- 底本
- Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0845.phi002.humanitext-lat3:1.4.1-1.4.10
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
コルメラは、農地購入に際しての度重なる実地調査の重要性や気候・土壌の見極めを説き、さらに農地の規模に見合った農園屋敷(ヴィラ)の適切な建築と、健康に適した中腹丘陵の立地選定について論じる。
Sequitur deinceps Caesonianum praeceptum, quo fertur usus etiam Cato Marcus, agrum esse revisendum saepius eum, quem velis mercari. Nam prima inspectione neque vitia neque virtutes abditas ostendit, quae mox retractantibus facilius apparent. Inspectionis quoque velut formula nobis a maioribus tradita est agri pinguis ac laeti, de cuius qualitate dicemus suo loco, cum de generibus terrae disseremus.
次に、カエソニウスの教えが続く。マルクス・カトもこれを用いたと伝えられるが、買おうと望む土地は何度も視察し直すべきであるというものだ。最初の一度の検分では、隠れた欠点も長所も現れず、後で再度検討する者たちにはそれらがより容易に見えてくるからである。また、肥沃で豊かな土地の検分の指針のようなものも先祖たちから我々に伝えられており、その性質については、土地の種類について論じる際に相応の箇所で語ることにしよう。
In universum tamen quasi testificandum atque saepius praedicandum habeo,1 quod primo iam Punico bello dux inclitissimus M.Atilius Regulus dixisse memoratur: fundum sicuti ne fecundissimi quidem soli, cum sit insalubris, ita nec effeti, si vel saluberrimus sit, parandum; quod Atilius aetatis suae agricolis maiore cum auctoritate censebat peritus usu, nam Pupiniae pestilentis simul et exilis agri cultorem fuisse eum loquuntur historiae.
しかし全般的に、私は、早くも第一次ポエニ戦争において極めて高名な将軍マルクス・アティリウス・レグルスが語ったと伝えられる言葉を、証言し繰り返し公言すべきであると考えている。すなわち、農地は、不健康であるならば極めて肥沃な土壌であっても購入すべきでないのと同様に、たとえ極めて健康的であっても、痩せ衰えているならば購入すべきではない、ということだ。アティリウスは自らの経験に熟達していたため、同時代の農民たちに対してより大きな権威をもってこれを主張した。というのも、歴史の伝えるところによれば、彼は不健康であると同時に痩せ地であったプピニアの土地の耕作者であったからである。
Quapropter cum sit sapientis non ubique emere nec aut ubertatis inlecebris aut deliciarum concinnitate decipi, sic verum industrii patris familiae est, quicquid aut emerit aut acceperit, facere fructuosum atque utile, quoniam et gravioris caeli multa remedia priores tradiderunt, quibus mitigetur pestifera lues, et in exili terra cultoris prudentia ac diligentia maciem soli vincere potest. Haec autem consequemur,si verissimo vati velut oraculo crediderimus dicenti: Ventos et proprium caeli praediscere morem Cura sit ac patrios cultus habitusque locorum Et quid quaeque ferat regio et quid quaeque recuset; nec contenti tamen auctoritate vel priorum vel praesentium colonorum nostra promiserimus exempla novaque temptaverimus experimenta. Quod etsi per partes non numquam damnosum est, in summa tamen fit compendiosum, quia nullus ager sine profectu colitur, si multa temptando possessor efficit, ut in id formetur, quod maxime praestare possit. Ea res etiam feracissimos agros utiliores reddit. Itaque nusquam experimentorum varietas omittenda est, longeque etiam in pingui solo magis audendum, quoniam nec laborem nec sumptum frustratur effectus.
それゆえ、どこででも土地を買い求めることはせず、肥沃さの魅力や景勝の整然さに欺かれないことが賢人の特徴であるとすれば、勤勉な家父長の真の姿とは、購入したものであれ受け継いだものであれ、いかなる土地をも実り豊かで有益なものにすることである。なぜなら、先人たちも過酷な気候に対する多くの対策法を伝えており、それによって有害な悪疫は和らげられ、痩せた土地でも耕作者の思慮と勤勉によって土壌の痩薄さを克服することができるからである。我々は、次のように語る最も真実を突いた詩人をあたかも神託であるかのように信じるならば、この目的を達成するであろう。 「風と天空固有の習性をあらかじめ学ぶことを心せよ、また土地の古くからの耕作法や特性、そしていかなる地域が何をもたらし、何を受け付けないかを。」 しかし我々は、先代や同時代の農民たちの権威に甘んずることなく、自らの試みを示し、新たな実験を企てるべきである。それは部分的には時として損害となることもあるが、全体としては最終的に利益となる。なぜなら、所有者が多くを試みることによって、その土地が最もよく提供しうるものへと適合させるならば、どのような農地も実りなしに耕されることはないからである。そのことは、最も肥沃な農地をさえより有益なものにする。それゆえ、いかなる場合も多様な実験を怠ってはならず、肥沃な土壌においてこそ遥かに大胆に試みるべきである。成果が労苦や出費を無駄にすることはないからである。
Sed quam refert qualis fundus et quo modo colatur, tam villa qualiter aedificetur et quam utiliter disponatur.2Multos enim deerrasse memoria prodidit, sicut praestantissimos viros L. Lucullum et Q. Scaevolam, quorum alter maioris, alter minus amplas, quam postulavit modus agri, villas exstruxit, cum utrumque sit contra rem familiarem.
