- 底本
- Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0845.phi002.humanitext-lat3:1.5.1-1.5.10
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
農園屋敷における飲用水・用水の確保と水源の優劣(雨水・流れる水・井戸水・沼水)、河川や海・沼地・軍道との適切な位置関係、健康的な風通しをもたらす東向きの配置、および傾斜地で基礎を下から上へと築くべき構造上の手順を論じている。
Sit autem vel intra villam vel extrinsecus inductus fons perennis, lignatio pabulumque vicinum. Si deerit fluens unda, putealis quaeratur in vicino, quae non sit haustus profundi,1 non amari saporis aut salsi.
また、敷地内にあるか外部から引き込まれた絶えざる泉があり、薪の採取地や牧草地が近隣にあるべきである。流れる水が欠けているならば、汲み上げる深さが深くなく、苦味や塩気のない井戸水を近隣に探すべきである。
Haec quoque si deficiet et spes artior aquae manantis coegerit, vastae cisternae hominibus piscinaeque pecori struantur;quae tamen pluvialis aqua salubritati corporis est accommodatissima, sed ea sic habetur eximia, si fictilibus tubis in contectam cisternam deducitur.2Huic proxima fluens aqua, quae montibus oriunda per saxa praeceps devolvitur, ut est in Gaurano Campaniae;tertia putealis collina vel quae non infima valle reperitur; deterrima palustris, quae pigro lapsu repit; et pestilens, quae in palude semper consistit. Hic idem tamen umor, quamvis nocentis naturae, temporibus hiemis edomitus imbribus mitescit; ex quo caelestis aqua maxime salubris intellegitur, quod etiam venenati liquoris eluit perniciem.Sed hanc potui probatissimam diximus.
これもまた欠乏し、湧き水への期待が狭まって余儀なくされるならば、人間のためには巨大な貯水槽を、家畜のためには池を築くべきである。とはいえ、この雨水は身体の健康には極めて適合しているが、土管によって覆いのある貯水槽へ導かれる場合にのみ極上のものとみなされる。これに次ぐものは流れる水であり、カンパニアのガウラヌス山に見られるように、山々に源を発して岩の間を険しく転がり落ちるものである。第三は、丘陵の井戸水、または谷の最深部ではない場所で見出される井戸水である。最悪なのは沼の水であり、緩慢な流れで這うように進む。そして常に沼地に停滞しているものは疫病をもたらす。しかしながら、この同じ水気も、有害な性質ではあるものの、冬の時節には降雨によって制圧されて和らぐ。このことから、天からもたらされる水は、有毒な液体の害悪さえ洗い流すため、最も健康的であると理解される。しかし、我々はこれを飲用として最も優れていると述べたのである。
Ceterum ad aestatum temperandos calores et amoenitatem locorum plurimum conferunt salientes rivi, quos, si conditio loci patietur, qualescumque, dum tamen dulces, utique perducendos in villam censeo. Sin summotus longius a collibus erit amnis et loci salubritas editiorque situs ripae permittet superponere villam praefluenti, cavendum tamen erit, ut a tergo potius quam prae se flumen habeat3 et ut aedificii frons aversa sit ab infestis eius regionis ventis et amicissimis adversa; quoniam plerique amnes aestate vaporatis, hieme frigidis nebulis caligant, quae nisi vi maiore inspirantium ventorum summoventur, pecudibus hominibusque conferunt pestem.
他方、夏の暑さを和らげ、土地の快適さを増すためには、湧き出る小川が大いに役立つ。土地の状況が許すならば、どのようなものであれ、それが甘美な真水である限り、いかなる場合も屋敷へと引き込むべきであると私は考える。だが、もし河川が丘陵から遠く離れており、土地の健全性と川岸の高台の立地が、前を流れる川を見下ろすように屋敷を据えることを許すとしても、川を前方ではなく背後に控えさせ、建物の正面はその地域の有害な風に背を向け、最も好ましい風に向き合うように警戒すべきである。なぜなら、多くの河川は夏には熱気を帯びた霧で、冬には冷たい霧で曇り、吹き込む風のより強い力によって追い払われない限り、家畜と人間に疫病をもたらすからである。
Optime autem salubribus, ut dixi, locis ad orientem vel ad meridiem, gravibus ad septentrionem villa convertitur. Eademque semper mare recte conspicit, cum pulsatur ac fluctu respergitur, num- quam ex ripa, sed haud paulum summota a litore.
