← ペトロニウス

サテュリコン

§98-99

ギートンの発覚とエウモルポスとの和解

捜索の中でくしゃみをしたギートンがエウモルポスに見つかるが、二人の弁解と愛想のよい嘆願によって和解が成立し、水夫の合図とともに彼らは船へと旅立つ。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§98

​At non servus publicus tam languide agit, sed raptam cauponi harundinem subter lectum mittit omniaque etiam foramina parietum scrutatur. Subducebat Giton ab ictu corpus et reducto timidissime spiritu ipsos sciniphes ore tangebat Eumolpus autem, quia effractum ostium cellae neminem poterat excludere, irrumpit perturbatus et “mille” inquit “nummos inveni; iam enim persequar abeuntem praeconem et in potestate tua esse Gitonem meritissima proditione monstrabo.” Genua ego perseverantis amplector, ne morientes vellet occidere, et “merito” inquam “excandesceres, si posses perditum ostendere. Nunc inter turbam puer fugit, nec quo abierit, suspicari possum. Per fidem, Eumolpe, reduc puerum et vel Ascylto redde.” Dum haec ego iam credenti persuadeo, Giton collectione spiritus plenus ter continuo ita sternutavit, ut grabatum concuteret. Ad quem motum Eumolpus conversus salvere Gitona iubet.1 Remota etiam culcita videt Vlixem, cui vel esuriens Cyclops potuisset parcere. Mox conversus ad me “quid est” inquit “latro? ne deprehensus quidem ausus es mihi verum dicere. Immo ni deus quidam humanarum rerum arbiter pendenti puero excussisset indicium, elusus circa popinas errarem”2 Giton longe blandior quam ego, primum araneis oleo madentibus vulnus, quod in supercilio factum erat, coartavit. Mox palliolo suo laceratam mutavit vestem, amplexusque iam mitigatum osculis tanquam fomentis aggressus est et “in tua” inquit “pater carissime, in tua sumus custodia. Si Gitona tuum amas, incipe velle servare. Utinam me solum inimicus ignis hauriret vel hibernum invaderet mare. Ego enim omnium scelerum materia, ego causa sum. Si perirem, conveniret inimicis”

だが公奴隷はそれほど鈍くは振る舞わず、宿屋の主人から奪い取った葦の棒を寝台の下に差し入れ、壁のあらゆる隙間までも詮索した。ギートンは打撃を避けて身を引き、極めておずおずと息を殺しながら、口先で南京虫に触れていた。一方エウモルポスは、壊された部屋の扉が何人も締め出せなくなっていたため、取り乱して乱入してくると、「千枚の硬貨を見つけたぞ」と言った。「今すぐ立ち去る布告人の後を追い、ギートンがお前の手元にあることを当然の告発によって示してやろう」。私は頑なな彼の膝にすがりつき、死に瀕した者を殺そうとしないでほしいと頼み、「いなくなったあの子を見せることができるなら、あなたがお怒りになるのも当然でしょう」と言った。「けれど今や少年は人混みの中に逃げ去り、どこへ行ったのか見当もつきません。お願いですから、エウモルポス、あの子を連れ戻して、アスクュルトスにでも引き渡してください」。私が信じかけの彼をこのように説き伏せていたまさにその時、息を溜め込んで我慢していたギートンは、寝台を揺り動かすほど激しく立て続けに三度くしゃみをした。その揺れに振り返ったエウモルポスは、ギートンに「お大事に」と声をかけた。さらに敷布団を退けると、飢えたキュクロプスでさえ見逃したであろうユリシーズの姿を見出した。 まもなく私に向き直ると彼は言った。「どういうことだ、この悪党め。現行犯で捕まってさえ、私に真実を言う勇気すらなかったのか。それどころか、人間の事柄を差配する何かの神が、ぶら下がった少年に露見のしるしを吐き出させなかったなら、私は一杯食わされて安居酒屋のあたりをさまよっていたことだろう」。ギートンは私よりもはるかに愛想よく、まず油に浸した蜘蛛の巣で、エウモルポスの眉に負った傷を縛って塞いだ。次いで自分の小外套で彼の破れた衣服を着替えさせ、すでに機嫌を直した彼を抱きしめ、温湿布のように口づけを浴びせかけてこう言った。「最も愛するお父様、私たちはあなたの保護のもとにあります。あなたのギートンを愛してくださるなら、どうか救う気になってください。私一人を激しい炎が呑み込むか、冬の海が襲ってくれればよいのに。私こそがあらゆる災難の種であり、原因なのですから。私が死ねば、敵同士も和解することでしょう」。

