← ペトロニウス

サテュリコン

§95-97

宿屋の乱闘と寝台下に隠れるギートン

宿屋の主人が乱入して乱闘が勃発し、締め出されたエウモルポスは住民たちに袋叩きに遭うが、管理人の介入で事なきを得る。その後アスクュルトスが役人とともにギートンの捜索に押し入るが、エンコルピオスは機転を利かせてギートンを寝台の下に隠し難を逃れる。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§95

​Dum haec fabula inter amantes luditur, deversitor cum parte cenulae intervenit, contemplatusque foedissimam volutationem iacentium “rogo” inquit “ebrii estis, an fugitivi, an utrumque? Quis autem grabatum illum erexit, aut quid sibi vult tam furtiva molitio? Vos mehercules ne mercedem cellae daretis, fugere nocte in publicum voluistis. Sed non impune. Iam enim faxo sciatis1 non viduae hanc insulam esse sed M. Mannicii.” Exclamat Eumolpus “etiam minaris?” simulque os hominis palma excussissima pulsat. Ille tot hospitum potionibus liberum urceolum2 fictilem in Eumolpi caput iaculatus est solvitque clamantis frontem et de cella se proripuit. Eumolpus contumeliae impatiens rapit ligneum candelabrum sequiturque abeuntem et creberrimis ictibus supercilium suum vindicat. Fit concursus familiae hospitumque ebriorum frequentia. Ego autem nactus occasionem vindictae Eumolpum excludo, redditaque scordalo vice sine aemulo scilicet et cella utor et nocte. Interim coctores insulariique mulcant exclusum et alius veru extis stridentibus plenum in oculos eius intentat, alius furca de carnario rapta statum proeliantis componit. Anus praecipue lippa, sordidissimo praecincta linteo, soleis ligneis imparibus imposita, canem ingentis magnitudinis catena trahit instigatque in Eumolpon. Sed ille candelabro se ab omni periculo vindicabat.

恋人たちの間でこの茶番が演じられている最中に、宿の主人が軽い夕食の一部を運んで入ってきて、床に転がる者たちの見苦しいもがき合いを目にするとこう言った。「お尋ねするが、あんた方は酔っ払いなのか、それとも逃亡者なのか、あるいはその両方か。それに一体誰がその粗末な寝台を起こしたのか、そんな隠微な企みは何を意味しているのか。ヘラクレスにかけて、あんた方は部屋代を払わないために、夜陰に乗じて往来へ逃げ出そうとしたのだな。だがタダでは済まさないぞ。このアパートが未亡人のものではなく、マルクス・マンニキウスのものだということを、今に思い知らせてやる」。エウモルポスは「その上さらに脅す気か」と叫び、同時に思い切り振り抜いた平手でその男の顔を殴りつけた。男は客たちの幾度もの酒盛りで空になっていた素焼きの壺をエウモルポスの頭めがけて投げつけ、叫ぶ彼の額を叩き割ると、部屋から逃げ去った。侮辱に耐えかねたエウモルポスは木製の燭台をひっつかんで逃げる男の後を追い、続けざまの打撃によって自らの眉の無念を晴らそうとした。使用人たちや酔っ払った客たちの群れが殺到した。そこで私は復讐の機会を得たのでエウモルポスを締め出し、喧嘩っ早い男に意趣返しをして、当然のことながら恋敵なしで部屋も夜も独占した。その間に料理人たちやアパートの住人たちが締め出された男を袋叩きにし、ある者は内臓の焼ける音を立てている串を目に突きつけ、ある者は肉掛け棚から奪い取った肉刺し叉を構えて格闘の姿勢をとった。取り分け、極めて汚れた亜麻布をまとい、不揃いの下駄を履いた目やにのひどい老婆が、巨大な犬を鎖で引きずってきてエウモルポスにけしかけた。しかし彼は燭台を用いてあらゆる危険から身を守っていた。

