Lugendum est, flendum est; in hoc me seruasti? Hostis aliquando uulnus sanauit quod fecerat, ob hoc maxime quia alius sanare non poterat. Negant posse sanari. Nemo suscipit; nemo enim uult curationem filio praeripere. Extra. Pollio dicebat: inter patres et filios id solum iudex putat licere quod oportet.2

医者となった継子。 ある男が息子を勘当した。勘当された息子は医術を学んだ。父が病気になり、医師たちが治癒は不可能だと言ったとき、彼が治療した。彼は復籍された。その後、継母が病気になり始めた。医師たちは絶望した。父は息子に継母を治療するよう頼む。拒絶する息子を父は勘当する。息子は異議を申し立てる。 私の勘当によって父が病気になり、私の復帰によって継母が病気になるとは、いかにしてこのようなことが生じたのか。病は親愛の情に屈したのだ。私は医術を捨てる。〔それは〕多大な労苦、多くの不眠の夜である。ここに、治療された者たちが恩知らずであるということも付け加えよ。私は医者としては判断を誤ることもありうるし、継子としては言い訳を認められ得ないのだ。「医師たちは同じ病気だと言っている」と父は言う。もちろん、あなたが治癒可能であることを否定したあの医師たちであろう。しかしもし、彼女がそのようにして治りうるとあなたが認めるなら、私は家を出て行こう。私は運命を恐れる。もし何かが起これば、私のせいにされるだろう。見よ、あなたですら、私に治せないとは信じないのだ。すべての医師たちが否定しており、今や彼らはより慎重であった。なぜならあなたの件で見込み違いをしたからである。私は思われているほどの大いなる知識を持ってはいない。偉大な師たちが必要であるが、私は勘当された身で学んだのだ。どのようにしてあなたを治療したのかとお尋ねか。私はあなたに医者としてではなく息子として役に立ったのだ。あなたは思慕に苦しんでいたのだ。私の手から受け取るものは何であれ、あなたにとって喜ばしいものであった。私が足を踏み入れるや否や、あなたは元気を取り戻した。あなたのどこを治療すべきかを私は見て取ったのだ。この女は同じ病気に苦しんでいるのではない。多くのことが異なっている。性別、年齢、心情である。病者にとっては、自分が望む相手によって治療されること以上に有益なことはない。重病は危険な治療法によって治療されるが、私は継母に対してそれらを用いる勇気はない。 付記。青年は継母に少しも怒りを抱くべきではない。さもなくば、憎んで喜んでいるのだ。青年は、自らを弁明するならば容認されるべきであるが、復讐するならば容認されるべきではない。 反対側。嘆かねばならぬ、泣かねばならぬ。このために汝は私を救ったのか。敵ですら、自らが負わせた傷を治したことがある。他人が治すことができなかったがゆえに、とりわけそのために。彼らは治癒可能であることを否定している。誰も引き受けない。誰も息子から治療を奪い取ろうとは望まないからである。 付記。ポッリオ曰く、父と息子の間では、裁判官は義務に適うことのみが許されていると見なす。

§4.6

​indiscreti filius et privignus. Quidam mortua uxore quae in partu perierat, alteram duxit; puerum rus misit. ex illa subinde filium sustulit. utrumque puerum ruri educauit; post longum tempus redierunt similes. quaerenti matri uter eius sit non indicat. accusatur ab ea malae tractationis. Quid fletis, pueri? securi estote; non memini. iam lites sunt et nondum indicaui. Qualis eris nouerca quae sic fieri cupis? Alter tuus est, alter tui frater est et si per te licuerit, neuter priuignus est. Dum alterius uis esse mater, utriusque es nouerca. Si coegeris, mentiar: non mater, sed nouerca decipieris. Hos ipsa noluit natura distingui. Indicarem, nisi tam pertinaciter quaereres. Hic tuus est. quid alterum nouercalibus oculis intueris? Ille tuus est. Vni tibi contigit ut habeas priuignum et non sis nouerca. Pars altera. Malae tractationis agit; filius enim rus ablegatus a patre et educatus est sic ut ignotus esse posset et matri. Tibi rediit uterque filius, huic uterque priuignus; quae eo crudelius filio caret quo propius accessit. Times huius iniquitatem, cum iniquus ipse magis ames eum cui alterius donare uis matrem quam cui non uis suam reddere.3 Extra. Quod ad colorem pertinet uiri, HISPO ROMANIVS et SILO POMPEIVS hoc usi sunt: nescio et ideo non indico. Quidam miscuerunt et utroque usi dixerunt: nescio, sed etiamsi scirem non indicarem, quod Latro et CESTIVS. Sed ASINIVS POLLIO neutrum colorem probabat. Si dicit, inquit, “nescio,” nulli fidem facit: uxor ipsa non quaereret ab illo, nisi ille scire posset. dici enim contra uirum potest: quaere a nutrice, a paedagogo. uerisimile non est neminem domi esse qui sciat. Ille autem mixtus color utrumque corrumpit, et ignorantis fidem et non indicantis fiduciam. nam cum dicit: “etiamsi scirem, non indicarem,” efficit ut illum scire iudex putet; cum dicit: “nescio,” efficit ut uideatur indicare debere, si scit. Ipse autem hoc colore usus est quem aiebat simplicissimum: scio, sed non indico, quia pueris hoc utile est; et tuo filio: magis amaturus sum eum qui matrem uidebitur non habere.

