- 底本
- Petronius. Heseltine, Michael, editor. London, New York: William Heinemann Ltd.; G. P. Putnam's Sons, 1913.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.humanitext-lat2:81-83
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
アスキル知スとギートーンに裏切られたエンコルピオスは復讐を企てるも、偽兵士に武器を奪われて挫折し、訪れた絵画館で失意を深める中、老詩人エウモルポスに出会う。
Nec diu tamen lacrimis indulsi, sed veritus, ne Menelaus etiam antescholanus inter cetera mala solum me in deversorio inveniret, collegi sarcinulas locumque secretum et proximum litori maestus conduxi. Ibi triduo inclusus redeunte in animum solitudine atque contemptu verberabam aegrum planctibus pectus et inter tot altissimos gemitus frequenter etiam proclamabam: “ergo me non ruina terra potuit haurire? Non iratum etiam innocentibus mare? Effugi iudicium, harenae imposui, hospitem occidi, ut inter tot audaciae nomina mendicus, exul, in deversorio Graecae urbis iacerem desertus? Et quis hanc mihi solitudinem imposuit? Adulescens omni libidine impurus et sua quoque confessione dignus exilio, stupro liber, stupro ingenuus, cuius anni ad tesseram venierunt, quem tanquam puellam conduxit etiam qui virum putavit. Quid ille alter? Qui die togae virilis stolam sumpsit, qui ne vir esset, a matre persuasus est,1 qui opus muliebre in ergastulo fecit, qui postquam conturbavit et libidinis suae solum vertit, reliquit veteris amicitiae nomen et, pro pudor, tanquam mulier secutuleia unius noctis tactu omnia vendidit. Iacent nunc amatores obligati noctibus totis, et forsitan mutuis libidinibus attriti derident solitudinem meam. Sed non impune. Nam aut vir ego liberque non sum, aut noxio sanguine parentabo iniuriae meae.”2
だが私は長く涙に暮れることはなく、他の災難に加えて塾頭助手メネラーオスに宿屋で独りきりでいるところを見つかりはすまいかと恐れ、荷物をまとめて、悲嘆に暮れつつ海辺に近い人目につかない場所を借りた。そこに三日間閉じこもり、孤独と侮蔑の念が胸に蘇るにつれて、病んだ胸を手で打ち叩き、激しい深いため息を幾度も漏らしながら、しばしばこう叫んだ。「それでは、大地が崩壊して私を呑み込んでくれることもできなかったのか。罪なき者にさえ荒れ狂う海が呑み込んでくれもしなかったのか。私は裁判から逃れ、闘技場を欺き、宿主を殺したというのに、数々の向こう見ずな罪名を背負いながら、物乞いとして、追放者として、ギリシアの町の宿屋に見捨てられて横たわるためだったというのか。そして、私にこの孤独を押しつけたのは何者なのか。あらゆる情欲に穢れ、自らの告白によっても追放に値するあの若造、男色によって自由となり、男色によって自由民の身分を得、その青春の年月が賭博の賽のように売り払われ、男だと思っていた者からさえ少女のように雇われたあの少年だ。もう一人のあの男はどうだ。成人男子のトガを着る日に婦人服のストーラを身にまとい、男にならぬよう母親から説き勧められ、私設牢獄で女の仕事をこなし、破産して自らの好色ゆえに土地を逃亡したのち、長き友情の名を捨て去り、恥知らずにも、追っかけの売春婦さながらに一夜の愛撫で一切を売り払ったあの男は。今や恋人同士は夜通し抱き合って横たわり、おそらくは互いの情欲に疲れ果てながら、私の孤独をあざ笑っているのだ。だが、ただでは済まさない。私が男でも自由人でもないか、さもなくば仇敵の血によって我が受難に追悼の供養を捧げるかのどちらかだ」。
