← 大セネカ

論争問題集

§2.pr.1-2.pr.5

ファビアヌスの弁論術とメラへの修練の勧め

大セネカは哲学家ファビアヌスの華麗かつ平明な弁論の長短や師弟関係を回想しつつ、世俗の栄達を避けて学問を志す末子メラに対し、弁論の修練を続けるよう勧める。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§2.pr.1

​Cum repeterem quos umquam bene declamantes audissem, occurrit mihi inter alios Fabianus philosophus, qui adulescens admodum tantae opinionis in declamando quantae postea in disputando fuit. Exercebatur aput Arellium Fuscum cuius genus dicendi imitatus plus deinde laboris impendit ut similitudinem eius effugeret, quam impenderat ut exprimeret. Erat explicatio Fusci Arelli splendida quidem sed operosa et implicata, cultus nimis adquisitus, conpositio uerborum mollior quam ut illam tam sanctis fortibusque praeceptis praeparans se animus pati posset;1 summa inaequalitas orationis, quae modo exilis erat, modo nimia licentia uaga et effusa: principia, argumenta, narrationes aride dicebantur, in descriptionibus extra legem omnibus uerbis, dummodo niterent,2 permissa libertas; nihil acre, nihil solidum, nihil horridum; splendida oratio et magis lasciua quam laeta.

これまでに巧みに弁論するのを聞いた者たちを思い起こしてみたところ、他の人々のなかでも哲学者ファビアヌスが私の心に浮かんだ。彼は若年でありながら、後に討論において博したのと同様の非常に高い名声を弁論練習において得ていた。彼はアレッリウス・フスクスのもとで修練を積んだが、その弁論様式を模倣したのち、それを忠実に再現するために費やした以上の苦労を、その類似性から逃れるために費やすことになった。アレッリウス・フスクスの語り口は、確かに華麗ではあったものの労作的で込み入っており、装飾は過剰に人工的で、言葉の配列は、かくも神聖で力強い教えに向けて自らを整えつつある精神が耐えられるにはあまりに軟弱であった。弁論の極端な不均質さがあり、それはあるときは痩せ細り、あるときは過度な放縦さをもって定まりなく溢れ出していた。冒頭部、論証部、叙述部は無味乾燥に語られ、描写においては、輝きを放ちさえすればあらゆる言葉にあらゆる規則を越えた自由が許されていた。鋭いものは何もなく、確固としたものも、荒々しいものも何もなく、華麗ではあるが喜ばしいというよりは放埒な弁論であった。

§2.pr.2

​Ab hac cito se Fabianus separauit et luxuriam quidem cum uoluit abiecit, obscuritatem non potuit euadere; haec illum usque in philosophiam prosecuta est. saepe minus quam audienti satis est eloquitur, et in summa eius ac simplicissima facultate dicendi antiquorum tamen uitiorum remanent uestigia. quaedam tam subito desinunt, ut non breuia sint, sed abrupta. Dicebat autem Fabianus fere dulces sententias et quotiens inciderat aliqua materia quae conuitium seculi reciperet, inspirabat magno magis quam acri animo. Deerat illi oratorium robur et ille pugnatorius mucro, splendor uero uelut uoluntarius non elaboratae orationi aderat. Vultus dicentis lenis et pro tranquillitate morum remissus; uocis nulla contentio, nulla corporis adseueratio, cum uerba uelut iniussa fluerent. Iam uidelicet conpositus et pacatus animus, cum ueros conpressisset affectus et iram doloremque procul expulisset, parum bene imitari poterat quae effugerat.

ファビアヌスはこの様式から速やかに離脱し、華美な贅肉については望んだときに確かに捨て去ったものの、曖昧さから逃れることはできなかった。この欠点は哲学に至るまで彼につきまとった。彼はしばしば聞き手にとって十分であるより少ないことしか語らず、その卓越した、極めて平明な弁論能力のなかにも、昔の欠陥の痕跡が依然として残っている。あるものはあまりに突然に終わるため、簡潔というよりは途切れているように見える。しかしファビアヌスは概して心地よい着想を語り、時代の退廃を咎めるような主題に出くわしたときはいつでも、鋭い精神というよりは大きな精神をもって気迫を吹き込んだ。彼には弁論家としての力強さや、あの闘士のごとき切っ先は欠けていたが、一方で手の込んでいない弁論には、あたかも自発的であるかのような輝きが備わっていた。語る者の表情は穏やかで、その品性の平穏さにふさわしく落ち着いていた。声の張り上げもなければ、身振りの大げさな強調もなく、言葉はあたかも命じられずとも自然に流れ出た。明らかに、真の感情を抑え、怒りや苦痛を遠くに退けていた今や平静で平穏となった精神は、自らが逃れてきたものをうまく模倣することが到底できなかったのである。

§2.pr.3

​suasoriis aptior erat; locorum habitus fluminumque decursus et urbium situs moresque populorum nemo descripsit abundantius. numquam inopia uerbi substitit, sed uelocissimo ac facillimo cursu omnes res beata circumfluebat oratio. Haec eo libentius, Mela, fili carissime, refero, quia uideo animum tuum a ciuilibus officiis abhorrentem et ab omni ambitu auersum hoc unum concupiscentem, nihil concupiscere. eloquentiae tantum studeas: facilis ab hac in omnes artes discursus est; instruit etiam quos non sibi exercet. nec est quod insidias tibi putes fieri,3 quasi id agam, ut te bene cedentis studii fauor teneat. Ego uero non sum bonae mentis impedimentum: perge quo inclinat animus et paterno contentus ordine subduc fortunae magnam tui partem.

