- 底本
- Petronius. Heseltine, Michael, editor. London, New York: William Heinemann Ltd.; G. P. Putnam's Sons, 1913.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.humanitext-lat2:49-52
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
食卓に運ばれた豚から腸詰めが溢れ出る趣向が明かされ、トゥリマルキオは自慢の調度品や割れないガラスの逸話、神話が刻まれた銀器について冗談混じりに語り、やがて泥酔して踊り出そうとする。
Nondum efflaverat omnia, cum repositorium cum sue ingenti mensam occupavit. Mirari nos celeritatem coepimus et iurare, ne gallum quidem gallinaceum tam cito percoqui potuisse, tanto quidem magis, quod longe maior nobis porcus videbatur esse, quam paulo ante aper fuerat. Deinde magis magisque Trimalchio intuens eum “Quid? quid?” inquit “porcus hic non est exinteratus? Non mehercules est. Voca, voca cocum in medio.” Cum constitisset ad mensam cocus tristis et diceret se oblitum esse exinterare, “quid? oblitus?” Trimalchio exclamat “Putes illum piper et cuminum non coniecisse.1 Despolia.” Non fit mora, despoliatur cocus atque inter duos tortores maestus consistit. Deprecari tamen omnes coeperunt et dicere: “Solet fieri; rogamus, mittas; postea si fecerit, nemo nostrum pro illo rogabit.” Ego, crudelissimae severitatis, non potui me tenere, sed inclinatus ad aurem Agamemnonis “plane” inquam “hic debet servus esse nequissimus; aliquis oblivisceretur porcum exinterare? Non mehercules illi ignoscerem, si piscem praeterisset.” At non Trimalchio, qui relaxato in hilaritatem vultu “Ergo” inquit “quia tam malae memoriae es, palam nobis illum exintera.” Recepta cocus tunica cultrum arripuit porcique ventrem hinc atque illinc timida manu secuit. Nec mora, ex plagis ponderis inclinatione crescentibus tomacula cum botulis effusa sunt.
彼がこれらすべてを語り終えないうちに、巨大な豚を載せた大皿が食卓を占めた。我々はその素早さに驚き始め、雄鶏でさえこれほど速く煮通すことはできなかったはずだと誓い合った。それというのも、その豚が少し前に出された猪よりもはるかに大きく見えたからなおさらであった。そのときトゥリマルキオは豚をもっと念入りに見つめながら言った。「何だと?何だって?この豚は内臓を抜かれていないのか?誓って抜かれていないぞ。料理人をここへ、真ん中へ呼べ」悄然とした料理人が食卓の前に立ち、内臓を抜き忘れたのだと言うと、トゥリマルキオは大声で叫んだ。「何だと?忘れただと?まるで胡椒やクミンを入れ忘れただけだとでも言わんばかりだな。服を剥ぎ取れ」間髪を容れず、料理人は身包みを剥がされ、二人の拷問役の間で悲しげに立ち尽くした。しかし皆が取りなし始め、口々に言った。「よくあることです。お願いですから許してやってください。もし後で再び同じことをしたら、我々の誰も彼の肩を持ちません」極端なまでに厳格な私は、我慢がならずにアガメムノンの耳元に身を寄せ、「まったく、こいつは最悪の奴隷に違いない。豚の内臓を抜き忘れる者などいるだろうか。魚をさばき忘れたのだとしても、誓って許しはしないところだ」と言った。だがトゥリマルキオはそうではなく、顔つきを陽気に和らげながら言った。「では、お前はそれほど物覚えが悪いのだから、我々の前で公然とそいつの内臓を抜け」上着を取り戻した料理人は包丁を掴み、震える手で豚の腹をあちこち切り裂いた。たちまち、自重による傾きで傷口が広がるにつれ、ソーセージや腸詰めがどっと溢れ出た。
Plausum post hoc automatum familia dedit et “Gaio feliciter” conclamavit. Nec non cocus potione honoratus est et argentea corona, poculumque in lance accepit Corinthia. Quam cum Agamemnon propius consideraret, ait Trimalchio: “Solus sum qui vera Corinthea habeam.” Expectabam, ut pro reliqua insolentia diceret sibi vasa Corintho afferri. Sed ille melius:“Et forsitan” inquit “quaeris, quare solus Corinthea vera possideam: quia scilicet aerarius, a quo emo, Corinthus vocatur. Quid est autem Corintheum, nisi quis Corinthum habet? Et ne me putetis nesapium esse, valde bene scio, unde primum Corinthea nata sint. Cum Ilium captum est, Hannibal, homo vafer et magnus stelio, omnes statuas aeneas et aureas et argenteas in unum rogum congessit et eas incendit; factae sunt in unum aera miscellanea. Ita ex hac massa fabri sustulerunt et fecerunt catilla et paropsides et statuncula. Sic Corinthea nata sunt, ex omnibus in unum, nec hoc nec illud. Ignoscetis mihi, quod dixero: ego malo mihi vitrea, certe non olunt. Quod si non frangerentur, mallem mihi quam aurum; nunc autem vilia sunt. Fuit tamen faber qui fecit phialam vitream, quae non frangebatur. Admissus ergo Caesarem est cum suo munere, deinde fecit reporrigere Caesarem2 et illam in pavimentum proiecit. Caesar non pote valdius quam expavit.3 At ille sustulit phialam de terra; collisa erat tanquam vasum aeneum; deinde martiolum de sinu protulit et phialam otio belle correxit. Hoc facto putabat se solium Iovis tenere, utique postquam Caesar illi dixit: 'Numquid alius scit hanc condituram vitreorum?' vide modo. Postquam negavit, iussit illum Caesar decollari: quia enim, si scitum esset, aurum pro luto haberemus. In argento plane studiosus sum.