§96

​Videbamus nos omnia per foramen valvae, quod paulo ante ansa ostioli rupta laxaverat, favebamque ego vapulanti.3 Giton autem non oblitus misericordiae suae reserandum esse ostium succurrendumque periclitanti censebat. Ego durante adhuc iracundia non continui manum, sed caput miserantis stricto acutoque articulo percussi. Et ille quidem flens consedit in lecto. Ego autem alternos opponebam foramini oculos iniuriaque Eumolpi velut quodam cibo me replebam advocationemque commendabam, cum procurator insulae Bargates a cena excitatus a duobus lecticariis in mediam rixam perfertur; nam erat etiam pedibus aeger, is ut rabiosa barbaraque voce in ebrios fugitivosque diu peroravit, respiciens ad Eumolpon “o poetarum” inquit “disertissime, tu eras? Et non discedunt ocius nequissimi servi manusque continent a rixa?” “Contubernalis mea mihi fastum facit. Itasi,me amas, maledic illam versibus, ut habeat pudorem”..

私たちは少し前に小扉の取っ手が壊れたことで広がっていた扉の隙間からすべてを見ており、私は殴られているほうを応援していた。しかしギートンは自らの慈悲深さを忘れず、扉を開けて危難にある者を救うべきだと主張した。私は依然として怒りが続いていたため手を抑えられず、憐れみをかける少年の頭を握りしめた鋭い指の関節で殴りつけた。すると彼は泣きながら寝台に座り込んだ。私はといえば交互に隙間に目を当て、エウモルポスの受難をあたかも何かの馳走であるかのように貪り食い、加勢の暴挙を褒めそやしていた。そこへアパートの管理人バルガテスが夕食の席から呼び出され、二人の輿かきに担がれて乱闘の真っ只中に運ばれてきた。彼は足も病んでいたからである。彼が狂乱した野蛮な声で酔っ払いや逃亡者たちを長時間叱り飛ばしたあと、エウモルポスに目を留めて言った。「おお、詩人たちの中で最も弁舌に長けた方、あなたでしたか。お前たち下劣極まる奴隷どもは、直ちに立ち去って乱闘から手を引かないか」。「私の内縁の妻が私を軽んじているのです。ですから、私に免じて、彼女が恥を知るように詩で痛罵してやってください」

§97

​Dum Eumolpus cum Bargate in secreto loquitur, intrat stabulum praeco cum servo publico aliaque sane modica frequentia, facemque fumosam magis quam lucidam quassans haec proclamavit: “puer in balneo paulo ante aberravit, annorum circa XVI, crispus, mollis, formosus, nomine Giton. Si quis eum reddere aut commonstrare voluerit, accipiet nummos mille.” Nec longe a praecone Ascyltos stabat amictus discoloria veste atque in lance argentea indicium et fidem praeferebat. Imperavi Gitoni, ut raptim grabatum subiret annecteretque pedes et manus institis, quibus sponda culcitam ferebat, ac sic ut olim Vlixes Cyclopis arieti adhaesisset, extentus infra grabatum scrutantium eluderet manus. Non est moratus Giton imperium momentoque temporis inseruit vinculo manus et Vlixem astu simillimo vicit. Ego ne suspicioni relinquerem locum, lectulum vestimentis implevi uniusque hominis vestigium ad corporis mei mensuram figuravi. Interim Ascyltos ut pererravit omnes cum viatore cellas, venit ad meam, et hoc quidem pleniorem spem concepit, quo diligentius oppessulatas invenit fores.4 Publicus vero servus insertans commissuris secures claustrorum firmitatem laxavit. Ego ad genua Ascylti procubui et per memoriam amicitiae perque societatem miseriarum petii, ut saltem ostenderet fratrem. Immo ut fidem haberent fictae preces, “scio te” inquam “Ascylte, ad occidendum me venisse. Quo enim secures attulisti? Itaque satia iracundiam tuam: praebeo ecce cervicem, funde sanguinem, quem sub praetextu quaestionis petisti.” Amolitur Ascyltos invidiam et se vero nihil aliud quam fugitivum suum dixit quaerere, mortem nec hominis concupisse nec supplicis, utique eius quem post fatalem rixam habuisset carissimum.

