← サッルスティウス

ユグルタ戦争

§27-30

ベストィアの遠征とメンミウスの告発

キルタ陥落後、メンミウスの糾弾により元老院はヌミディア遠征を決定し、執政官ベストィアらが派遣されるが、ユグルタの賄賂によって不当な和平が結ばれる。この醜聞がローマに伝わると、メンミウスは民会で貴族層の腐敗を激しく告発する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§27

Quod postquam Romae cognitum est et res in senatu agitari coepta, idem illi ministri regis interpellando ac saepe gratia, interdum iurgiis trahundo tempus atrocitatem facti leniebant. ac ni C. Memmius tribunus plebis designatus, vir acer et infestus potentiae nobilitatis, populum Romanum edocuisset id agi, ut per paucos factiosos Iugurthae scelus condonaretur, profecto omnis invidia prolatandis consultationibus dilapsa foret:1 tanta vis gratiae atque pecuniae regis erat. sed ubi senatus delicti conscientia populum timet, lege Sempronia provinciae futuris consulibus Numidia atque Italia decretae; consules declarati P. Scipio Nasica et L. Bestia Calpurnius; Calpurnio Numidia, Scipioni Italia obvenit. deinde exercitus, qui in Africam portaretur, scribitur; stipendium aliaque, quae bello usui forent, decernuntur.

このことがローマで知られ、元老院で討議が始まると、かの王の同じ手先たちが口を挟み、しばしば縁故により、時には口論によって時間を引き延ばすことで、事件の凶悪さを和らげていた。そして、次期護民官で貴族層の権勢に敵対する激越な人物ガイウス・メンミウスが、ごく少数の派閥派の手でユグルタの悪行が赦免されようとしているとローマ人民に教え示さなかったならば、審議の引き延ばしによってあらゆる憤激は間違いなく立ち消えになっていたであろう。それほど王の縁故と金力の威力は大きかったのである。しかし、罪の意識から元老院が人民を恐れるに及び、センプローニウス法に基づき将来の執政官たちに対してヌミディアとイタリアが属州として割り当てられた。プブリウス・スキピオ・ナシカとルキウス・カルプルニウス・ベスティアが執政官と宣言され、カルプルニウスにヌミディアが、スキピオにイタリアが当たった。次いで、アフリカへ送られる軍隊が徴募され、戦費やその他戦争に役立つ諸々が決議された。

§28

At Iugurtha contra spem nuntio accepto, quippe quoi Romae omnia venire in animo haeserat, filium et cum eo duos familiaris ad senatum legatos mittit iisque uti illis, quos Hiempsale interfecto miserat, praecipit, omnis mortalis pecunia aggrediantur. qui postquam Romam adventabant, senatus a Bestia consultus est, placeretne legatos Iugurthae recipi moenibus, iique decrevere, nisi regnum ipsumque deditum venissent, uti in diebus proxumis decem Italia decederent. consul Numidis ex senatus decreto nuntiari iubet. ita infectis rebus illi domum discedunt. Interim Calpurnius parato exercitu legat sibi homines nobilis factiosos, quorum auctoritate quae deliquisset munita fore sperabat. in quis fuit Scaurus, quoius de natura et habitu supra memoravimus. nam in consule nostro multae bonaeque artes et animi et corporis erant, quas omnis avaritia praepediebat: patiens laborum, acri ingenio, satis providens, belli haud ignarus, firmissumus contra pericula et insidias. sed legiones per Italiam Regium atque inde Siciliam, porro ex Sicilia in Africam transvectae. igitur Calpurnius initio paratis commeatibus acriter Numidiam ingressus est, multosque mortalis et urbis aliquot pugnando cepit. sed ubi Iugurtha per legatos pecunia temptare bellique, quod administrabat, asperitatem ostendere coepit, animus aeger avaritia facile convorsus est. ceterum socius et administer omnium consiliorum adsumitur Scaurus, qui tametsi a principio plerisque ex factione eius corruptis acerrume regem inpugnaverat, tamen magnitudine pecuniae a bono honestoque in pravom abstractus est. sed Iugurtha primo tantummodo belli redimebat,2 existumans sese aliquid interim Romae pretio aut gratia effecturum. postea vero quam participem negoti Scaurum accepit, in maxumam spem adductus recuperandae pacis statuit cum iis de omnibus pactionibus praesens agere. ceterum interea fidei causa mittitur a consule Sextius quaestor in oppidum Iugurthae Vagam. quoius rei species erat acceptio frumenti, quod Calpurnius palam legatis imperaverat, quoniam deditionis mora indutiae agitabantur. igitur rex, uti constituerat, in castra venit, ac pauca praesenti consilio locutus de invidia facti sui atque uti in deditionem acciperetur, reliqua cum Bestia et Scauro secreta transigit. dein postero die quasi per saturam sententiis exquisitis3 in deditionem accipitur. sed, uti pro consilio imperatum erat, elephanti triginta, pecus atque equi multi cum parvo argenti pondere quaestori traduntur. Calpurnius Romam ad magistratus rogandos proficiscitur. in Numidia et exercitu nostro pax agitabantur.4