さらに、前述のように、健康な土地においては東または南へ、重苦しい土地においては北へ屋敷を向けるのが最善である。また、海をまともに眺めるのは、波に打たれ飛沫を浴びるとき、決して水際からではなく、海岸から少なからず離れている場合に常に適切である。
Nam praestat a mari longo potius intervallo quam brevi refugisse, quia media sunt spatia gravioris halitus. Nec paludem quidem vicinam esse oportet aedificiis nec iunctam militarem viam, quod illa caloribus noxium virus eructat et infestis aculeis armata gignit animalia, quae in nos densissimis examinibus involant, tum etiam nantium serpentiumque pestes hiberna destitutas uligine, caeno et fermentata colluvie venenatas emittit, ex quibus saepe contrahuntur caeci morbi, quorum causas ne medici quidem perspicere queunt; sed et anni toto tempore situs atque umor instrumentum rusticum supellectilemque et inconditos conditosque fructus corrumpit;
なぜなら、海からは短い距離よりもむしろ長い距離を置いて離れているほうが優れているからである。中間の空間はより重苦しい呼気(湿気)を帯びているからである。建物の近隣に沼地があってはならず、また軍道が接していてもならない。なぜなら、前者は暑さのなかで有害な毒気を吐き出し、我々に極めて濃密な群れとなって襲いかかる危険な針で武装した生物を生み出し、さらには冬の湿り気を失って泥や発酵した汚泥によって毒された水生生物や這う毒虫の害毒を放ち、それらから往々にして医師たちでさえ原因を見極めることのできない不可知の病が引き起こされるからである。それだけでなく、一年のすべての季節を通じて、カビや湿気が農具や調度品、未貯蔵および貯蔵された収穫物を損なう。
haec autem praetereuntium viatorum4 populationibus et adsiduis devertentium hospitiis infestat rem familiarem. Propter quae censeo eius modi vitare incommoda villamque nec in via nec a via procul editiore situ condere, sic ut frons eius ad orientem aequinoctialem directa sit.
他方、後者(軍道)は、通りがかる旅人の略奪や、絶え間なく立ち寄る者たちへの宿供与によって家産を損なうからである。これらの理由から、私はこの種の不都合を避け、街道の真上でもなく、街道から遠く離れもしない高台の立地に、建物の正面が春分・秋分の東に向くように屋敷を建てるべきであると考える。
Nam eius modi positio medium temperatumque libramentum ventorum hiemalium et aestivorum tenet, quantoque fuerit aedificii solum pronius orienti, tanto et aestate liberius capere perflatus et hiemis procellis minus infestari et matutino regelari ortu poterit,5 ut concreti rores liquescant, quoniam fere pestilens habetur, quod est remotum ac sinistrum soli et apricis flatibus; quibus si caret, nulla alia vis potest nocturnas pruinas et quodcumque rubiginis aut spurcitiae resedit siccare atque detergere. Haec autem cum hominibus adferunt perniciem, tum et armentis et virentibus eorumque frugibus.
なぜなら、そのような配置は冬と夏の風の中庸で調和のとれた均衡を保ち、建物の敷地が東へと傾いていればいるほど、夏には通風をより自由に受けることができ、冬の嵐には損なわれにくく、朝の日の出によって温められて凝結した夜露が融解することができるからである。太陽や日当たりのよい風から遠ざかり不遇である場所は、おおむね不健康であるとみなされるからである。これらが欠けているならば、他のいかなる力も、夜の霜や、付着したあらゆる黒穂病や汚れを乾燥させ拭い去ることはできない。そしてこれらは、人間に害悪をもたらすとともに、家畜の群れや緑なす植物とその実りにも害悪をもたらすのである。
Sed quisquis aedificare volet in declivibus areis, exstruere semper ab inferiore parte auspicetur, quia cum ex depressiore loco fuerint orsa fundamenta, non solum superficiem suam facile sustinebunt, sed et pro fultura et substructione fungentur adversus ea, quae mox, si forte villam prolatare libuerit, ad superiorem partem applicabuntur, quippe ab imo praestructa valenter resistent contra ea, quae postmodum superposita incumbant.
