← 大セネカ

論争問題集からの抜粋

§4.3-4.4

追放者の娘の強姦と英雄の武具による救国

前半では過失致死の追放者と強姦事件を巡る父子の対立および弁論技術が論じられ、後半では戦時中に英霊の墓から武具を借りて勝利した勇士に対する墳墓冒涜の告発と弁護が展開される。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§4.3

​Exul raptae pater. Inprudentis caedis damnatus quinquennio exulet. Rapta raptoris mortem aut indotatas nuptias optet. Cum haberet filiam et filium inprudentis caedis damnatus in exilium abiit. filia eius rapta est; raptor ad patrem puellae se contulit; impetrauit ab illo ut iuberet filiam nuptias optare et epistolam daret ad filium. fratre auctore mortem optauit puella. pater rediit; abdicat filium. Quomodo me excusabo reipublicae cui duos abstuli? neutrum mea culpa. in altero me fortuna decepit, in altero filius. Filia etiam fratri paruit, filius nec patri. Per humanos, inquit, errores:1 agnoui preces meas. potes omnibus, inquid, ostendere, hominem quam non possis occidere.2 Scis me ciuem debere reipublicae: hoc intererit tamen, quod inprudentes occidimus, prudentes seruauimus. Aliquem in exsilio infra fortunam meam uidi. Pars altera. Inrupit contumeliose tamquam in exulis domum. Peruenit ad patrem, non pepercit eius pudori. At ego querebar quod absenti fecit iniuriam. Non possum ob hoc abdicari quod lege factum est. Non potuisti, pater, de iniuria iudicare quam non noueras. Multa nobis extorquentur quae nolumus scribere. et tu in ea fortuna eras in qua posses iniuriam accipere, et ille is erat qui etiam in patria facere iniuriam posset. Quia sciebat malam causam suam, egit aput eum qui illam non nouerat. Rediit superbus, iubebat nos optare nuptias, cogebat. uidebatur sic et illic coegisse. Aliquid tamen epistolis consecutus est: nemo umquam tardius periit. Collegit ingentem numerum perditorum, expugnauit domum, uexauit puellam. haec tibi raptor non narrauerat. Extra. Latro aiebat semper inuisum esse qui reum alium pro se subiceret. non oportere hic deriuari factum in sororis uoluntatem.3 Qui defendit, inquid, crimen, auditur tamquam reus, qui transfert, tamquam accusator. malo autem loco est qui habet rei fortunam, accusatoris inuidiam. ASINIVS POLLIO dicebat colorem in narratione ostendendum, in argumentis exsequendum. non prudenter facere eos qui in narratione omnia instrumenta coloris consumerent; nam et plus illos ponere quam narratio desiderasset et minus quam probatio.

強姦された娘の、追放中の父。 過失致死の罪を宣告された者は五年間追放されるべし。強姦された娘は、強姦者の死刑か持参金なしの婚姻かを選択すべし。ある男が娘と息子を持っていたが、過失致死で有罪となり追放へと赴いた。彼の娘が強姦された。強姦者は娘の父のもとへ赴き、婚姻を選択するよう娘に命じること、および息子宛てに書簡を与えることを彼から得た。娘は兄の勧めにより死刑を選択した。父は帰国し、息子を勘当する。私は二人の者を奪ってしまった国家に対し、どのように自らを弁明すべきか。どちらも私の過失ではない。一方においては運命が私を欺き、他方においては息子が私を欺いた。娘ですら兄に従ったのに、息子は父にすら従わなかった。「人間の過ちに免じて」と彼は言う。私は我が懇願をそれと知った。「あなたは自分が人間を殺すことがいかにできないか、すべての人に示すことができる」と彼は言う。あなたは、私が国家に市民の命を負っていることを知っている。だが、過失によって殺したことと、熟慮の末に救ったこととの間には相違があるであろう。私は追放の地において、私の境遇よりさらに下にある者を見たのだ。反対側。彼は追放者の家に対するかのように無礼にも押し入った。父のもとに至り、その羞恥心を容赦しなかった。だが私は、彼が不在の〔父〕に対して不法を働いたことを嘆いていたのだ。法に従ってなされたことによって私が勘当されることはあり得ない。父よ、あなたは知らなかった不法について判断することはできなかった。私たちは望まない多くのことを書くよう強要される。そして、あなたは不法を受けうるような境遇にあり、彼は祖国においてさえ不法をなしうるような人物であった。自らの言い分が分が悪いと知っていたがゆえに、彼はそれを知らない者の前で弁論したのだ。彼は傲慢にも戻り、私たちに婚姻を選択するよう命じ、強要した。彼はあちらでもそのように強要したかのように見えた。だが書簡によって彼は何事かを達成した。これほど遅く死んだ者はかつていなかったのだ。彼は莫大な数の破滅者を集め、家を強襲し、娘を苦しめた。強姦者はこれらのことをあなたに語らなかったのだ。付記。ラトロ曰く、告発対象として自分の代わりに他の者を持ち出す者は常に反感を買う。ここでは行為を妹の意志へと逸らすべきではない。「罪を弁明する者は被告人として聴かれ、転嫁する者は告発者として聴かれる」と彼は言う。「だが被告人の境遇と告発者の憎悪とを併せ持つ者は、極めて不利な立場に置かれるのである」。アシニウス・ポッリオ曰く、筋立ては事実陳述において提示され、論証において展開されるべきである。事実陳述において筋立てのすべての手段を使い尽くしてしまう者は賢明ではない。なぜなら彼らは陳述が求めた以上のものを置き、証明が求める以下のものを置くことになるからである。

