- 底本
- Cicero, Quintus Tullius. M. Tullis Ciceronis. Epistulae, Volume 3. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0478.phi003.humanitext-lat2:1-8
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
クイントゥス・キケロが兄マルクスに対し、執政官選挙に臨む新人としての心得、弁論術の重要性、各階層の支持者や貴族層の獲得策を説き、対立候補たちの無気力や悪評を挙げて優位を論じる。
etsi tibi omnia suppetunt ea quae consequi ingenio aut usu homines possunt, tamen amore nostro non sum alienum arbitratus ad te perscribere ea quae mihi veniebant in mentem dies ac noctes de petitione tua cogitanti, non ut aliquid ex his novi addisceres sed ut ea quae in re dispersa atque infinita viderentur esse ratione et distributione sub uno aspectu ponerentur.
才能や経験によって人間が獲得できる限りのあらゆるものをあなたがすでに備えているとしても、私たちの愛情に鑑みて、あなたの立候補について日夜熟考している私の心に浮かんだ事柄を、あなたに書き送ることは不都合ではないと私は考えました。これらからあなたが何か新しい事柄を学び取るためではなく、実際には散乱して無限に見える事柄が、論理と分類によってひとつの視座のもとに置かれるようにするためです。
civitas quae sit cogita, quid petas, qui sis. prope cotidie tibi hoc ad forum descendenti meditandum est 'novus sum, consulatum peto, Roma est.' nominis novitatem dicendi gloria maxime sublevabis. semper ea res plurimum dignitatis habuit. non potest qui dignus habetur patronus consularium indignus consulatu putari.1 quam ob rem quoniam ab hac laude proficisceris et quicquid es ex hoc es, ita paratus ad dicendum venito quasi in singulis causis iudicium de omni ingenio futurum sit.
国家がいかなるものであるか、あなたが何を求めているのか、自分が何者であるかを熟考しなさい。フォーラムへと降りていく際に、ほぼ毎日あなたは「私は新人であり、執政官職を求めており、ここはローマである」と心の中で繰り返さねばなりません。家名の新しさは、弁論の誉れによって大いに補うことができるでしょう。この事柄は常に最大の威信を保ってきました。執政官経験者たちの弁護人としてふさわしいと見なされている者が、執政官職に値しないと考えられるはずがありません。それゆえ、あなたはこの名声を出発点とし、あなたがいかにあるとしてもこの名声に負っているのですから、個々の訴訟において自分の全才能に対する裁きが下されるかのように、十分に準備を整えて弁論に臨みなさい。
eius facultatis adiumenta, quae tibi scio esse seposita, ut parata ac prompta sint cura et saepe quae de Demosthenis studio et exercitatione scripsit Demetrius recordare, deinde ut amicorum et multitudo et genera appareant. habes enim ea quae non multi homines novi habuerunt, omnis publicanos, totum fere equestrem ordinem, multa propria municipia, multos abs te defensos homines cuiusque ordinis, aliquot collegia, praeterea studio dicendi conciliatos plurimos adulescentulos, cotidianam amicorum assiduitatem et frequentiam.
あなたのために備蓄されていると私が知っているその能力の補助手段を、常に準備が整い即応できる状態にしておくよう心掛け、デモステネスの熱意と鍛錬についてデメトリオスが書き記したことをしばしば想起しなさい。次いで、友人たちの数と多様な階層が目に見える形となるようにしなさい。というのも、あなたには多くの新人が持たなかったものがあるからです。すべての徴税請負人、騎士身分のほぼ全体、数多くの親しい自治市、あなたによって弁護されたあらゆる身分の多くの人々、いくつかの同職組合、さらには弁論の研鑽を通じて結びついた極めて多くの若者たち、日々の友人たちの絶え間ない付き添いと集まりです。
haec cura ut teneas commonendo et rogando et omni ratione efficiendo ut intellegant qui debent tua causa, referendae gratiae, qui volunt, obligandi tui tempus sibi aliud nullum fore.2 etiam hoc multum videtur adiuvare posse novum hominem, hominum nobilium voluntas et maxime consularium. prodest quorum in locum ac numerum pervenire velis ab iis ipsis illo loco ac dignum numero putari.3
これらの人々に注意を喚起し、懇願し、あらゆる手段を尽くして、あなたのために恩義を負っている者たちには恩を返す時が、好意を寄せる者たちにはあなたに恩を売る時が、今をおいて他にはないのだと理解させることで、彼らをつなぎ留めるよう努めなさい。さらに、貴族たち、とりわけ執政官経験者たちの好意もまた、新人に大いに寄与しうると思われます。あなたがその地位と列に加わりたいと望んでいるまさにその人々から、その地位と列にふさわしいと見なされることは有益です。
ii rogandi omnes sunt diligenter et ad eos adlegandum est persuadendumque iis nos semper cum optimatibus de re publica sensisse, minime popularis fuisse; si quid locuti populariter videamur, id nos eo consilio fecisse ut nobis Cn. Pompeium adiungeremus, ut eum qui plurimum posset aut amicum in nostra petitione haberemus aut certe non adversarium.
