- 底本
- Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0845.phi002.humanitext-lat3:2.2.11-2.2.19
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
コルメラは暗渠の仕上げと樹木・石・雑草の除去による開墾法を詳述し、続いて土壌の肥沃さを判断する指標として古人が挙げた土の色を退け、手触りの粘り気や土の埋め戻し試験による判定法を提示する。
Tum per imum contendetur, ut super calcatis cupressinis vel pineis aut, si eae non erunt, aliis frondibus terra contegatur, in principio atque exitu fossae more ponticulorum binis saxis tantummodo pilarum vice constitutis et singulis superpositis,1 ut eius modi constructio ripam sustineat, ne praecludatur umoris inlapsus atque exitus. Nemorosi frutectosique tractus duplex cura est vel exstirpandis radicitus arboribus et removendis vel, si rarae sunt, tantum succidendis incendendisque et inarandis.Ac saxosum facile est expedire lectione lapidum, quorum si magna est abundantia, velut quibusdam substructionibus partes agri sunt occupandae, ut reliquae emundentur, vel in altitudinem sulco depresso lapides obruendi;quod tamen ita faciendum erit, si suadebit operarum vilitas.
それから溝の底に沿って張り渡され、その上にイトスギやマツ、あるいはそれらがなければ他の木の枝葉を踏み固めた上で、土が被せられるようにされる。その際、溝の始点と終点には、小さな橋の様式で、単に橋脚代わりに二つずつの石を立て、その上にそれぞれ一つずつ石を載せる。これは、この種の構築物が土手を支え、水気の流入と流出が塞がれないようにするためである。樹木や低木の茂った土地には二重の手入れがあり、樹木を根こそぎ引き抜いて取り除くか、あるいは木がまばらであれば、単に伐採して焼き払い、すき込むかのいずれかである。また、石の多い土地は石拾いによって容易に整えられるが、もし石が多量にある場合は、残りの部分を清掃するために、一種の基礎構造物のようなもので畑の一部を占拠させるか、あるいは深く溝を掘り下げて石を埋めねばならない。ただしこれは、労働力の安さがそれを促す場合にのみ、そのようになされるべきである。
Iunci et graminis pernicies repastinatio est, filicis frequens exstirpatio, quae vel aratro fieri potest; quoniam intra biennium saepius convulsa emoritur, celerius etiam, si eodem tempore stercores et lupino vel faba conseras, ut cum aliquo reditu medearis agri vitio. Namque constat filicem sationibus et stercoratione facilius interimi.Verum et si subinde nascentem falce decidas, quod vel puerile opus est, intra praedictum tempus vivacitas eius absumitur.
イグサや草の駆逐には鍬による掘り返しが有効であり、ワラビには頻繁な引き抜きが有効であって、これは鋤によっても行いうる。なぜならワラビは二年以内に度々引き抜かれれば枯死するからであり、何らかの収益を上げながら農地の欠陥を治療できるよう、その際に同時に堆肥を施し、ハウチワマメやソラマメを播種するならば、なおさら早く枯死する。実に、播種と施肥によってワラビがより容易に根絶されることは確かである。しかし、次々に生えてくるものを鎌で刈り取るだけでも——これは少年の仕事にすぎないが——前述の期間内にその生命力は使い果たされる。
Sed iam expediendi rudis agri rationem sequitur cultorum novalium cura, de qua mox quid censeam profitebor, si quae ante discenda sunt, arvorum studiosis praecepero. Plurimos antiquorum, qui de rusticis rebus scripserunt, memoria repeto quasi confessa nec dubia signa pinguis ac frumentorum fertilis agri prodidisse dulcedinem soli propriam, herbarum et arborum proventum, colorem nigrum vel cinereum.
しかし、未開の農地を整える方法の後には、既耕の休閑地の手入れが続くが、これについて私がどう考えるかは、耕地の熱心な探求者が前もって学ぶべき事柄を教示し終えた後に、やがて明らかにしよう。農事について著述した古代人の多くが、肥沃で穀物に適した畑の明白で疑いのない徴候として、土壌特有の甘み、草木の生育、そして黒色または灰色の色合いを挙げたことを私は記憶している。
Nihil de ceteris ambigo, de colore satis admirari non possum cum alios tum etiam Cornelium Celsum, non solum agricolationis sed universae naturae prudentem virum, sic et sententia et visu deerrasse, ut oculis eius tot paludes, tot etiam campi salinarum non occurrerent, quibus fere contribuuntur praedicti colores.