しかし、農地がどのような性質でいかに耕作されるかが重要であるのと同様に、農園屋敷がいかに建築され、いかに有用に配置されるかも重要である。記録が伝えるところでは、ルキウス・ルクッルスやクィントゥス・スカエウォラのような極めて傑出した人々を含む多くの者が道を誤った。彼らの一方は農地の規模が求めた以上の広大な屋敷を、もう一方はより狭小な屋敷を建てたが、どちらも家産にとっては不都合である。
Diffusiora enim consaepta non solum pluris aedificamus, sed etiam impensis maioribus tuemur; at minora cum sunt, quam postulat fundus, dilabitur fructus. Nam et umidae res et siccae, quas terra progenerat, facile vitiantur, si aut non sunt aut propter angustias incommoda sunt tecta, quibus inferantur. Pro portione etiam facultatum quam optime pater familiae debet habitare, ut et libentius rus veniat et degat in eo iucundius. Utique vero, si etiam matrona comitabitur, cuius ut sexus ita animus est delicatior, amoenitate aliqua demerenda erit, quo patientius moretur cum viro. Eleganter igitur aedificet agricola nec sit tamen aedificator, atque areae pedem tantum complectatur, quod ait Cato, quantum "ne villa fundum quaerat neve fundus villam.3" Cuius universum situm qualem oporteat esse, nunc explicabimus.
広大すぎる屋敷構えは、より高額で建築するだけでなく、より多額の費用をかけて維持せねばならない。他方、農地が求めるよりも狭小であるときには、収穫物は失われてしまう。土壌が生み出す湿った物も乾いた物も、それらを搬入するための覆いが存在しないか、狭小さのために不便であるならば、容易に損なわれてしまうからである。また家父長は、より進んで田舎にやって来て、そこでより快適に過ごすことができるよう、資産の割合に応じてできる限り良好に住まうべきである。とりわけ、女性という性別と同様にその気性もより繊細である妻が同伴する場合は、彼女が夫とともにより忍耐強く滞在できるよう、何らかの心地よさによって機嫌を取る必要があるだろう。したがって、農民は優美に建築すべきであるが、建築狂になってはならず、カトが言うように「農園屋敷が農地を求めず、農地が農園屋敷を求めぬ」程度の敷地面積を確保すべきである。その全体的な立地がいかにあるべきか、今から説明しよう。
Quod incohatur aedificium, sicut salubri regione ita saluberrima parte regionis debet constitui. Nam circumfusus aer corruptus plurimas adfert corporibus nostris causas offensarum.Sunt quaedam loca, quae solstitiis minus concalescunt, sed frigoribus hiemis intolerabiliter horrent, sicut Thebas ferunt Boeotias; sunt quae tepent hieme, sed aestate saevissime candent, ut adfirmant Euboicam Chalcidem.
着手される建物は、健康な地域に建てられねばならないのと同様に、その地域の最も健康な場所に配置されねばならない。周囲を取り巻く腐敗した大気は、我々の身体に極めて多くの障害の原因をもたらすからである。ボイオティアのテーバイについて伝えられるように、夏至のころにはあまり暑くならないが、冬の寒さには耐えがたく凍える場所もあれば、エウボイアのカルキスについて主張されるように、冬は温暖だが夏には極めて激しく灼熱する場所もある。
Petatur igitur aer calore et frigore temperatus, qui fere medios obtinet colles, quod neque depressus hieme pruinis torpet aut torret aestate vaporibus neque elatus in summa montium perexiguis ventorum motibus aut pluviis omni tempore anni saevit. Haec igitur est medii collis optima positio, loco tamen ipso paulum intumescente, ne cum a vertice torrens imbribus conceptus adfluxerit, fundamenta convellat.
したがって、熱と寒さがほどよく調和した大気が求められるべきであり、それはおおむね中腹の丘陵を占める。低地のように冬に霜で凍えたり夏に熱気で焼け焦げたりせず、山頂のように一年中わずかな風の動きや降雨に荒れ狂うこともないからである。それゆえ、これが中腹の丘陵における最良の立地である。ただし、頂上から降雨によって生じた奔流が流れ下ってきたときに基礎を突き崩すことのないよう、その場所自体がわずかに盛り上がっている必要がある。
- 1.4.2quasi testificandum atque saepius praedicandum habeo
habeo + 動形容詞中性単数(testificandum, praedicandum)の構文。「〜せねばならない/〜すべき事柄を持つ」という義務・必然のニュアンスを表し、後のロマンス語における助動詞用法(habere + 不定詞)の先駆的表現である。続く quod 節がその実質的な内容(同格または目的語)を導いている。
- 1.4.6Sed quam refert qualis fundus et quo modo colatur, tam villa qualiter aedificetur et quam utiliter disponatur.
相関構文 quam... tam...(〜と同様に…も)を用いた文。非人称動詞 refert(〜が重要である/関心事である)が tam 以下の節にも補われて機能しており、間接疑問節(qualis fundus [sit], quo modo colatur / villa qualiter aedificetur, quam utiliter disponatur)がそれぞれ refert の意味上の主語となっている。
- 1.4.8quantum "ne villa fundum quaerat neve fundus villam."
副詞的対格 quantum に後続して ne... neve... 節が置かれ、「〜とならない程度の(敷地)」という意図・結果の制限を表す。カトの農書からの引用(口語的・格言的表現)であり、主文の areae pedem tantum complectatur(それだけの敷地面積を占めるべきである)の限定節として機能している。