Haec locutus gladio latus cingo, et ne infirmitas militiam perderet, largioribus cibis excito vires. Mox in publicum prosilio furentisque more omnes circumeo porticus. Sed dum attonito vultu efferatoque nihil aliud quam caedem et sanguinem cogito frequentiusque manum ad capulum, quem devoveram, refero, notavit me miles, sive ille planus fuit sive nocturnus grassator, et “Quid tu” inquit “commilito, ex qua legione es aut cuius centuria?” Cum constantissime et centurionem et legionem essem ementitus, “Age ergo” inquit ille “in exercitu vestro phaecasiati milites3 ambulant?” Cum deinde vultu atque ipsa trepidatione mendacium prodidissem, ponere me iussit arma et malo cavere. Despoliatus ergo,immo praecisa ultione retro ad deversorium tendo paulatimque temeritate laxata coepi grassatoris audaciae gratias agere “ Non bibet inter aquas poma aut pendentia carpit Tantalus infelix, quem sua vota premunt. Divitis haec magni facies erit, omnia cernens qui timet et sicco concoquit ore famem ” Non multum oportet consilio credere, quia suam habet fortuna rationem In pinacothecam perveni vario genere tabularum mirabilem. Nam et Zeuxidos manus vidi nondum vetustatis iniuria victas, et Protogenis rudimenta cum ipsius naturae veritate certantia non sine quodam horrore tractavi. Iam vero Apellis quam Graeci μονόκνημον appellant, etiam adoravi. Tanta enim subtilitate extremitates imaginum erant ad similitudinem praecisae, ut crederes etiam animorum esse picturam. Hinc aquila ferebat caelo sublimis Idaeum, illinc candidus Hylas repellebat improbam Naida. Damnabat Apollo noxias manus lyramque resolutam modo nato flore honorabat. Inter quos etiam pictorum amantium vultus tanquam in solitudine exclamavi: “Ergo amor etiam deos tangit. Iuppiter in caelo suo non invenit quod diligeret, sed peccaturus in terris nemini tamen iniuriam fecit. Hylan Nympha praedata temperasset amori suo, si venturum ad interdictum Herculem credidisset. Apollo pueri umbram revocavit in florem, et omnes fabulae quoque sine aemulo habuerunt complexus. At ego in societatem recepi hospitem Lycurgo crudeliorem.”4 Ecce autem, ego dum cum ventis litigo, intravit pinacothecam senex canus, exercitati vultus et qui videretur nescio quid magnum promittere, sed cultu non proinde speciosus, ut facile appareret eum ex hac nota litteratum esse, quos odisse divites solent. Is ergo ad latus constitit meum “Ego” inquit “poeta sum et ut spero, non humillimi spiritus, si modo coronis aliquid credendum est, quas etiam ad immeritos deferre gratia solet. 'Quare ergo' inquis 'tam male vestitus es?' Propter hoc ipsum. Amor ingenii neminem unquam divitem fecit.“ Qui pelago credit, magno se faenore tollit; qui pugnas et castra petit, praecingitur auro; vilis adulator picto iacet ebrius ostro, et qui sollicitat nuptas, ad praemia peccat: sola pruinosis horret facundia pannis atque inopi lingua desertas invocat artes. ”