…… エウモルポスがバルガテスと密談している間に、布告人が公奴隷および実にごく少数の群衆とともに宿屋に入り、明るいというよりは煙たい松明を振りながら、こう大声で触れ回った。「先ほど浴場で少年が失踪した。年齢はおよそ十六歳、巻き毛で、優美で美貌、名はギートン。もし彼を引き渡すか、あるいは居場所を指し示そうとする者があれば、千枚の硬貨を受け取ることになろう」。布告人のすぐ近くには派手な色違いの衣服をまとったアスクュルトスが立ち、銀の皿の上に報奨金と保証を差し出していた。私はギートンに、大急ぎで寝台の下に入り込み、枠板が敷布団を支えている帯紐に手足を縛りつけ、かつてユリシーズがキュクロプスの牡羊にしがみついたように、寝台の下に身を伸ばして探索者たちの手を逃れるよう命じた。ギートンは命令に躊躇せず、一瞬のうちに手を締め具に通し、実によく似た策略によってユリシーズを凌駕した。私は疑いの余地を残さないために、小さな寝台を衣服で満たし、私の体の寸法に合わせて一人の人間の寝姿をかたどった。その間にアスクュルトスは役人とすべての部屋を捜索し尽くすと私の部屋へやって来て、扉が念入りにかんぬきで閉ざされているのを見出すにつれて、それだけいっそう強い期待を抱いた。公奴隷は隙間に斧を差し入れてかんぬきの固定を緩めた。私はアスクュルトスの膝元にひれ伏し、友情の思い出とこれまでの苦難の共有にかけて、せめて兄弟〔ギートン〕を見せてくれと懇願した。いやむしろ、嘘の嘆願に信憑性を持たせるためにこう言った。「アスクュルトス、お前が私を殺しに来たことは知っている。そうでなければ何のために斧を持ってきたのだ。だからお前の怒りを満たすがよい。ほら、首を差し出すぞ、捜索を口実に求めていた血を流すがよい」。アスクュルトスは悪意の疑いを退け、自分は逃亡した自らの召使いを探しているだけであり、人間としても懇願者としても死を望んではおらず、取り分け破滅的な喧嘩のあとも最も愛おしく思っていた者の死など望んでいないと言った。

構文注4 件
  1. 95Iam enim faxo sciatis

    faxo は古風な語尾を持つ未来完了形(または s 未来形)で、faciam ut(…となるようにしてやる)の意味で挿入的・支配的に用いられる。従属接続詞 ut を伴わずに直接接続法現在 sciatis(知る)を従える並列的・直接的な接続法統語法をとっている。

  2. 95tot hospitum potionibus liberum urceolum

    形容詞 liber(空になった、自由な)が分離の奪格 potionibus(飲み物、酒盛り)を伴い、「多くの宿泊客の酒盛りによって空になった水差し」を意味する。形容詞と名詞 urceolum の間に修飾句が挟み込まれた統語配置(hyperbaton)である。

  3. 96favebamque ego vapulanti

    vapulo は受動の意味(「打たれる、殴られる」)を持つ能動形式の半異態動詞。与格支配動詞 faveo(味方する、応援する)の補語として現在分詞与格 vapulanti が置かれており、「殴られている者(=エウモルポス)の味方をしていた/殴られているのを喜んでいた」という意味になる。

  4. 97hoc quidem pleniorem spem concepit, quo diligentius oppessulatas invenit fores

    相関比較構文 hoc... quo...(…であればあるほど、それだけいっそう…)の語順が倒置された構造。従属節(quo diligentius...「扉が入念にかんぬきで閉ざされているのを見出せば見出すほど」)が後置され、主節(hoc pleniorem spem concepit「それだけいっそう強い期待を抱いた」)が前置されている。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0972.phi001.humanitext-lat2:95-97