- 底本
- Petronius. Heseltine, Michael, editor. London, New York: William Heinemann Ltd.; G. P. Putnam's Sons, 1913.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.humanitext-lat2:47-48
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
席に戻ったトゥリマルキオが自らの便通について赤裸々に語り、連れてこられた大豚を客の目前で料理人に調理させる。さらに彼は広大な所有地や教養を誇示し、弁論家アガメムノンを相手に滑稽に歪められた神話知識を披露する。
Eiusmodi fabulae vibrabant, cum Trimalchio intravit et detersa fronte unguento manus lavit spatioque minimo interposito “Ignoscite mihi” inquit “amici, multis iam diebus venter mihi non respondit. Nec medici se inveniunt. Profuit mihi tamen malicorium et taeda ex aceto. Spero tamen, iam veterem pudorem sibi imponet. Alioquin circa stomachum mihi sonat, putes taurum. Itaque si quis vestrum voluerit sua re facere,1 non est quod illum pudeatur.2 Nemo nostrum solide natus est. Ego nullum puto tam magnum tormentum esse quam continere. Hoc solum vetare ne Iovis potest.3 Rides, Fortunata, quae soles me nocte desomnem facere? Nec tamen in triclinio ullum vetuo facere quod se iuvet, et medici vetant continere. Vel si quid plus venit, omnia foras parata sunt: aqua, lasani et cetera minutalia. Credite mihi, anathymiasis in cerebrum it et in toto corpore fluctum facit. Multos scio sic periisse, dum nolunt sibi verum dicere.” Gratias agimus liberalitati indulgentiaeque eius, et subinde castigamus crebris potiunculis risum. Nec adhuc sciebamus nos in medio lautitiarum, quod aiunt, clivo laborare. Nam cum mundatis ad symphoniam mensis tres albi sues in triclinium adducti sunt capistris et tintinnabulis culti, quorum unum bimum nomenculator esse dicebat, alterum trimum, tertium vero iam sexennem, ego putabam petauristarios intrasse et porcos, sicut in circulis mos est, portenta aliqua facturos; sed Trimalchio expectatione discussa “Quem” inquit “ex eis vultis in cenam statim fieri? gallum enim gallinaceum, penthiacum et eiusmodi nenias rustici faciunt: mei coci etiam vitulos aeno coctos solent facere.” Continuoque cocum vocari iussit, et non expectata electione nostra maximum natu iussit occidi, et clara voce: “Ex quota decuria es?” Cum ille se ex quadragesima respondisset, “Empticius an” inquit “domi natus?” “Neutrum” inquit cocus “sed testamento Pansae tibi relictus sum.” “Vide ergo” ait “ut diligenter ponas; si non, te iubebo in decuriam viatorum conici.”
こうした噂話が飛び交っていた時、トゥリマルキオが入ってきて、額を拭い、香油で手を洗うと、ほんの少し間を置いてから言った。「友よ、許してくれ。ここ何日も腹の具合が思わしくなかったのだ。医者たちもお手上げだ。それでもザクロの皮と、酢で煮た松脂が効いてくれた。だが、胃腸も今や昔の慎みを取り戻してくれるだろうと期待している。さもないと、腹の周りで牛かと思うような音が鳴り響くのだ。だから、もしお前たちの誰かが用を足したいなら、恥ずかしがる理由は全くない。我々の誰も内臓が堅牢にできているわけではないのだから。私に言わせれば、我慢することほど大きな苦痛はない。こればかりはユーピテル様でさえ禁じることができないのだ。笑っているのか、フォルトゥナータ、夜にいつも私を眠らせないお前が? だが私は食堂の中でも、誰であれ気が楽になることをするのを禁じはしないし、医者たちも我慢することを禁じている。もしそれ以上に出るものがあるなら、外にすべて用意してある。水も、便器も、その他の細々した備品もだ。本当だ、蒸気が脳に昇ると体中に大波を引き起こすのだ。本当のことを自分に認めようとしないばかりに、こうして命を落とした者を私は大勢知っている」我々は彼の気前の良さと寛大さに感謝し、すぐに杯を重ねて笑いを噛み殺した。そして我々は、自分たちが贅沢のいわば登り坂の半ばで苦心している最中だとは、まだ知らなかった。というのも、音楽に合わせて食卓が片付けられると、頭絡と鈴で飾られた三頭の白い豚が食堂に連れ込まれたからだ。名唱係の奴隷は、そのうちの一頭は二歳、もう一頭は三歳、三頭目はもう六歳だと言っていた。私は軽業師たちが入ってきて、広場で見せるように、豚たちが何か芸当を披露するのかと思った。だがトゥリマルキオは我々の予想を打ち消し、「このうちのどれを今すぐ夕食に仕立ててほしいかね? 雄鶏だの、肉の煮込みだの、そうしたくだらない料理は田舎者が作るものだ。私の料理人は大鍋で丸ごと煮込んだ子牛さえ作ってみせるのだから」と言った。そしてすぐに料理人を呼ぶよう命じ、我々の選択を待つこともなく一番年かさの豚を屠殺するよう命じ、大声で尋ねた。「お前は何番目の組の所属だ?」「四十番目の組です」と料理人が答えると、「買い入れられた者か、それとも家生まれか?」と聞いた。「どちらでもありません。パンサ様の遺言によって旦那様に遺贈されました」と料理人が言った。「ならば入念に料理を出すよう心せよ。さもなくば、お前を飛脚の組へ格下げするよう命じるぞ」と主人は言った。
