- 底本
- Seneca the Elder. Annaei Senecae Oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores. Kiessling, Adolf Gottlieb, editor. Leipzig: Teubner, 1872.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:2.1.1-2.1.5
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
三人の息子を廃嫡した富者が貧者の息子を養子に望み、拒む貧者の息子が実父から廃嫡の脅しを受けるという弁論課題に対し、ファビアヌス、ウィビウス・ルフス、ケスティウス・ピウス、父アレッリウス・フスクスらの着想が展開される。
Hancne meam esse fortunam?1 eodem tempore et abdicor et adoptor. Ista uidelicet domus adulescentem me non capit, quae te senem fecit. Quietiora tempora pauperes habuimus; bella ciuilia aurato Capitolio gessimus. Diuitias putas aurum et argentum, ludibria fortunae, quae interim cum ipsis dominis ueneunt? denuntio tibi, diues: etiamsi uenero dabo operam, quod in tua domo facillimum est, ut abdicer. Etiamsi multa contra expectationem accidunt, numquam tamen futurum putaui, ut aut pater meus liberos odisset aut diues concupisceret. Non desidero patrimonium: fragilis et caduca felicitas est, et omnis blandientis fortunae speciosus cum periculo nitor: et sine causa saepe fouit et sine ratione destituit. Vidi ego magni exercitus ducem sine comite fugientem; uidi ambitiosa turba clientium limina deserta sub domino sectore2 uenalia. nam quid ex summis opibus ad egestatem deuolutos loquar? multa tibi succurrent exempla, etiamsi in una domo quaeras.
これが私の運命であるというのか。同じ時に私は廃嫡され、また養子に迎えられるのだ。そなたを老人に仕立てたあの家は、若者である私を収容できないというのか。貧者であったとき、我々はより平穏な時代を過ごした。カピトーリウムが黄金に輝くようになってから、我々は内乱を戦ったのだ。金や銀、時として所有者そのものとともに売り払われる運命の弄び物を、富だと考えるのか。富者よ、忠告しておく。たとえ私が行くとしても、そなたの家では極めて容易なこと、すなわち廃嫡されるよう取り計らうであろう。予想に反することが多く起こるとしても、私の父が子を憎むか、あるいは富者が子を渇望するなどということが起ころうとは、決して思わなかった。私は遺産を望まない。幸福は脆く儚いものであり、甘言を弄する運命の見目麗しい輝きはすべて危険を伴う。それは正当な理由もなくしばしば寵愛し、分別もなく見捨てるのだ。私は大軍の将軍が供回りもなしに逃亡するのを見た。野心的なクリエンテスの群れに見捨てられた戸口が、没収財産競売人たる主人のもとで売りに出されているのを見た。最高峰の富から極貧へと転落した者たちについて、何を語る必要があろうか。ひとつの家の中で探すとしても、多くの実例が心に浮かぶであろう。
RVFI Vibii. Habendos esse liberos is quoque iudicat, qui non libentissime habet. Ego illos in friuola inuitaui nostra: qui illis meam promisi domum, suam eripiam? Quid faciam? si paruero abdicabor, si non paruero abdicabor. Patrem amo: haec est contumacia mea. diues filium non habet: me dabis? diues reduxerit suos: me recipies? ita non adoptari sed commodari recuso.
ウィビウス・ルフス:子を持つべきであるとは、子を最も嫌々ながら持つ者でさえ判断していることだ。私は彼らを我が家の粗末な家財へと招いたのだ。彼らに我が家を約束した私が、彼ら自身の家を奪い取るというのか。どうすればよいのか。従えば廃嫡され、従わねば廃嫡されるのだ。私は父を愛している。これが私の不服従なのだ。富者には息子がいない。私を渡すのか。富者が自らの子らを呼び戻したなら、私を再び引き取るのか。このように私は、養子に迎えられることではなく、貸し出されることを拒否するのである。
CESTI PII. Accipe uitae meae testem, quod magni aestimas, diuitem cui placere difficile est. Vultis scire, quare patrem non relinquam? quia genuit me, quia educauit, quia abdicauit. Diu dubitaui ille amicum temptaret, an hic filium. “Abdico,” inquit. hoc pater uerus? quid ab eo qui adoptabit sperare possum? Narratio CESTI PII. Diues sustulit unum filium: non fuit contentus; quid enim erat diuiti unus? tres sustulit; poterat unum in adoptionem dare: abdicauit unum, alterum, tertium. iam nihil diuiti putatis superesse? quartum abdicat.