§99

“ego sic semper et ubique vixi, ut ultimam quamque lucem tanquam non redituram consumerem” profusis ego lacrimis rogo quaesoque, ut mecum quoque redeat in gratiam: neque enim in amantium esse potestate furiosam aemulationem. Daturum tamen operam, ne aut dicam aut faciam amplius, quo possit offendi. Tantum omnem scabitudinem animo tanquam bonarum artium magister deleret sine cicatrice.3“Incultis asperisque regionibus diutius nives haerent, ast ubi aratro domefacta tellus nitet, dum loqueris, levis pruina dilabitur. Similiter in pectoribus ira considit: feras quidem mentes obsidet, eruditas praelabitur.” “Ut scias” inquit Eumolpus “verum esse, quod dicis, ecce etiam osculo iram finio. Itaque, quod bene eveniat, expedite sarcinulas et vel sequimini me vel, si mavultis, ducite.” Adhuc loquebatur, cum crepuit ostium impulsum, stetitque in limine barbis horrentibus nauta et “moraris” inquit “Eumolpe, tanquam propudium ignores.” Haud mora, omnes consurgimus, et Eumolpus quidem mercennarium suum iam olim dormientem exire cum sarcinis iubet. Ego cum Gitone quicquid erat, in iter compono et adoratis sideribus intro navigium

「私は常にどこにあっても、それぞれの最後の一日を二度と戻らないものとして過ごすように生きてきた」。私は涙を流しながら、私とも仲直りをしてくれるよう懇願した。激しい嫉妬は恋人たちの思い通りになるものではないのだから、と。それでも、もう気分を害されるようなことを言ったり行ったりしないよう努めるつもりである、ただ良き学芸の師であるかのように、心からすべての憤りを傷跡一つ残さずに消し去ってほしい、と。 「不毛で険しい地方には雪が長く留まるが、 犂で馴らされた地が輝くところでは、 語り合う間に淡い霜も消え去る。 同様に人の胸にも怒りが宿る。 荒ぶる心をこそ占拠するが、 教養ある心からは滑り去る」。 エウモルポスは言った。「お前の言うことが真実だと分かるように、ほら、口づけをもって怒りを終わらせよう。だから、万事うまくいくように、荷物をまとめて私の後に従うか、あるいは望むなら前を歩くがよい」。彼がまだ話している時、突き押された扉が軋み、髭を逆立てた水夫が敷居に立って言った。「エウモルポス、恥も知らぬかのようにぐずぐずしているのか」。すぐさま私たちは皆立ち上がり、エウモルポスはずっと前から眠りこけていた雇い人に荷物を持って出るよう命じた。私とギートンはありったけの荷を旅用にまとめ、星々を拝んで船に乗り込んだ。

構文注3 件
  1. 98salvere Gitona iubet

    対格不定詞を伴う「salvere iubere」は通常の「挨拶を送る」という意味と同時に、くしゃみをした者に対して健康を祈る言葉(「お大事に」「神の加護を」に相当)をかけた習慣を反映している。ここではくしゃみの直後という文脈から、くしゃみに対する決まり文句と、発見したギートンへの皮肉混じりの挨拶という二重のニュアンスを含んでいる。

  2. 98ni deus quidam humanarum rerum arbiter pendenti puero excussisset indicium, elusus circa popinas errarem

    条件節が過去の事実に反する接続法過去完了(excussisset)、帰結節が現在の継続的状態に反する接続法未完了過去(errarem)をとる混合反実仮想構文。「もしあのとき神が露見させてくれなかったなら、今ごろ私は騙されて居酒屋の周囲をさまよっているところだ」という時間的ズレを表している。

  3. 99neque enim in amantium esse potestate furiosam aemulationem. Daturum tamen operam, ne aut dicam aut faciam amplius, quo possit offendi. Tantum omnem scabitudinem animo tanquam bonarum artium magister deleret sine cicatrice.

    先行する「rogo quaesoque」に続く間接話法(oratio obliqua)。陳述部分「neque enim... esse」および主語(me)が省略された対格不定詞「[me] daturum [esse] operam」と、本来の命令・願望を表す従属節接続法「deleret」(直接話法なら命令法 dele または接続法 deleat)が混在して統語されている。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0972.phi001.humanitext-lat2:98-99