彼ら全員に念入りに頼み込み、使者を送り、私たちは国事に関して常に名門貴族層と同じ意見を持ち、民衆派では決してなかったこと、もし何か民衆受けするように語ったと見なされたとしても、それはグナエウス・ポンペイウスを味方に引き入れ、最大の力を持つ者を私たちの選挙戦において友とするか、少なくとも敵にしないという配慮からなされたことであると、彼らを説得しなければなりません。
praeterea adulescentis nobilis elabora ut habeas vel ut teneas, studiosos quos habes. multum dignitatis adferent. plurimos habes; perfice ut sciant quantum in iis putes esse. si adduxeris ut ii qui volunt cupiant, plurimum proderunt.
さらに、貴族の若者たちを獲得し、あるいはすでに味方となっている熱心な者たちをつなぎ留めるよう努力しなさい。彼らは多大な威信をもたらすでしょう。あなたは極めて多くの若者を味方にしています。どれほど多くのことが彼らに懸かっているとあなたが考えているかを、彼らが知るようにしなさい。好意を寄せている者たちが強い熱意を抱くよう導くならば、彼らは大いに役立つでしょう。
ac multum etiam novitatem tuam adiuvat quod eius modi nobiles tecum petunt, ut nemo sit qui audeat dicere plus illis nobilitatem quam tibi virtutem prodesse oportere. nam P. Galbam et L. Cassium summo loco natos quis est qui petere consulatum putet? vides igitur amplissimis ex familiis homines, quod sine nervis sunt, tibi paris non esse. at Antonius et Catilina molesti sunt.
また、あなたと共に立候補している貴族たちが、彼らには門地の方が、あなたに徳が有益である以上に有益であるべきだと敢えて主張する者が誰もいないような人物であることも、あなたの新人家系を大いに助けています。というのも、最高の名家に生まれたプブリウス・ガルバやルキウス・カッシウスが執政官職を求めていると誰が思うでしょうか。ですから、極めて名高い家柄の者たちであっても、気骨を欠いているがゆえにあなたの対抗相手にならないことがわかるでしょう。しかし、アントニウスとカティリナは厄介だと言うかもしれません。
immo homini navo, industrio, innocenti, diserto, gratioso apud eos qui res iudicant, optandi competitores ambo a pueritia sicarii, ambo libidinosi, ambo egentes. Eorum alterius bona proscripta vidimus,4 vocem denique audivimus iurantis se Romae iudicio aequo cum homine Graeco certare non posse, ex senatu eiectum scimus optima verorum censorum existimatione, in praetura competitorem habuimus amico Sabidio et Panthera, quom ad tabulam quos poneret non haberet; quo tamen in magistratu amicam quam domi palam haberet de machinis emit. in petitione autem consulatus Cappadoces omnis compilare per turpissimam legationem maluit quam adesse et populo Romano supplicare.
いや、勤勉で精力深く、清廉で弁舌に長け、裁判員たちの間で好感を持たれている人物にとっては、この二人は願ってもない競争相手です。二人とも少年時代からの暗殺者であり、好色であり、破産者です。そのうちの一方については、財産が競売に付されたのを目撃しましたし、ローマでは公正な裁判においてギリシア人と争うことすらできないと誓った声を聞きました。真のケンソルたちの卓越した査定によって元老院から追放されたことも知っています。法務官選挙ではサビディウスとパンテラを友人とする彼を競争相手としましたが、その際彼には集計卓に配置する人すらいなかったのです。にもかかわらず、その公職において公然と自宅に囲う情婦を奴隷市場の台の上から買い取りました。そして執政官の立候補にあたっては、ローマに留まってローマ民衆に懇願することよりも、最も恥ずべき特使派遣によってカッパドキア人全員を略奪することを選んだのです。
- 2qui dignus habetur patronus consularium indignus consulatu putari
主語節を作る qui の節の中で patronus は補語であり、主動詞 potest の補語的不定詞 putari の主語となる名詞句(qui... consularium)に呼応して、indignus が述語補語として置かれている。indignus は奪格 consulatu を従えている。
- 4referendae gratiae, qui volunt, obligandi tui tempus sibi aliud nullum fore
動名詞・動形容詞構文の属格 referendae gratiae と obligandi tui は名詞 tempus にかかる限定属格(説明属格)。関係代名詞節 qui debent tua causa と qui volunt は対照的(義務を負う者と好意を持つ者)に置かれており、それぞれの目的を表す属格句が tempus を修飾している。
- 4illo loco ac dignum numero putari
dignum は形容詞として対格不定詞構文の述語補語をなし、奪格支配の形容詞として illo loco ac numero を従える。語順として dignum が loco と numero の間に挟まる交差配列(hyperbaton / anastrophe)をとっている。
- 8Eorum alterius bona proscripta vidimus
Eorum は二人(Antonius と Catilina)を指す部分属格であり、alterius にかかる。文脈上、ここから列挙される悪評(財産競売、元老院追放、カッパドキアでの収賄特使など)はガイウス・アントニウス・ヒュブリダ(C. Antonius Hybrida)の所業を指している。