他の点については何ら疑いを持たないが、色に関しては、他の著述家のみならず、農事のみならず全自然に通じた知識人であるコルネリウス・ケルススまでもが、判断においても観察においても誤りに陥り、前述の色が大抵割り当てられている非常に多くの沼地や塩田の広がりが彼の目に入らなかったことには、驚嘆を禁じ得ない。
Nullum enim temere videmus locum, qui modo pigrum contineat umorem, non eundem vel nigri vel cinerei coloris, nisi forte in eo fallor ipse, quod non putem aut in solo limosae paludis et uliginis amarae aut in maritimis areis salinarum gigni posse laeta frumenta. Sed est manifestior hic antiquorum error, quam ut pluribus argumentis convincendum sit.2 Non ergo color tamquam certus auctor testis est bonitatis arvorum;
なぜなら、よどんだ水分を含みさえすれば、黒か灰色の色をしていない場所を我々が普通見かけることはないからである。泥深い沼地や苦い湿気の土壌、あるいは海岸の塩田の区画において豊かな穀物が育ちうると私が思わないことで、よもや私自身が誤っているのではないとすれば。しかし古代人のこの誤りは、これ以上の論拠を挙げて論駁する必要がないほど明白である。したがって色は、確かな保証者として耕地の良さを証明する証拠ではない。
et ideo frumentarius ager, id est pinguis, magis aliis qualitatibus aestimandus est. Nam ut fortissimae pecudes diversos et paene innumerabiles, sic etiam robustissimae terrae plurimos et varios colores sortitae sunt. Itaque considerandum erit, ut solum quod excolere destinamus, pingue sit. Per se tamen id parum est, si dulcedine caret; quod utrumque satis expedita nobis ratione contingit discere. Nam perexigua conspargitur aqua glaeba manuque subigitur, ac si glutinosa est, quamvis levissimo tactu pressa inhaerescit et picis in morem ad digitos lentescit habendo,3 ut ait Vergilius, eademque inlisa humo non dissipatur, quae res nos admonet inesse tali materiae naturalem sucum et pinguitudinem.Sed si velis scrobibus egestam humum recondere et recalcare, cum aliquo quasi fermento abundaverit, certum erit esse eam pinguem; cum defuerit, exilem; cum aequaverit, mediocrem. Quamquam ista, quae nunc rettuli, non tam vera possint videri, si sit pulla terra, quae melius proventu frugum approbatur.
それゆえ穀物用の畑、すなわち肥沃な土地は、むしろ他の性質によって評価されるべきである。というのも、最も強健な家畜が多様でほぼ無数の色合いを持つのと同様に、最も頑健な土地もまた非常に多くの様々な色を分け持っているからである。したがって、我々が開墾しようと期している土壌が肥沃であるかどうかが考察されねばならない。しかし、それ自体だけでは、甘みを欠いているならば不十分である。この両方を我々は、極めて手軽な方法によって知ることができる。すなわち、土塊にほんのわずかな水を振りかけて手でこねる。もしそれが粘り気を持つならば、どれほど軽い接触で押されても付着し、ウェルギリウスが言うように「扱っているうちに松脂のように指に粘りつく」。そして同じ土塊を地面に叩きつけても砕け散らない。このことは、そのような土壌に自然の潤いと肥沃さが備わっていることを我々に教える。また、掘り出した土を穴に戻して踏み固めようとする場合、いわば発酵したかのように土が余るならば、それが肥沃であることは確実であり、不足するならば痩せており、ちょうど平らになるならば中庸である。もっとも、私が今述べた事柄は、暗色の土である場合にはそれほど当てはまるようには見えないかもしれない。そのような土は作物の産出によってより良く証明されるのである。
- 2.2.11more ponticulorum binis saxis tantummodo pilarum vice constitutis et singulis superpositis
binis saxis ... constitutis と singulis superpositis の二組の絶対奪格が結合した構造。pilarum vice は「橋脚代わりに(〜の役割として)」を意味する奪格句。溝の始点と終点に2個ずつの石を垂直に立て、その上に1個ずつの横石を梁(桁)のように渡すことで、暗渠の開口部が土砂で押し潰されない小橋状の構造を造る手順を示している。
- 2.2.16quam ut pluribus argumentis convincendum sit
比較級 manifestior に呼応する「quam ut + 接続法」の構文で、「〜するにはあまりに…である(…すぎて〜する必要がない)」という結果・程度を表す。convincendum sit は動形容詞(ゲルンディウム的形容詞)による受動的周辺共軛の非人称構文で、「論駁されるべきである」を意味する。
- 2.2.18ad digitos lentescit habendo
habendo は動名詞(奪格)で、手段あるいは動作の過程(「手で扱うことによって/いじっているうちに」)を表す。ウェルギリウス『農耕詩』第2巻250行からの直接の引用句である。
