- 底本
- Sallust. C. Sallusti Crispi Catilina, Iugurtha, orationes et epistulae excerptae de historiis. Ahlberg, Axel Wilhelm, editor. Leipzig: Teubner, 1919.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.humanitext-lat3:31#1
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
護民官メンミウスは民会で演説し、貴族派の傲慢、専横、腐敗を激しく糾弾し、武力に訴えることなく法的手続きを通じて自由と権利を回復するようローマ人民を鼓舞する。
'Multa me dehortantur a vobis, Quirites, ni studium rei publicae omnia superet:1 opes factionis, vostra patientia, ius nullum, ac maxume quod innocentiae plus periculi quam honoris est. nam illa quidem piget dicere, his annis quindecim quam ludibrio fueritis superbiae paucorum, quam foede quamque inulti perierint vostri defensores, ut vobis animus ab ignavia atque socordia corruptus sit, qui ne nunc quidem obnoxiis inimicis2 exurgitis atque etiam nunc timetis eos, quibus decet terrori esse. sed quamquam haec talia sunt, tamen obviam ire factionis potentiae animus subigit. certe ego libertatem, quae mihi a parente meo tradita est, experiar. verum id frustra an ob rem faciam, in vostra manu situm est, Quirites. Neque ego vos hortor, quod saepe maiores vostri fecere, uti contra iniurias armati eatis. nihil vi, nihil secessione opus est; necesse est suomet ipsi more praecipites eant. occiso Ti. Graccho, quem regnum parare aiebant, in plebem Romanam quaestiones habitae sunt; post C. Gracchi et C. Fulvi caedem item vostri ordinis multi mortales in carcere necati sunt: utriusque cladis non lex, verum lubido eorum finem fecit. sed sane fuerit regni paratio plebi sua restituere; quicquid sine sanguine civium ulcisci nequitur, iure factum sit.3 superioribus annis taciti indignabamini aerarium expilari, reges et populos liberos paucis nobilibus vectigal pendere, penes eosdem et summam gloriam et maxumas divitias esse. tamen haec talia facinora impune suscepisse parum habuere, itaque postremo leges, maiestas vostra, divina et humana omnia hostibus tradita sunt. neque eos qui ea fecere pudet aut paenitet, sed incedunt per ora vostra magnifici, sacerdotia et consulatus, pars triumphos suos ostentantes; proinde quasi ea honori, non praedae habeant.4 servi aere parati iniusta imperia dominorum non perferunt; vos, Quirites, in imperio nati aequo animo servitutem toleratis? at qui sunt ii, qui rem publicam occupavere? homines sceleratissumi, cruentis manibus, immani avaritia, nocentissumi et idem superbissumi, quibus fides decus pietas, postremo honesta atque inhonesta omnia quaestui sunt. pars eorum occidisse tribunos plebis, alii quaestiones iniustas, plerique caedem in vos fecisse pro munimento habent. ita quam quisque pessume fecit, tam maxume tutus est.5 metum ab scelere suo ad ignaviam vostram transtulere, quos omnis eadem cupere, eadem odisse, eadem metuere in unum coegit. sed haec inter bonos amicitia, inter malos factio est. quod si tam vos libertatis curam haberetis, quam illi ad dominationem accensi sunt, profecto neque res publica sicuti nunc vastaretur et beneficia vostra penes optumos, non audacissumos forent.
