- 底本
- Petronius. Heseltine, Michael, editor. London, New York: William Heinemann Ltd.; G. P. Putnam's Sons, 1913.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.humanitext-lat2:84-86
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
エウモルポスと語り手は徳と貧困、富者の文人蔑視について語り合い、続いてエウモルポスがかつてペルガモンで美少年を言葉巧みな誓いと贈り物で誘惑した顛末を語る。
Non dubie ita est: si quis vitiorum omnium inimicus rectum iter vitae coepit insistere,1 primum propter morum differentiam odium habet; quis enim potest probare diversa? Deinde qui solas extruere divitias curant, nihil volunt inter homines melius credi, quam quod ipsi tenent. Insectantur itaque, quacunque ratione possunt, litterarum amatores, ut videantur illi quoque infra pecuniam positi” “Nescio quo modo bonae mentis soror est paupertas” “Vellem, tam innocens esset frugalitatis meae hostis, ut deliniri posset. Nunc veteranus est latro et ipsis lenonibus doctior”
「疑いなくその通りだ。あらゆる悪徳の敵として人生の正しい道を踏み始めれば、まず生き方の相違ゆえに憎しみを買う。相容れないものを誰が肯定できようか。次いで、富を築くことばかりに腐心する者たちは、自分たちが握っているものより優れたものが人間社会にあると信じられることを望まない。それゆえ、彼らは文学の愛好者たちが金銭よりも下の位置にあるように見えるよう、あらゆる手段で攻撃するのだ」「どういうわけか、貧困は良き理性の姉妹である」「私の質素な生活の敵が、懐柔できるほど罪のないものであったならよかったのだが。今やそいつは老練な盗賊であり、女衒たち以上に狡猾なのだ」
“In Asiam cum a quaestore essem stipendio eductus, hospitium Pergami accepi. Ubi cum libenter habitarem non solum propter cultum aedicularum, sed etiam propter hospitis formosissimum filium, excogitavi rationem, qua non essem patri familiae suspectus amator. Quotiescunque enim in convivio de usu formosorum mentio facta est, tam vehementer excandui, tam severa tristitia violari aures meas obsceno sermone nolui, ut me mater praecipue tanquam unum ex philosophis intueretur. Iam ego coeperam ephebum in gymnasium deducere, ego studia eius ordinare, ego docere ac praecipere, ne quis praedator corporis admitteretur in domum” Forte cum in triclinio iaceremus, quia dies sollemnis ludum artaverat pigritiamque recedendi imposuerat hilaritas longior, fere circa mediam noctem intellexi puerum vigilare. Itaque timidissimo murmure votum feci et 'domina' inquam 'Venus, si ego hunc puerum basiavero, ita ut ille non sentiat, cras illi par columbarum donabo.' Audito voluptatis pretio puer stertere coepit. Itaque aggressus simulantem aliquot basiolis invasi. Contentus hoc principio bene mane surrexi electumque par columbarum attuli expectanti ac me voto exsolvi.