見分けのつかない実子と継子。 ある男が、出産で命を落とした妻の死後、後妻を娶り、男児を田舎に送った。その後、後妻との間に息子をもうけた。男は両方の男児を田舎で養育した。長い年月を経て、彼らは瓜二つとなって戻ってきた。どちらが自分の息子であるかを問う母親に、男は明かさない。男は彼女から不当待遇の訴えを起こされる。 少年たちよ、なぜ泣くのか。安心していなさい。私は覚えていない。まだ明かしてもいないのに、すでに争いが生じている。このようにして継母になりたがるお前は、どんな継母になるというのか。一方はお前の子であり、他方はお前の子の兄弟である。そしてお前の許すところとなれば、どちらも継子ではない。一方の母でありたいと望む間、お前は双方の継母である。もし強要するなら、私は嘘をつくだろう。母としてではなく、継母としてお前は欺かれるのだ。自然そのものが、彼らが区別されることを望まなかったのだ。お前がこれほど執拗に問い詰めなければ、私は明かしたであろう。こちらがお前の子だ――なぜもう一方を継母の目で見つめるのか? あちらがお前の子だ。継子を持ちながら継母ではないという境遇は、お前一人だけに許されたのだ。 反対側。彼女は不当待遇を理由に訴訟を起こしている。息子は父によって田舎へ遠ざけられ、母親にさえ見分けがつかなくなりうるように養育されたからである。あなたにとっては双方が息子として戻り、この女にとっては双方が継子として戻った。彼女は、息子により近づいた分だけ、それだけ残酷にも息子を奪われているのである。あなたが自ら不当でありながら、もう一方の者の母を与えようと望んでいる相手の方を、その実母を返そうと望んでいない相手よりも愛しているというのに、あなたはこの女の不当さを恐れているのだ。 付記。夫の側の筋立てに関しては、ヒスポ・ロマニウスとシロ・ポンペイウスはこの筋立てを用いた。「私は知らず、それゆえ明かさない」。ある者たちは混ぜ合わせ、両方を用いてこう言った。「私は知らない、だが知っていたとしても明かさないだろう」。ラトロとケスティウスがそうであった。しかしアシニウス・ポッリオはどちらの筋立てにも賛同しなかった。「もし彼が『私は知らない』と言うなら、誰にも信用されない」と彼は言う。「彼が知ることができないはずであったなら、妻自身が彼に尋ねはしなかっただろう。なぜなら夫に対して次のように言われうるからである。『乳母に、家庭教師に尋ねよ。家の中に知っている者が誰もいないなどということはあり得ない』と。一方、あの混成された筋立ては双方を損なう。すなわち、知らないと主張する者の信憑性と、明かさないと主張する者の確信の双方をである。なぜなら彼が『知っていたとしても明かさないだろう』と言うとき、裁判官に彼が知っていると思わせることになり、『私は知らない』と言うときには、知っているならば明かすべきであるように見せてしまうからである」。だが彼自身は、最も純粋であると自ら言っていた次の筋立てを用いた。「私は知っているが明かさない。少年たちにとってこれが有益であるからだ。そしてお前の息子にとっても。母を持たないように見える方を、私はより愛することになるだろうから」。

構文注3 件
  1. 4.5et medicus possum decipi et non possum priuignus excusari

    medicus および priuignus は省略された主語 ego に対する主格の述語的同格(「医者としては」「継子としては」)。前半の decipi は「診断を誤る、欺かれる」、後半の non possum excusari は「(失敗した際に)悪意を疑われ、弁解を聞き入れられない」の意。

  2. 4.5inter patres et filios id solum iudex putat licere quod oportet

    licere(法的に許容されること)と oportet(道義的・家族的義務としてなすべきこと)の対比構文。主動詞 putat の目的語が id solum ... licere という不定詞句であり、先行詞 id を関係代名詞節 quod oportet が限定している。

  3. 4.6cum iniquus ipse magis ames eum cui alterius donare uis matrem quam cui non uis suam reddere

    cum は譲歩(「~であるのに」)を表し、接続法 ames を導く。iniquus ipse は主語(夫)と一致する。magis ames eum ... quam [eum] cui ... の相関構造において、前者の関係節 cui alterius donare uis matrem は「他方の母(後妻)を与えようと望む相手(前妻の子=継子)」を、後者の cui non uis suam reddere は「その実母(後妻)を返そうと望まない相手(後妻の実子)」を指す。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi1014.phi002.humanitext-lat1:4.5-4.6