「市民諸君、もし国家への熱意がすべてに勝るのでなければ、多くの事柄が私を諸君から引き離そうとします。すなわち、派閥の勢力、諸君の忍従、法の不在、そして何よりも潔白であることへの危険が名誉よりも大きいという事実です。というのも、この十五年の間、諸君がいかに少数の者の傲慢の嘲弄の的となってきたか、諸君の守護者たちがいかに無残に、また復讐もされずに命を落としたか、諸君の気概がいかに惰弱と無気力によって腐敗させられ、敵が弱みをさらしている今でさえ立ち上がらず、自分たちが恐怖の的であるべき相手を今なお恐れているかということは、口にするのも口惜しいほどだからです。しかし、たとえこれらがそのような事態であるとしても、派閥の権勢に立ち向かうよう私の精神は私を駆り立てています。少なくとも私は、父から受け継いだ自由を試みる所存です。しかし、それを徒労に終わらせるか実を結ばせるかは、市民諸君、諸君の双肩にかかっているのです。 私は諸君の先祖がしばしば行ったように、不正に対して武装して立ち上がるよう諸君に勧めているのではありません。暴力も離脱も一切必要ありません。彼ら自身のやり口によって自ら破滅へ突き進むに違いないからです。王位を狙っていると彼らが称したティベリウス・グラックスが殺害された後、ローマの平民に対する査問が行われました。ガイウス・グラックスとガイウス・フルウィウスの虐殺の後にも、同様に諸君の身分の多くの人間が牢獄で殺害されました。どちらの惨禍に終止符を打ったのも、法ではなく彼らの恣意でした。しかし、平民に彼らの権利を返還することが王位の企図であったと百歩譲って認めましょう。市民の血を流さずして復讐できないことはすべて法にかなって行われたと見なしましょう。過ぐる年月に諸君は、国庫が略奪され、諸王や自由な諸民族が少数の貴族たちに貢納金を支払い、最上の栄誉と莫大な富が彼ら同一の者の手にあることを沈黙のうちに憤っていました。それにもかかわらず、彼らはこれほど甚だしい悪行を不処罰のうちに犯すだけでは満足せず、遂には法律、諸君の尊厳、神聖なるものと人間に属するもののすべてが敵の手に売り渡されました。そして、それらを行った者たちは恥じることも悔いることもなく、高慢に諸君の眼前を闊歩し、神官職や執政官職を、一部の者は自らの凱旋を誇示しています。あたかもそれらを名誉として保持しているのであり、略奪品としてではないかのように。金で購われた奴隷でさえ主人の理不尽な命令には耐え忍びません。支配するために生まれた市民諸君が、平然と隷属に甘んじるのですか。では、国家を乗っ取った者たちとは何者でしょうか。極悪非道な人間、血塗られた手を持ち、際限なき貪欲を抱き、最も罪深く、同時に最も傲慢な者たちであり、彼らにとっては信義も栄誉も敬虔も、要するに正不正のすべてが金儲けの手段なのです。彼らの一部は平民の護民官を殺害したことを、他の者は不正な査問を、大多数は諸君に対する虐殺を行ったことを自らの防壁としています。このように、各人は最も凶悪なことを行った分だけ、最も安全でいられるのです。彼らは自らの犯罪から生じるべき恐怖を諸君の惰弱へと転嫁しました。彼ら全員を結びつけたのは、同じものを欲し、同じものを憎み、同じものを恐れるという共通点です。しかし、これは善人の間では友情ですが、悪人の間では徒党にほかなりません。もし諸君が、彼らが支配へと燃え立っているのと同等に自由への配慮を抱くならば、国家が今のように荒廃させられることは決してなく、諸君の恩恵は最も大胆な者たちではなく、最も優れた者たちのもとにあるはずです。」
- 31Multa me dehortantur a vobis, Quirites, ni studium rei publicae omnia superet
主節に直説法現在(dehortantur)、条件節に接続法現在(superet)が用いられている。純粋な反実仮想ではなく、「諸君から引き離そうとする要素が客観的に厳然と存在するが、国家への熱意がそれに打ち勝っている」という現在の事実関係と心理的阻止の動態を表す。
- 31obnoxiis inimicis
絶対的奪格として解釈される(「敵が弱みをさらしている/罪を負って脆弱になっている状況下で」)。あるいはexurgitisに係る間接目的語的与格とも解釈し得るが、文脈上「敵が守勢に立たされているにもかかわらず立ち上がらない」という譲歩・状況的意味を添える絶対的奪格と取るのが自然である。
- 31sed sane fuerit regni paratio plebi sua restituere; quicquid sine sanguine civium ulcisci nequitur, iure factum sit.
fuerit(完了接続法)およびfactum sit(完了受動接続法)はいずれも譲歩の接続法。「平民に権利を返還したことが王位の企図であったと百歩譲って認めよう。血を流さずに処罰できないことは正当に行われたと認めよう」と相手の主張を仮に容認した上で、その後の論難を強化する修辞的譲歩。
- 31proinde quasi ea honori, non praedae habeant
proinde quasi(〜であるかのように)に導かれる仮想比較節で接続法現在habeantをとる。honoriおよびpraedaeはいずれも二重与格の構造を成す目的・結果の述語的与格(habere aliquid honori「〜を名誉と見なす」)。
- 31ita quam quisque pessume fecit, tam maxume tutus est
quam... tam... に最上級(pessume, maxume)が呼応する相関構文。「各人が最も悪辣に行為した度合いに応じて、それだけ最も安全である(悪事を働いた者ほど安全である)」という反比例的・比例的関係を表す(古典期ラテン語におけるquo magis... eo magis... やut quisque... ita... に相当する古風な語法)。