Et cocum quidem potentiae admonitum in culinam obsonium duxit, Trimalchio autem mihi ad nos vultu respexit et “Vinum” inquit “si non placet, mutabo; vos illud oportet bonum faciatis. Deorum beneficio non emo, sed nunc quicquid ad salivam facit,4 in suburbano nascitur eo, quod ego adhuc non novi. Dicitur confine esse Tarraciniensibus et Tarentinis. Nunc coniungere agellis Siciliam volo, ut cum Africam libuerit ire, per meos fines navigem. Sed narra tu mihi, Agamemnon, quam controversiam hodie declamasti? Ego etiam si causas non ago, in domusionem tamen litteras didici. Et ne me putes studia fastiditum, II bybliothecas habeo, unam Graecam, alteram Latinam. Dic ergo, si me amas, peristasim declamationis tuae.” Cum dixisset Agamemnon: “Pauper et dives inimici erant,” ait Trimalchio “Quid est pauper?” “Urbane” inquit Agamemnon et nescio quam controversiam exposuit. Statim Trimalchio “Hoc” inquit “si factum est, controversia non est; si factum non est, nihil est.” Haec aliaque cum effusissimis prosequeremur laudationibus, “Rogo” inquit “Agamemnon mihi carissime, numquid duodecim aerumnas Herculis tenes, aut de Vlixe fabulam, quemadmodum illi Cyclops pollicem forcipe extorsit? Solebam haec ego puer apud Homerum legere. Nam Sibyllam quidem Cumis ego ipse oculis meis vidi in ampulla pendere, et cum illi pueri dicerent: Si/bulla, ti/ qe/leis; respondebat illa: a)poqanei=n qe/lw.”
権力を見せつけられた料理人を、食材が厨房へと連れていった。一方トゥリマルキオは我々の方を向き、「もしワインが気に入らなければ、取り替えよう。お前たち自身がそれを美味にしなければならないのだ。神々の恩寵のおかげで、私は何も買わずに済む。いま口に合うものは何であれ、私自身まだ行ったことのない郊外の所領で作られている。そこはテッラキナやタレントゥムの境に接しているそうだ。いま私はシチリア島を自分の小さな地所と繋げたいと思っている。そうすればアフリカに行きたくなったとき、自分の領地を通って船旅ができるからな。ところでアガメムノン、教えてくれ、お前は今日どんな弁論の論題を弁じたのだね? 私は法廷に立ちはしないが、それでも家庭の用に足るだけの学問は学んだのだ。学問を軽視しているなどと思われないよう言っておくが、私は図書館を二つ持っている。一つはギリシア語、もう一つはラテン語だ。だから私への好意があるなら、お前の演説の前提設定を話してくれ」と言った。アガメムノンが「ある貧者と富者が敵対しておりました」と語り始めると、トゥリマルキオは「貧者とは何だ?」と言った。アガメムノンは「お見事」と応じて、何やら弁論の題材を説明した。すかさずトゥリマルキオは「それが実際に起きたことなら論争の余地はない。もし起きていないことなら無意味だ」と言った。我々がこれやあれやに惜しみない賛辞を浴びせていると、主人は「頼むから、最愛のアガメムノンよ、ヘラクレスの十二の功業を覚えているかね? あるいはキュクロプスが火箸で彼の親指をへし折ったというウリクセスの物語を。私は少年の頃、ホメロスでこれらをよく読んだものだ。なにせ私はクーマエで、瓶の中にぶら下がっているシビュラをこの目で実際に見たのだからな。少年たちが『シビュラよ、何を望むのか』と言うと、彼女は『私は死にたい』と答えていたものだ」と言った。
- 47sua re facere
排泄を行うことを意味する俗語的・婉曲的表現。名詞 res の奪格を伴い、「自分の用を足す」という意味をなす。
- 47non est quod illum pudeatur
古典期の標準的な非人称構文 pudet(恥じさせる)は対格+属格を取るが、ここでは異端的な受動・形式受動態形 pudeatur に代名詞の対格 illum が結びついており、ペトロニウス特有の俗ラテン語法を示している。接続法 pudeatur は quod 節内の潜在・結果を表す。
- 47ne Iovis potest
主語 Iovis は古語ないし俗ラテン語における主格形(標準形は Iuppiter)。また ne...quidem の quidem が脱落した俗語的否定表現で、「ユーピテルでさえ〜できない」を表す。
- 48ad salivam facit
facere ad + 対格は「〜に適している」「〜を刺激する」を表す慣用表現で、全体で「唾液を湧かせる」「食欲をそそる」を意味する。