彼は勧告弁論により適していた。土地のありさまや河川の流れ、都市の立地や諸民族の習俗を、彼ほど豊かに描写した者はいなかった。言葉の欠乏によって立ち往生することは決してなく、極めて迅速かつ流麗な歩みをもって、豊かな弁論があらゆる事物の周りを溢れ流れていた。親愛なる我が子メラよ、私がこれらのことをとりわけ喜んで語るのは、君の心が公務から身を引き、あらゆる立身出世の野心から背を向け、「何も熱望しないこと」をただ一つ熱望しているのを目にしているからである。ただ弁論術を学びなさい。これ〔弁論術〕からはあらゆる技術への移行が容易である。弁論術は、自らのために訓練しない者たちをもまた十全に武装させるのである。そして、私がうまく運んでいる勉学の魅力で君を引き留めようとしているかのように、君に対して計略が巡らされていると考える理由はない。私は決して良き精神の妨げではない。心が傾くところへと進み、父と同じ身分に満足して、君という存在の大部分を運命の手から引き離すがよい。

§2.pr.4

​Erat quidem tibi maius ingenium quam fratribus tuis, omnium bonarum artium capacissimum: est et hoc ipsum melioris ingenii pignus, non corrumpi bonitate eius, ut illo male utaris. sed quoniam fratribus tuis ambitiosa curae sunt, foroque se et honoribus parant, in quibus ipsa quae sperantur timenda sunt, ego quoque eius alioqui processus auidus et hortator laudatorque uel periculosae dum honestae modo industriae duobus filiis nauigantibus te in portu retineo.4 Sed proderit tibi in illa quae tota mente agitas declamandi exercitatio, sicut Fabiano profuit: qui ut aliquando Sextium audiret, nihilominus declamitabat et tam diligenter, ut putares illum illi studio parari, non per illud alteri praeparari.

確かに君には兄弟たち以上の才能があり、あらゆる優れた学芸を最もよく受け入れる力があった。そして、その才能を悪用するほどその卓越さに溺れて損なわれないこと自体が、より優れた才能の証でもある。しかし、君の兄弟たちは野心を気にかけており、望まれていること自体が恐れられるべき法廷や政界への備えをしているのだから、普段ならそうした立身を強く望み、危険であっても名誉ある勤勉を励まし称賛するこの私でさえ、二人の息子が航海している以上、君を港に引き留めておくのである。しかし、ファビアヌスにとって有益であったように、君が全身全霊で取り組んでいる事柄においても、弁論の修練は役立つであろう。彼はついにセクスティウスに師事していたとしても、それにもかかわらず熱心に弁論練習を重ねていたので、その練習のために備えているのであって、それを通じて別のもののために備えているのではないと思わせるほどであった。

§2.pr.5

​Habuit et Blandum rhetorem praeceptorem qui primus eques Romanus Romae docuit: ante illum intra libertinos praeceptores pulcherrimae disciplinae continebantur, et minime probabili more turpe erat docere quod honestum erat discere. nam primus omnium Latinus rhetor Romae fuit puero Cicerone Plotius. Aput Blandum diutius quam aput Fuscum Arellium studuit, sed cum iam transfugisset, eo tempore quo eloquentiae studebat non eloquentiae causa. Scio futurum, ut auditis eius sententiis cupiatis multas audire. sed nec ille diu declamationibus uacauit et ego tanto minorem natu quam ipse eram audiebam quotiens inciderat, non quotiens uolueram. in hunc ergo libellum quaecumque ab illo dicta teneo conferam.

彼はまた、ローマ騎士として初めてローマで教えた弁論家ブランドゥスを師として持っていた。彼以前には、最も美しい諸学問は解放奴隷の教師たちの枠内にとどまっており、学ぶことが高潔である事柄を教えることが不名誉であるという、およそ受け入れがたい慣習があった。というのも、ローマにおける最初のラテン語弁論家はキケローの少年時代におけるプロティウスであったからである。彼はアレッリウス・フスクスのもとよりもブランドゥスのもとで長く学んだが、それはすでに転向したのちのことであり、弁論術を、弁論術のためではなく学んでいた時期のことであった。彼の着想を聞けば、君たちが多くを聞きたいと望むようになることは分かっている。しかし彼も長く弁論練習に専念したわけではなく、私自身も自分よりはるかに年少であった彼を、望んだときにはいつでもではなく、機会があったときに聞いていたにすぎない。それゆえ、彼によって語られたものとして私が覚えている限りのことを、この小冊子に収めることにしよう。

構文注4 件
  1. 2.pr.1mollior quam ut illam tam sanctis fortibusque praeceptis praeparans se animus pati posset

    比較級 mollior に続く quam ut + 接続法(pati posset)構文。「〜するにはあまりに軟弱すぎる」を表す。分詞句 praeparans se は animus を修飾し、接続法過去 posset は主節の過去時制(erat)に対応した時制の一致である。

  2. 2.pr.1dummodo niterent

    制限・条件を表す接続詞 dummodo(〜でありさえすれば)に接続法未完成過去(niterent)が後続している。許可された自由(permissa libertas)の条件を述べている。

  3. 2.pr.3nec est quod insidias tibi putes fieri

    non/nec est quod + 接続法(putes)は「〜する理由・根拠はない」を意味する定型構文。insidias fieri は putes の目的語となる対格不定詞構文(「罠・計略が巡らされている」)。

  4. 2.pr.4duobus filiis nauigantibus te in portu retineo

    duobus filiis nauigantibus は絶対奪格。「二人の息子(長男ノウァトゥスと次男セネカ)が航海している(世俗の危険な政界に身を投じている)なかで」という状況・対比を示し、主節の te in portu retineo(あなたを安全な港にとどめる)と鮮やかな比喩的対比をなしている。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:2.pr.1-2.pr.5