このからくりの後、使用人一同は拍手を送り、「ガイウスに幸いあれ」と一斉に歓呼した。さらに料理人には美酒と銀の冠が褒美として下され、コリントスの大皿に載った杯を受け取った。アガメムノンがその皿を間近で見つめていると、トゥリマルキオが言った。「真のコリントス製品を持っているのは私だけなのだ」私は、いつもの倣岸さゆえに、コリントスから器を取り寄せていると彼が言うのだろうと予想していた。しかし彼はもっと気の利いたことを言った。「おそらくお前は、なぜ私だけが本物のコリントス製品を所有しているのかと尋ねたいのだろう。それというのも、私が買い付けている銅細工師の名がコリントスというからだ。コリントスという名の男を抱えていなければ、一体何がコリントス製品だというのか。それに、私が無知蒙昧だと思われないように言っておくが、そもそもコリントス製品がどうやって生まれたのか、私は実によく知っている。トロイアが陥落したとき、狡猾な男で大詐欺師のハンニバルが、青銅や黄金や白銀のあらゆる彫像を一つの火葬薪に積み上げて火を放ったのだ。それらが一つに溶け合って混成の青銅となった。こうして職人たちがこの塊から取り出し、小皿や深皿、小彫像を作ったのだ。こうしてコリントス製品は、あらゆるものから一つとなり、これでもなくあれでもないものとして生まれたのだ。私の言うことを許してほしいが、私はガラス器の方が好みだ。何といっても臭わない。もし割れさえしなければ、金よりも好むところだ。だが今では安物になってしまった。しかし割れないガラスの杯を作った職人がかつていたのだ。そこで彼は皇帝への目見えを許され、その贈り物を持参した。それから皇帝に差し戻させ、それを敷石の上に投げつけた。皇帝はこれ以上ないほど肝を冷やした。だが職人は大地からその杯を拾い上げた。青銅の器のようにへこんでいたのだ。次いで彼は懐から小さな金槌を取り出し、悠々とその杯を綺麗に叩き直した。これを成し遂げたとき、彼は自分がユピテルの玉座を手に入れたかのように思っていた。とりわけ皇帝が彼に『他にこのガラスの製法を知る者はいるか』と尋ねた後ではな。よく聞いてくれ。職人が誰も知らないと答えると、皇帝は彼の首を刎ねるよう命じたのだ。なぜなら、もしその技術が世に知れ渡れば、我々は金を泥同然にみなすことになるからだ。銀器について言えば、私はまったく目がない。
Habeo scyphos urnales plus minus C: quemadmodum Cassandra occidit filios suos, et pueri mortui iacent sic ut vivere putes. Habeo capides M, quas reliquit patrono meo Mummius, ubi Daedalus Niobam in equum Troianum includit. Nam Hermerotis pugnas et Petraitis in poculis habeo, omnia ponderosa; meum enim intelligere nulla pecunia vendo.”4 Haec dum refert, puer calicem proiecit. Ad quem respiciens Trimalchio “Cito” inquit “te ipsum caede, quia nugax es.” Statim puer demisso labro orare. At ille “Quid me” inquit “rogas? Tanquam ego tibi molestus sim. Suadeo, a te impetres, ne sis nugax.”5 Tandem ergo exoratus a nobis missionem dedit puero. Ille dimissus circa mensam percucurrit...“ et “Aquam foras, vinum intro” clamavit ” excipimus urbanitatem iocantis, et ante omnes Agamemnon, qui sciebat, quibus meritis revocaretur ad cenam. Ceterum laudatus Trimalchio hilarius bibit et iam ebrio proximus “Nemo” inquit “vestrum rogat Fortunatam meam, ut saltet? Credite mihi: cordacem nemo melius ducit.” Atque ipse erectis supra frontem manibus Syrum histrionem exhibebat concinente tota familia: ma/deia perima/deia. Et prodisset in medium, nisi Fortunata ad aurem accessisset; credo, dixerit non decere gravitatem eius tam humiles ineptias. Nihil autem tam inaequale erat; nam modo Fortunatam verebatur, modo ad naturam suam revertebatur.
