← コルメッラ

農業論

§2.2.1-2.2.10

地形と土壌の分類および林地の開墾と排水

コルメラは地形の三分類(平地・丘陵・山地)および土壌の六つの基本性質の組み合わせを整理し、肥沃かつ砕けやすい土壌の優位性を説いた後、森林地域を開墾して耕地化するための排水溝(明渠と暗渠)の掘削法を論じる。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§2.2.1

​Callidissimi rusticarum rerum,1 Silvine, genera terreni tria esse dixerunt, campestre, collinum, montanum. Campum non aequissima situm planitie nec perlibrata, sed exigue prona, collem clementer et molliter adsurgentem, montem sublimem et asperum, sed nemorosum et herbidum, maxime probaverunt.

農事に最も通じた人々は、シルウィヌスよ、土地の類は三つあり、平地、丘陵、山地であると述べた。彼らが最も善しとしたのは、平地としては、完全な平坦でも完全に水準を合わせたものでもなく、わずかに傾斜した位置にある平地であり、丘陵としては、穏やかにかつ緩やかに立ち上がる丘陵であり、山地としては、高く険しくとも森林豊かで草の生い茂った山地であった。

§2.2.2

​His autem generibus singulis senae species contribuuntur, soli pinguis vel macri, soluti vel spissi, umidi vel sicci, quae qualitates inter se mixtae vicibus et alternatae plurimas efficiunt agrorum varietates. Eas enumerare non est artificis agricolae;2 neque enim artis officium est per species, quae sunt innumerabiles, evagari sed ingredi per genera, quae possunt et cogitatione mentis et ambitu verborum facile copulari.

しかし、これらそれぞれの類には、肥えた土壌か痩せた土壌、砕けやすい土壌か締まった土壌、湿った土壌か乾燥した土壌という六つの種が割り当てられる。これらの性質が互いに代わる代わる混ざり合い交代して、極めて多くの種類の農地を生み出す。それらを数え上げることは熟練した農民の務めではない。なぜなら、無数に存在する種の中をさまよい歩くのではなく、思考によっても言葉の範囲によっても容易に結び合わせることができる諸々の類の中を進んでいくことこそが、技術の役目だからである。

§2.2.3

​Recurrendum est igitur ad qualitatum inter se dissidentium quasi quasdam coniunctiones, quas Graeci συζυγίας ἐναντιοτήτων, nos "discordantium comparationes" tolerabiliter dixerimus. Atque etiam significandum est ex omnibus, quae terra progeneret, plura campo magis quam colle, plura pingui solo quam macro laetari.

したがって、互いに相反する性質の、いわば一種の結合へと立ち戻らなければならない。それをギリシア人は「対立物の結合」と呼び、我々は「不調和なものの照合」と穏当に呼ぶことができよう。さらにまた、大地が生み出すあらゆるもののうち、丘陵よりも平地を好むものが多く、痩せた土壌よりも肥沃な土壌で良く育つものが多いということも指摘しておかねばならない。

§2.2.4

​De siccaneis et riguis non comperimus, utra numero vincant, quoniam utrimque paene infinita sunt, quae siccis quaeque umidis locis gaudent; sed ex his nihil non melius resoluta humo quam densa provenit.3 Quod noster quoque Vergilius, cum et alias fecundi arvi laudes rettulisset, adiecit, et cui putre solum namque hoc imitamur arando. Neque enim aliud est colere quam resolvere et fermentare terram;

乾燥地と灌漑地については、いずれが数において勝るかを我々は確定していない。というのも、乾燥した場所を喜ぶものと湿った場所を喜ぶものは、双方においてほぼ無数に存在するからである。しかしこれらの中で、締まった土壌よりも砕けやすい土壌においてより良く成育しないものは何もない。我らのウェルギリウスもまた、肥沃な耕地の他の賛辞を述べた際に、「砕けやすい土壌を持つ地(実に耕作によって我々はこの状態を模倣するのだ)」と言い添えている。というのも、耕すとは土を砕き発酵させることにほかならないからである。

§2.2.5

​ideoque maximos quaestus ager praebet idem pinguis ac putris, quia cum plurimum reddat, minimum poscit, et quod postulat exiguo labore atque impensa conficitur. Praestantissimum igitur tale solum iure dicatur. Proximum deinde huic pinguiter densum, quod impensam coloni laboremque magno fetu remuneratur.

それゆえ、肥沃にして同時に砕けやすい土地は最大の利益をもたらす。なぜなら、最も多くを産出する一方で最も要求することが少なく、それが要求するものも僅かな労力と費用で成し遂げられるからである。したがって、そのような土壌こそが最も卓越したものであると正当に言われよう。その次に位置するのが肥沃で締まった土壌であり、これは農夫の費用と労苦に豊かな産出をもって報いる。

§2.2.6

​Tertia est ratio loci rigui, quia sine impensa fructum reddere potest. Hanc primam Cato esse dicebat, qui maxime reditum pratorum ceteris anteponebat; sed nos de agitatione terrae nunc loquimur, non de situ.