しかし、傾斜地において建築することを望む者は誰でも、常に下部から築き始めるべきである。なぜなら、より低い場所から基礎が始められるならば、それ自体の地上部分を容易に支えるだけでなく、後にもし屋敷を拡張しようと思い立った場合に、上部へと増築される部分に対しても支えや下部構造としての役割を果たすからである。実際、下からあらかじめ築かれた構造物は、後から上に載せられて圧力をかける部分に対して力強く耐えるであろう。
At si summa pars clivi fundata propriam molem susceperit, quicquid ab inferiore mox apposueris, fissum erit rimosumque. Nam tum cum veteri adstruitur recens aedificium, quasi surgenti reluctans oneri cedit,6 et quod prius exstructum imminebit cedenti, paulatim degravatum pondere suo praeceps attrahetur. Igitur id structurae vitium, cum primum statim fundamenta iaciuntur, evitandum est.
だが、もし丘陵の頂部が基礎付けられて自らの重量を担うことになれば、後に下部から付け足すものは何であれ、亀裂が入り隙間だらけとなるであろう。というのも、その場合、古い建物に新しい建物が増築されると、持ち上がる重みに逆らうかのように屈服し、屈服するものの上に突き出ている以前に建てられた部分は、自らの重みによって徐々に押し下げられて真っ逆さまに引きずり倒されるからである。したがって、この構造上の欠陥は、基礎が最初に据えられるまさにその時から避けられねばならない。
- 1.5.1quae non sit haustus profundi
haustus profundi は性質の属格(genitive of quality)。関係代名詞 quae の先行詞は putealis(aqua の省略)。接続法 sit は特徴を表す関係節(generic / consecutive clause)。「汲み上げる深さが深くないような(井戸水)」の意。
- 1.5.2sed ea sic habetur eximia, si fictilibus tubis in contectam cisternam deducitur
sic ... si は条件の限定を表す構文(「〜である場合にのみ、そのように…である」)。直前の pluvialis aqua を受け、「雨水は、土管を通じて覆いのある貯水槽へ引かれる場合にのみ、極上とみなされる」という意味になる。
- 1.5.4cavendum tamen erit, ut a tergo potius quam prae se flumen habeat
非人称受動 cavendum erit に ut 節が後続し、「〜となるよう警戒・注意すべきである」を表す。a tergo と prae se の対比により、川を屋敷の正面ではなく背後に置くべきことを命じている。
- 1.5.7haec autem praetereuntium viatorum
illa ... haec は直前に挙げられた二者(palus と militaris via)を対照する代名詞構文。文脈上、より離れた先行詞 palus を illa が受け(「前者は…」)、直近の先行詞 militaris via を haec が受けている(「後者は…」)。
- 1.5.8quantoque fuerit aedificii solum pronius orienti, tanto et aestate liberius capere perflatus ... poterit
quanto ... tanto は比例を表す相関構文(「〜であればあるほど、それだけ…」)。quanto 節の動詞 fuerit は完了接続法または未来完了直説法。主節は tanto ... poterit が骨格をなし、3つの不定詞(capere, infestari [受動], regelari [受動])が poterit に従属している。
- 1.5.10quasi surgenti reluctans oneri cedit
cedit(主動詞)に分詞 reluctans(主格単数)が述語的に掛かる。surgenti oneri は与格で reluctans の目的語。「(新築部分が)立ち上がる重みに逆らうかのように屈服・沈下する」という意味をなし、新旧建築物の接合部における不同沈下と構造破綻を比喩的に表現している。