こう語ると私は腰に剣を帯び、衰弱のせいで軍功を損なうことのないよう、普段より多めの食事で気力を奮い立たせた。やがて公の場へと躍り出て、狂人のごとくあらゆる柱廊を巡り歩いた。しかし、呆然とした獰猛な面持ちで虐殺と流血のほかに何も考えず、復讐を誓った柄へとしきりに手を伸ばしていると、ペテン師であったか夜盗であったかは知らぬが、一人の兵士が私に目を留め、「おい、戦友よ」と声をかけた。「貴様はどの軍団の所属だ、誰の百人隊だ」。私が極めて堂々と百人隊長と軍団の名を偽って答えると、「ほう、それなら」と男は言った、「貴様らの軍隊では兵士が白い革靴を履いて歩き回るのか」。その後、私の顔つきと狼狽そのものによって嘘が露見すると、彼は私に武器を置くことと、痛い目を見ないよう用心することを命じた。こうして身ぐるみを剥がされ、いや復讐を断たれて宿へと引き返し、無謀な興奮が次第に緩むにつれて、あの強盗の大胆さに感謝し始めた。 願望に苛まれる不幸なタンタロスは、水の中にありながら水を飲めず、垂れ下がる果実を摘むこともできない。 これこそが大金持ちの姿なのだ。すべてのものを目にしながら恐れおののき、渇いた口で飢えを耐え忍ぶ者の姿なのだ。 計画を過度に頼みにしてはならない。運命にはそれ自体の理屈があるのだから。私は様々な種類の絵画で素晴らしい絵画館に辿り着いた。というのも、いまだ歳月の害悪に屈していないゼウクシスの筆跡を目にし、自然そのものの真実と競い合うプロトゲネースの習作にも戦慄を禁じ得ず見入ったからである。さらに、ギリシア人が一本脚の絵と呼ぶアペレースの作品には、崇敬の念さえ抱いた。描かれた像の輪郭があまりにも精緻に実物に迫って切り取られていたため、魂そのものの描写であると信じられるほどであった。こちらでは鷲が高く空へとイーダイオスを運び去り、あちらでは色白のヒュラースが悪しきナーイスを撥ねつけていた。アポローンは我が罪深き両手を呪い、弦を解いた竪琴を新たに生まれた花で飾っていた。これらの絵に描かれた恋人たちの顔のただ中で、私はあたかも孤独の中にいるかのように叫んだ。「それでは、愛は神々をも動かすのだ。ユーピテルは自らの天において愛すべき者を見出せなかったが、地上で罪を犯すにあたっても、誰にも害を及ぼしはしなかった。ヒュラースを奪ったニンフも、ヘラクレスが差し止めにやって来ると信じていたなら、自らの愛を抑えたであろうに。アポローンは少年の影を花へと呼び戻し、あらゆる神話もまた恋敵なしに抱擁を得たのだ。それなのに私は、リュクールゴスよりも残酷な客人を受け入れてしまった」。ところが見よ、私が風に向かって言い争っていると、白髪混じりの、苦労を重ねた顔つきをした老人が絵画館に入ってきた。何やら大した人物であることを予感させる気配があったが、身なりはそれほど立派ではなく、富豪たちが毛嫌いする類いの文人であるという印が容易に見て取れるほどであった。彼は私の傍らに立ち、「私は」と切り出した。「詩人であり、我が望みによれば、決して卑しい気骨の持ち主ではない。功なき者にさえ好意によって授けられがちな花冠というものに、少しでも信を置くことができるならばだが。『それならなぜ』とお前は言うだろう、『そんなに見窄らしい身なりをしているのか』と。まさにそのことのゆえになのだ。才能への愛が誰かを富ませたことなど、かつて一度もないのだから」。 大海を信じる者は、巨額の利息で己を富ませる。 戦いと陣営を求める者は、黄金を腰に巻く。 卑劣な追従者は染め上げられた紫の上で酔い痴れて横たわり、人妻を誘惑する者は、報酬目当てに罪を犯す。 ただ弁舌のみが霜に凍える襤褸をまとって打ち震え、貧しき舌をもって、見捨てられた技術に助けを求めるのだ。
- 81qui ne vir esset, a matre persuasus est
古典期散文において persuadeō は与格を取り、受動態は非人称構文(ei persuasum est ut...)となるのが規則であるが、ここでは主語 qui に一致させた人称受動態構文(a matre persuasus est)が用いられている。俗ラテン語的・詩的破格の語法である。
- 81parentabo iniuriae meae
動詞 parentō は本来「死者に追悼の供養を捧げる」の意で与格を伴うが、ここでは「(死者の血や復讐によって)恨み・不義を晴らす、償う」という転義で iniuriae meae(与格)を目的語的に取っている。noxio sanguine(奪格)がその手段を示し、「罪ある血をもって我が屈辱に報復する」の意となる。
- 82phaecasiati milites
ギリシア風の白い革靴 phaecasium を履いた者を指す派生形容詞 phaecasiatus。ローマ軍団兵が履くべき軍靴 caliga とは対照的であり、相手の兵士はエンコルピオスの履物を見て即座に軍人偽称を見破っている。
- 83hospitem Lycurgo crudeliorem
Lycurgo は比較級 crudeliorem に伴う比較の奪格。ディオニューソスとその信徒たちを虐待・追放したトラーキア王リュクールゴスの神話的残酷さを引き合いに出し、かつて客人として迎えたアスキルトスの冷酷さを誇張的に非難している。