一ウルナ入りの大杯を百個ほど持っている。カッサンドラが自分の息子たちを殺害し、死んだ少年たちがまるで生きているかのように横たわっている場面が刻まれている。またムンミウスが私の保護者に遺贈した一口杯を千個持っているが、そこではダイダロスがニオベをトロイアの木馬の中に閉じ込めているのだ。さらにヘルメロスやペトライテスの格闘の場面が刻まれた杯も持っており、どれも重量感がある。というのも、私は自分の審美眼を決して金では売らないからだ」彼がこう語っている最中、給仕の少年が杯を落とした。トゥリマルキオはその少年を振り返り、「早く自分を叩け、役立たずめ」と言った。少年はたちまち唇を震わせて哀願した。しかし主人は「なぜ私に頼むのか。まるで私が理不尽にお前を苦しめているかのようではないか。役立たずにならないよう、自分自身に頼み込むがよい」と言った。やがて我々が取りなしたことで、彼はついに少年に赦免を与えた。解放された少年は食卓の周りを走り回り…… そして「水は外へ、ワインは中へ」と叫んだ。 我々はその冗談口の機知を歓迎し、夕食に呼び戻されるにはどんな功績が必要かを知っていたアガメムノンは誰よりも先立って歓声を上げた。さらに褒めそやされたトゥリマルキオはより陽気に杯を重ね、すでに泥酔に近づいてこう言った。「お前たちの中で、私のフォルトゥナータに踊ってくれと頼む者はいないのか。本当だ、彼女ほど見事にコルダクスを踊る者はいないぞ」そして彼自身、額の上に両手を掲げてシリアの役者の真似をし、使用人一同が「マデイア、ペリマデイア」と唱和した。そしてフォルトゥナータが耳元に近づいて来なかったなら、彼は広間の真ん中に躍り出ていたことだろう。彼女は、これほど卑俗な愚行は主人の威厳にふさわしくないと告げたのだと思う。しかし、彼ほど気まぐれな人間はいなかった。というのも、ある時はフォルトゥナータを恐れ憚り、またある時は本来の地金に戻るからであった。
- 49Putes illum piper et cuminum non coniecisse
接続法現在 putes は「〜と思うだろう」という潜在(二人称不確定の主語)を表し、直説法の代わりに主観的想定を述べる。続く不定詞句 illum non coniecisse において、illum は料理人を指す対格主語。
- 51fecit reporrigere Caesarem
動詞 facio に不定詞 reporrigere を直接伴わせた使役構文で、「皇帝に(それを自分へ)差し戻させた」の意。古典期の標準的な facio ut 節や iubeo+対格+不定詞の代わりに、俗語・後代ラテン語で広く見られる構造である。
- 51Caesar non pote valdius quam expavit
pote は potuit または potest の省略形として機能する俗語的表現で、non pote valdius quam expavit は「これ以上激しく恐れることはできなかった」という極度の恐怖を表す慣用的な比較・強調表現。valdius は valide の比較級。
- 52meum enim intelligere nulla pecunia vendo
動詞不定詞 intelligere が所有代名詞 meum を伴って名詞化され(名詞的不定詞)、「私の理解力/審美眼」の意味で動詞 vendo の直接目的語となっている。
- 52Suadeo, a te impetres, ne sis nugax
suadeo の後に接続詞 ut が省略されて接続法現在 impetres が直接後続する(並列構文)。再帰的前置詞句 a te を伴う a te impetres は「自分自身に頼み込んで承諾を得よ(=自制せよ)」という表現で、その内容が否定の目的・意志節 ne sis nugax によって補足されている。