しかしユグルタは、ローマでは万物が売りに出されているという思いが頭にこびりついていたため、予期に反する知らせを受け取ると、息子とそれに同行する二人の側近を使節として元老院へ送り、ヒエンプサルを殺害した際に送った者たちに対してと同様、あらゆる人間を金で抱き込むよう指示した。彼らがローマに近づくと、ユグルタの使節たちを城壁内に迎え入れるのが適当か否か、ベスティアによって元老院に諮られ、彼ら〔元老院議員〕は、王国と〔王〕自身を降伏させに来たのでない限り、今後十日以内にイタリアを退去するよう議決した。執政官はヌミディア人たちに元老院の決議に従って通告するよう命じた。こうして何一つ成し遂げられないまま、彼らは帰途に就いた。 一方カルプルニウスは軍備を整え、自らの過誤が彼らの権威によって守られることを期待して、名門で徒党を組む者たちを副官として自らに選任した。その中には、その性格や気質について上に記したスカウルスもいた。というのも、わが執政官には精神と肉体の双方に多くの優れた資質があったものの、貪欲がそれらすべてを妨げていたからである。すなわち労苦に耐え、鋭敏な才知を持ち、十分に先見の明があり、軍事に通暁し、危険や策謀に対して極めて強固であった。しかし軍団はイタリアを経てレギウムへ、そこからシキリアへ、さらにシキリアからアフリカへと渡海した。 こうしてカルプルニウスは、当初は補給を整えて果敢にヌミディアへ侵入し、交戦によって多くの人々を捕虜とし幾つかの町を占領した。しかしユグルタが使節を通じて金で誘惑し、彼が指揮する戦争の過酷さを示し始めると、貪欲に病んだ心は容易に変節した。なお、あらゆる謀議の仲間かつ補佐役にスカウルスが引き入れられた。彼は当初、自らの派閥の大半が買収された際にも極めて激しく王を攻撃していたが、巨額の金によって正しく名誉ある道から邪悪な道へと引きずり込まれたのである。だがユグルタは初め、その間にローマで金銭や縁故によって何らかの成果を上げられると考え、戦争の猶予を買い取っていたにすぎなかった。しかしスカウルスがこの取引に加担したと知るや、平和を回復できるという最大の期待を抱き、すべての取り決めについて彼らと直接交渉することを決意した。他方、その間執政官から保証のために財務官セクスティウスがユグルタの町ウァガへ派遣された。この件の表向きの名目は穀物の受領であり、降伏交渉の遅延のために休戦が行われていたことから、カルプルニウスが公然と使節たちに命じていたものであった。そこで王は取り決めた通り陣営に赴き、自らの行為への憤激と自身が降伏に受け入れられることについて臨席の軍評議会で手短に語ったのち、残りの事柄をベスティアおよびスカウルスと秘密裏に処理した。次いで翌日、あたかも一括して意見を求めたかのように降伏が受け入れられた。だが、軍評議会の前で命じられた通り、三十頭の象、多数の家畜と馬が、少額の銀の重量とともに財務官に引き渡された。カルプルニウスは政務官選挙の投票管理のためにローマへ出発した。ヌミディアとわが軍においては平和が保たれていた。