§4.4

​armis sepulchri victor. Sepulchri uiolati sit actio. Bellum cum esset in quadam ciuitate, uir fortis in acie armis amissis de sepulchro uiri fortis arma sustulit. fortiter pugnauit et reposuit. praemio accepto accusatur sepulchri uiolati. Arma uix contigeram; secuta sunt. Haec si sumo, arma sunt, si relinquo, spolia. Vidisses uere uiolari sepulchrum, si illo uenisset hostis. Vterque quod alteri deerat commodauimus: ille uiro arma, ego armis uirum. respublica multum consecuta est, uir fortis nihil perdidit. Necessitas est quae nauigia iactu exonerat, necessitas quae ruinis incendia opprimit: necessitas est lex temporis. Quicquam non fit legitime pro legibus?4 Melius cum ipso sepulchro actum est, in quo notiora sunt iterum arma uictricia. Pro republica plerumque templa nudantur et in usum stipendii dona conflamus. Pars altera. Reum habemus in proelio inertem, in fuga audacem, turpem non minus patrocinio quam crimine. Arma sua perdidit. hoc excusare non poterat nisi aliena rapuisset. aliena rapuit. hoc excusare non poterat nisi sua perdidisset. Arma uictricia, arma consecrata diis Manibus, arma quae te quoque fecerunt uirum fortem. Reposui, inquid, arma. Gloriatur quod non et illa perdiderit. “Non teneor lege, quia reposui.” Tam teneris hercule quam qui uulnerauit aliquem, licet uulnus sanauerit;5 quam qui subripuit aliquid, licet reddiderit deprehensus. Non est hoc illi crimen propter uirtutem donandum: iam gratiam uirtuti retulimus, praemium consecuta est. Aequos esse nos conuenit: unum uirum fortem honorauimus, alterum uindicemus.

墓の武具による勝者。 墳墓冒涜の訴えを認むべし。ある国家で戦争があった際、一人の勇士が戦列で武具を失ったため、ある勇士の墓から武具を持ち去った。彼は勇敢に戦い、元に戻した。褒賞を受けたのち、彼は墳墓冒涜で告発される。私は武具に触れたか触れないかであった。武具がついてきたのだ。これらを手に取れば武具であり、残しておけば戦利品である。もし敵がそこに来ていたならば、真に墳墓が冒涜されるのを汝は見ただろう。我々は互いに相手に欠けていたものを融通し合ったのだ。彼は勇士に武具を、私は武具に勇士を。国家は多くを得、勇士は何も失わなかった。投荷によって船を軽くするのは必然であり、家屋の取り壊しによって火災を抑え込むのも必然である。必然こそが時の法である。法の擁護のために法にかなわずに為されることなどあろうか。あの墳墓自体にとってもより良い結果となったのだ。そこでは勝利をもたらした武具が再びいっそう名高いものとなっている。国家のために神殿はしばしば剥ぎ取られ、我々は給与に充てるために奉納品を鋳潰す。反対側。我々は戦闘において無力であり、逃走においては大胆で、罪責に劣らず弁明においても恥ずべき被告人を抱えている。彼は自らの武具を失った。他人の武具を奪わなかったならば、これを弁明することはできなかった。他人の武具を奪った。自らの武具を失わなかったならば、これを弁明することはできなかった。勝利の武具、マネスの神々に捧げられた武具、汝をも勇士たらしめた武具である。「私は武具を元に戻した」と彼は言う。彼はそれらをも失わなかったことを誇っているのだ。「元に戻したのだから、私は法に拘束されない」と。誰かを傷つけた者が傷を治したとしても、あるいは何かを盗んだ者が現行犯で捕まって返還したとしても、拘束されるのと同じように、ヘラクレスにかけて汝も拘束されるのだ。勇気ゆえにこの罪が彼に赦免されるべきではない。我々はすでに勇気に対して感謝を返し、それは褒賞を得たのだ。我々が公正であることは理にかなっている。一人の勇士を称えたのだから、もう一人の勇士の無念を晴らそうではないか。

構文注5 件
  1. 4.3Per humanos, inquit, errores

    誓いや懇願を表す前置詞句(per+対格)。直後の「agnoui preces meas」から明らかなように、強姦者が父に対して用いた懇願の文句(「人間の過ちに免じて」)を父自身がかつて許しを求めた際の言葉として想起・引用している。

  2. 4.3hominem quam non possis occidere

    間接疑問節を導く「quam」(副詞「どれほど/いかに」)が「non possis」を修飾し、対格「hominem」が不定詞「occidere」の直接目的語となる倒置構文。「人命を奪うことなど到底できない人物であることを」の意。

  3. 4.3deriuari factum in sororis uoluntatem

    動詞「deriuo」に前置詞句「in+対格」が結びつき、責任や行為を他者へ「転嫁する」「逸らす」ことを意味する法廷弁論用語。「factum」(行為)を「sororis uoluntatem」(妹の意志・選択)へと帰着・転嫁させるべきではない、という構文解釈を取る。

  4. 4.4Quicquam non fit legitime pro legibus?

    否定疑問文の形を取り、「法の擁護のためになされる行為で、法に適っていないものなどあろうか(すべて合法である)」という強い反語的肯定(rhetorica interrogatio)を表す。「pro legibus」は「法のために/法を擁護して」の意。

  5. 4.4tam... quam qui uulnerauit aliquem, licet uulnus sanauerit

    同等比較「tam... quam」(〜と同様に…である)の構文。「licet+接続法」は譲歩節(「〜したとしても」)を導く。傷を治癒したとしても傷害の責任を免れないのと同様に、武具を返還しても墳墓冒涜の責任を免れないという対比を示す。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi1014.phi002.humanitext-lat1:4.3-4.4