第三は灌漑地の理であって、費用をかけずに収穫をもたらすことができるからである。牧草地からの収益を他の何よりも優先させていたカトーは、これを第一であると述べていた。しかし我々は今、土壌の耕起について論じているのであり、放置の状態について論じているのではない。

§2.2.7

​Nullum deterius habetur genus quam quod est pariter siccum et densum et macrum, quia cum difficulter tradetur, tum ne tractatum quidem gratiam refert nec relictum pratis vel pascuis abunde sufficit. Itaque hic ager sive exercetur seu cessat, colono est paenitendus ac tamquam pestilens refugiendus. Nam ille mortem facit, hic taeterrimam comitem mortis famem, si tamen Graecis camenis habemus fidem clamitantibus: "λιμῷ δ' οἴκτιστον θανέειν."

等しく乾燥し、締まり、痩せている土地ほど劣悪とみなされる種類はない。なぜなら、耕作することが困難であるばかりか、耕作されても恩恵を返さず、牧草地や放牧地として放置されても十分に役立つことがないからである。したがって、この農地は耕作されようが休閑されようが、農夫にとって悔やまれるべきものであり、疫病のように避けられるべきものである。なぜなら、あれ〔疫病〕は死をもたらし、これ〔この農地〕は、飢えによって死ぬことは最も憐れであると声高に叫ぶギリシアの詩神たちを信じるならば、死の最も忌まわしい道連れである飢餓をもたらすからである。

§2.2.8

​Sed nunc potius uberioris soli meminerimus, cuius demonstranda est duplex tractatio, culti et silvestris. De silvestri regione in arvorum formam redigenda prius dicemus, quoniam est antiquius facere agrum quam colere. Incultum igitur locum consideremus, siccus an umidus, nemorosus arboribus an lapidibus confragosus, iuncone sit et gramine vestitus an ​filictis aliisve frutectis impeditus. Si umidus erit, abundantia uliginis ante siccetur fossis. Earum duo genera cognovimus, caecarum et patentium. Spissis atque cretosis regionibus apertae relinquuntur; at ubi solutior humus est, aliquae fiunt patentes, quaedam etiam occaecantur, ita ut in ora hiantium fossarum competant.4 Sed latius apertas summa parte declivesque et ad solum coartatas imbricibus supinis similes facere conveniet; nam quarum recta sunt latera, celeriter aquis vitiantur et superioris soli lapsibus replentur.

しかし今はむしろ、より肥沃な土壌に留意しよう。その取り扱いには、すでに開墾された地と森林地という二重のものを示さねばならない。農地を耕作することよりも農地を造り出すことの方が先決であるゆえに、森林地域を耕地の形へと整えることについてまず論じることにしよう。そこで、未開墾の場所について、乾燥しているか湿っているか、木立が茂っているか岩石で険しいか、イグサや草に覆われているか、ワラビなどの低木に塞がれているかを観察しよう。もし湿っているなら、過剰な湿気はあらかじめ排水溝によって乾燥させねばならない。その溝には、暗渠と明渠の二つの種類があることを我々は知っている。締まった粘土質の地域では〔溝は〕開かれたまま残される。しかし、より砕けやすい土壌の場所では、一部は明渠とされ、一部は暗渠とされて、開いた溝の呑み口へと合流するようにされる。しかし、上部が広く開いて傾斜し、底に向かって狭まる、仰向けに置かれた丸瓦に似た形に明渠を造ることが適切であろう。なぜなら、側面が直立している溝は、水によって急速に損なわれ、上層の土の崩落によって埋まってしまうからである。

§2.2.10

​Opertae rursus occaecari debebunt sulcis in altitudinem tripedaneam depressis; qui cum parte dimidia lapides minutos vel nudam glaream receperint, aequentur superiecta terra, quae fuerat effossa. Vel si nec lapis erit nec glarea, sarmentis connexus velut funis informabitur in eam crassitudinem, quam solum fossae possit angustae quasi accommodatam coartatamque capere.

暗渠は逆に、三ペスの深さに掘り下げられた溝によって覆い隠されねばならない。それらの溝は、半分ほど小石や剥き出しの砂利で満たされたのち、掘り出されていた土を上から被せて平らにされる。あるいは、もし石も砂利もないならば、細枝で編まれた縄のようなものが、狭い溝の底にちょうど適合して詰められるように収まりうる太さに形作られるであろう。

構文注4 件
  1. 2.2.1Callidissimi rusticarum rerum

    形容詞最上級 callidissimi に付く rusticarum rerum は関係・限定の属格。「農事において最も熟達した者たち」の意。特定の事柄に関する知識・経験を表す形容詞(peritus, callidus 等)に伴う慣用構文である。

  2. 2.2.2Eas enumerare non est artificis agricolae

    artificis agricolae は述語的性質・本分の属格。「それらを数え上げることは熟練した農民の役目(本分)ではない」を表す。est + 人の属格で「〜の務め/本分である」を意味する構文。

  3. 2.2.4nihil non melius resoluta humo quam densa provenit

    nihil non は二重否定による強い肯定(緩叙法)で「すべてのものが」を意味する。resoluta humo と densa は比較対象であり、出所または場所・状況の奪格(「締まった土壌においてよりも、砕けやすい土壌において」)。

  4. 2.2.9ita ut in ora hiantium fossarum competant

    ita ut ... competant は結果節(接続法現在 competant)。動詞 competere は前置詞 in + 対格を伴い、「〜の中へ合流する」「〜に流れ込む」という空間的・機能的合致を表す。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0845.phi002.humanitext-lat3:2.2.1-2.2.10