§30

Postquam res in Africa gestas quoque modo actae forent fama divolgavit, Romae per omnis locos et conventus de facto consulis agitari. apud plebem gravis invidia, patres solliciti erant: probarentne tantum flagitium an decretum consulis subvorterent, parum constabat. ac maxume eos potentia Scauri, quod is auctor et socius Bestiae ferebatur, a vero bonoque impediebat. at C. Memmius, quoius de libertate ingeni et odio potentiae nobilitatis supra diximus, inter dubitationem et moras senatus contionibus populum ad vindicandum hortari, monere, ne rem publicam, ne libertatem suam desererent, multa superba et crudelia facinora nobilitatis ostendere; prorsus intentus omni modo plebis animum incendebat. Sed quoniam ea tempestate Romae Memmi facundia clara pollensque fuit, decere existumavi unam ex tam multis orationem eius perscribere, ac potissumum ea dicam, quae in contione post reditum Bestiae huiusce modi verbis disseruit:

アフリカで生じた事態とそれがどのような方法で行われたかが風評によって広まると、ローマではあらゆる場所や集会で執政官の所業について論議された。平民の間では激しい憤激があり、元老院議員たちは不安に駆られていた。これほどの不祥事を承認すべきか、それとも執政官の決定を覆すべきか、容易に定まらなかった。そしてとりわけスカウルスの権勢が、彼がベスティアの教唆者かつ仲間であると噂されていたため、彼らを真実と善美から妨げていた。しかし、その気質の自由と貴族層の権勢に対する憎悪について上に述べたガイウス・メンミウスは、元老院の逡巡と遅延の合間に、集会演説で人民に対して報復を促し、国家と自らの自由を見捨てぬよう戒め、貴族層の傲慢で残虐な悪行の数々を暴き立てた。まったく余念なく、あらゆる手段で平民の心を燃え立たせていた。 しかし、当時ローマにおいてメンミウスの弁舌は名高く力強かったので、彼の数多くの演説のうちの一つを書き記すことが相応しいと考えた。そして、ベスティアの帰国後に彼が集会でこのような趣旨の言葉で論じた内容を、特に語ることにする。

構文注4 件
  1. 27ac ni C. Memmius tribunus plebis designatus, vir acer et infestus potentiae nobilitatis, populum Romanum edocuisset id agi, ut per paucos factiosos Iugurthae scelus condonaretur, profecto omnis invidia prolatandis consultationibus dilapsa foret

    過去の反実仮想条件文。「ni (= nisi) + 接続法過去完了 (edocuisset)」が条件節をなし、主節の帰結部には「副詞 profecto + 接続法過去完了 (dilapsa foret = dilapsa esset)」が用いられている。従属節中の「id agi, ut ... condonaretur」は「〜ということが企てられている」という非人称構文(id agitur ut)の不定法形である。

  2. 28tantummodo belli redimebat

    belli は名詞 moram の省略に伴う属格、あるいは「戦争の休止・猶予期間」を意味する部分属格的用法として解される。直後に「Romae aliquid interim ... effecturum」とある通り、ユグルタが買い取っていたのは決定的な和平ではなく、当面の「戦争の引き延ばし・猶予」であることを表す。

  3. 28quasi per saturam sententiis exquisitis

    「sententiis exquisitis」は独立奪格(意見が集められたのち)。「per saturam」は個別の審議を経ず、種々雑多な案件を「一括して・ごった煮にして」可決・処理する慣用表現で、ここでは正規の軍評議会での個別討議を形骸化させ、形式的に一括して降伏条件を通過させた不公正さを表している。

  4. 28in Numidia et exercitu nostro pax agitabantur

    単数主語 pax に対し、動詞 agitabantur が複数形となっている構文的変則(シンケシス)。二つの場所句「in Numidia」と「in exercitu nostro」という複合的な状況、あるいは「res pacis」的な複数の事態が意識されたことによる意味の一致(constructio ad sensum)である。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0631.phi002.humanitext-lat3:27-30