ケスティウス・ピウス:そなたが重んじていることだが、喜ばせることが困難な富者を、私の生き方の証人として受け入れるがよい。なぜ私が父を見捨てないのかを知りたいのか。私を産み、私を育て、私を廃嫡したからである。あの男が友人を試しているのか、あるいはこの男が息子を試しているのか、私は長く疑っていた。「廃嫡する」と彼は言う。これが真の父親であろうか。私を養子に迎える男から、私は何を期待できるというのか。ケスティウス・ピウスの叙述:富者はひとりの息子を認知した。彼は満足しなかった。富者にとってひとりとは何であろうか。三人を認知した。ひとりを養子に出すこともできたはずだ。彼は最初の子を、二人目を、三人目を廃嫡した。もはや富者には何も残っていないと君たちは思うのか。彼は四人目を廃嫡するのである。
ARELLI FVSCI patris. Quisquis es auarus pecuniae custos immensique cultor soli: cum multa quaesieris, poterisne omnibus frui? Filium quaeris: ecce turba iuuenum sine patre. Impera quod uis: nauigabo, militabo, dummodo ubicunque fuero tuus sim. Nos pauperes sumus, qui habemus quod diuites rogent? unde talem patrem? non irasceris, nisi ut ames. Quid porro? ista patrimonia in quae male insani ruitis, gaudia dominorum an onera sunt? mille corruentium inter diuitias suas exempla referebas et inter illa ponebas et diuitis domum. Merito abdicasti, an inmerito? si inmerito abdicasti, odi patrem tot eicientem innocentes: si merito, odi domum tot facientem nocentes. Aliquid in domo locupleti non agendum agam. quae apud nos frugalitas est apud illos humilitas est. Petis iterum potius filios quam recipis.
父アレッリウス・フスクス:財産の貪欲な番人にして広大な土地の耕作者である者よ、そなたが誰であれ、多くのものを手に入れたとき、そのすべてを享受することができるのか。そなたは息子を求めている。見よ、父なき若者たちの群れを。望むことを命じるがよい。私がどこにいようとそなたのものである限り、私は航海し、兵役に就くであろう。富者たちが乞い求めるものを持っている我々が、貧しいというのか。どこからそのような父親を得られようか。そなたは、愛するためでなければ怒ることはないのだ。さらに言えば、邪悪な狂気をもって君たちが突進していくあの遺産は、所有者たちの喜びなのか、それとも重荷なのか。そなたは自らの富の只中で破滅していった千の実例を語り、それらの中に富者の家をも位置づけていたではないか。正当に廃嫡したのか、それとも不当に廃嫡したのか。もし不当に廃嫡したのなら、これほど多くの罪なき者たちを追い出す父親を私は憎む。もし正当であるなら、これほど多くの罪ある者たちを生み出す家を私は憎む。私は富裕な家にあって、なすべきでない何事かをなしてしまうであろう。我々において質素であることは、彼らにおいては卑賤である。そなたは子らを引き取るというよりは、むしろ再び求めているのだ。
Colit etiamnunc in Capitolio casam uictor omnium gentium populus cuius tantam felicitatem nemo miratur; merito potens est: nempe ab eius origine est qui non reliquit patrem.3 Egredientem te certe domum redeuntemque comitabor nec nisi in limine deseram: ero in publico filius. Amo aeque pauperiem quam patrem: utrique consueui. non possum agere in domo diuitis filium. Si carum tibi seruum uenderes, quaereres numquid saeuus emptor esset. Vnam mehercule horam qua tibi irato satisfaciam ter pluris omni patrimonio puto.4 hoc solum omnium quod sic me amittere cupis, satis amare non possum. Quid faciam adoptatus? loquar de filiis eius bene?
あらゆる諸民族の勝者である民は、今なおカピトーリウムにおいて質素な草庵を敬っているが、その比類なき繁栄を怪しむ者は誰もいない。正当にもその民は強大なのだ。なぜなら、自らの父を見捨てなかった者にその起源を発しているからである。外出するそなたにも、家に帰るそなたにも私は確かに同行し、敷居のところでしか離れないであろう。公の場において私は息子であり続けるのだ。私は父と同じほどに貧しさを愛している。その双方に私は慣れ親しんできた。私は富者の家で息子の役を演じることはできない。もし愛着のある奴隷をそなたが売るならば、買い手が残酷な者ではないかと尋ねるであろう。ヘルクレスにかけて誓うが、怒るそなたの意を満たすための一時間を、いかなる遺産よりも三倍価値あるものと私は見なしている。そなたがこのようにして私を失うことを望んでいるという、この一点だけは、万事の中で到底受け入れることができない。養子に迎えられたなら、私は何をすべきなのか。彼の息子たちを誉めそやすべきだというのか。
- 2.1.1Hancne meam esse fortunam
疑問小辞 -ne を伴う感嘆の対格不定詞構文(accusativus cum infinitivo of exclamation)。信じ難い不条理な事態に対する強い憤慨や嘆きを表す(「これが私の運命であるというのか」)。
- 2.1.1sub domino sectore
前置詞 sub に支配された奪格名詞句。sector は国家による没収財産や競売品を一括して落札し転売する投機的買受人を指し、domino と同格。「没収財産競売人たる主人のもとで」の意であり、かつて栄えた豪邸が競売人の手に落ちて売りに出されている没落の情景を描いている。
- 2.1.5ab eius origine est qui non reliquit patrem
関係代名詞 qui の先行詞は属格代名詞 eius であり、燃えるトロイアから父アンキセスを背負って逃れたアイネイアースを指す。直前のカピトーリウムの草庵(casa Romuli)の言及と相まって、ローマ民族の強大さの起源が父への敬愛(pietas)にあることを示す構文。
- 2.1.5ter pluris omni patrimonio puto
pluris は評価・価値の属格(genitive of value)で副詞 ter の修飾を受け、omni patrimonio は比較の奪格(ablative of comparison)。「いかなる遺産よりも三倍価値あるものと見なす」の意をなす。