「財務官によって給料つきでアジアへと連れて行かれたとき、私はペルガモンで宿を得た。そこで離れの小部屋の小綺麗さだけでなく、宿主の並外れて美しい息子のゆえにも喜んで暮らしていたが、家長から愛人として疑われないための策略を思いついた。宴席で美少年の愛好について話が出るたびに、私は激しい怒りを露わにし、厳格で険しい表情で卑猥な話によって耳を汚されることを拒んだので、とりわけ母親は私を一人の哲学者のように見なしたのだ。やがて私はその美青年を体育場へと連れて行き、その勉学を整え、肉体の略奪者が一人たりとも屋敷に入り込まぬよう教え諭すようになった」たまたま食堂に横たわっていたときのこと、祝日が学業を短縮し、歓談が長引いたせいで退室するのも億劫になっていたため、ほぼ真夜中頃に少年が目を覚ましているのに気づいた。そこで私は極めてかすかな囁き声で祈願を立て、『ウェヌス様』と言った、『もし私がこの少年に、気づかれないように口づけできたなら、明日は彼に一対の鳩を贈りましょう』。快楽の代償を聞くと、少年はいびきをかき始めた。そこで私は寝たふりをする少年に近寄り、幾度か口づけを浴びせた。この手始めに満足して早朝に起き上がり、選りすぐりの一対の鳩を待ち侘びる彼のもとに運んで誓いを果たした。
Proxima nocte cum idem liceret, mutavi optionem et 'si hunc' inquam 'tractavero improba manu, et ille non senserit, gallos gallinaceos pugnacissimos duos donabo patienti.' Ad hoc votum ephebus ultro se admovit et, puto, vereri coepit, ne ego obdormiscerem. Indulsi ergo sollicito, totoque corpore citra summam voluptatem2 me ingurgitavi. Deinde ut dies venit, attuli gaudenti quicquid promiseram. Ut tertia nox licentiam dedit, consurrexi ad aurem male dormientis3 'dii' inquam 'immortales, si ego huic dormienti abstulero coitum plenum et optabilem, pro hac felicitate cras puero asturconem Macedonicum optimum donabo, cum hac tamen exceptione, si ille non senserit.' Nunquam altiore somno ephebus obdormivit. Itaque primum implevi lactentibus papillis manus, mox basio inhaesi, deinde in unum omnia vota coniunxi. Mane sedere in cubiculo coepit atque expectare consuetudinem meam. Scis quanto facilius sit, columbas gallosque gallinaceos emere quam asturconem, et praeter hoc etiam timebam, ne tam grande munus suspectam faceret humanitatem meam. Ego aliquot horis spatiatus in hospitium reverti nihilque aliud quam puerum basiavi. At ille circumspiciens ut cervicem meam iunxit amplexu, 'rogo' inquit 'domine, ubi est asturco?
次の夜にも同じ機会が許されたので、私は望みの条件を変えて言った。『もし私がこの少年を不埒な手で愛撫し、彼が気づかなかったなら、じっと耐える彼に極めて獰猛な闘鶏の雄鶏を二羽与えよう』。この誓願を聞くと、美青年は自分から身を寄せてきて、私が寝入ってしまうのではないかと恐れ始めたようだった。そこで私は気をもむ彼を満足させ、究極の快楽の手前まで全身で溺れ入った。やがて夜が明けると、約束していたものを喜ぶ彼に届けた。三日目の夜が機会を与えてくれたとき、私は寝入ったふりをする少年の耳元に起き上がり、『不死の神々よ』と言った、『もし私が眠っているこの少年から完全で切望する情交を奪い取ることができたなら、この幸運への返礼として明日は少年に最上のマケドニア産小馬を贈ろう。ただし、彼が気づかなかったならばという条件つきで』。美青年はいまだかつてないほど深い眠りに落ちた。そこで私はまず乳のような胸元に手を満たし、次いで口づけにすがり、ついにあらゆる欲望を一つに果たした。朝になると彼は寝室に腰を下ろし、私のこれまでの習慣を待ち受けるようになった。鳩や雄鶏を買うのが小馬を買うのに比べてどれほど容易であるかはお前も知っていよう。その上、これほど大きな贈り物は私の親切心を怪しまれるのではないかと恐れもした。私は数時間散歩してから宿へと戻り、少年に口づけしただけで済ませた。すると彼はあたりを見回し、私の首に抱きつきながら言った。『旦那様、お願いですから教えてください、小馬はどこにあるのですか』
- 84rectum iter vitae coepit insistere
動詞 insistere は古典期散文では通常与格あるいは前置詞句(in +奪格/対格)を伴うが、ここでは「(人生の正しい道に)踏み入る、歩む」の意で対格目的語 rectum iter を直接取っている。詩文や白銀期ラテン語に典型的な用法である。
- 86citra summam voluptatem
前置詞 citra は「〜の手前で、〜に至らず」という限度を表す。ここでは二日目の夜の行為が完全な交合(summa voluptas)には至らず、愛撫にとどめられたことを示している。
- 86male dormientis
副詞 male は分詞 dormientis を修飾し、「不十分に眠っている」あるいは「眠ったふりをしている」を表す。少年が贈り物を期待して実際には覚醒したまま狸寝入りしている様を活写している。
