← クィントゥス・トゥッリウス・キケロ

選挙備忘録

§9-13

カティリナの悪行の暴露と執政官選挙への警戒

対立候補カティリナの残虐な殺害歴や放蕩、悪評を詳細に暴露し、前例となる新人コエリウスの勝利を引いて勝機を示した上で、執政官選挙の重みと貴族や法務官経験者たちの嫉妬への警戒を説く。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§9

​alter vero, di boni! quo splendore est? primum nobilitate eadem. num maiore? non. sed virtute.1 quam ob rem? quod Antonius umbram suam metuit, hic ne leges quidem natus in patris egestate, educatus in sororis stupris, corroboratus in caede civium, cuius primus ad rem publicam aditus in equitibus R. occidendis fuit (nam illis quos meminimus Gallis, qui tum Titiniorum ac Nanniorum ac Tanusiorum capita demebant, Sulla unum Catilinam praefecerat); in quibus ille hominem optimum, Q. Caecilium, sororis suae virum, equitem Romanum, nullarum partium, cum semper natura tum etiam aetate iam quietum, suis manibus occidit.

しかしもう一人の男は、善き神々よ、どれほどの輝かしさでしょうか。まず、家柄の貴さでは彼と同じです。まさかそれ以上でしょうか。いいえ。しかし徳においてはまさっています。どうしてでしょうか。アントニウスが自分の影すら恐れるのに対して、この男は法すら恐れないからです。父の貧困のさなかに生まれ、姉妹の恥ずべき乱行の中で育てられ、市民の虐殺の中で力をつけ、国家への最初の足がかりはローマ騎士たちの殺害の中にありました(というのも、当時ティティニウス家やナンニウス家やタヌシウス家の人々の首を切り落としていた、私たちが記憶しているあのガリア人たちを率いる指揮官に、スッラはカティリナただ一人を任じたからです)。その最中に彼は、姉妹の夫であり、ローマ騎士で、いかなる党派にも属さず、常に生来平穏を好み、当時は年齢的にもすでに平穏に暮らしていた極めて善良な人物クィントゥス・カエキリウスを自らの手で殺害したのです。

§10

​quid ego nunc dicam petere eum consulatum, qui2 hominem carissimum populo Romano, M. Marium, inspectante populo Romano vitibus per totam urbem ceciderit, ad bustum egerit, ibi omni cruciatu lacerarit, vivo stanti collum gladio sua dextera secuerit, cum sinistra capillum eius a vertice teneret, caput sua manu tulerit, cum inter digitos eius rivi sanguinis fluerent? qui postea cum histrionibus et cum gladiatoribus ita vixit ut alteros libidinis, alteros facinoris adiutores haberet, qui nullum in locum tam sanctum ac tam religiosum accessit in quo non, etiam si aliis culpa non esset, tamen ex sua nequitia dedecoris suspicionem relinqueret,3 qui ex curia Curios et Annios, ab atriis Sapalas et Carvilios, ex equestri ordine Pompilios et Vettios sibi amicissimos comparavit, qui tantum habet audaciae, tantum nequitiae, tantum denique in libidine artis et efficacitatis, ut prope in parentum gremiis praetextatos liberos constuprarit? quid ego nunc tibi de Africa, quid de testium dictis scribam? nota sunt, et ea tu saepius legito; sed tamen hoc mihi non praetermittendum videtur quod primum ex eo iudicio tam egens discessit quam quidam iudices eius ante illud in eum iudicium fuerunt, deinde tam invidiosus ut aliud in eum iudicium cotidie flagitetur. hic se sic habet ut magis timeant etiam si quierit, quam ut contemnant si quid commoverit.4

ローマ民衆にとって最も愛されていたマルクス・マリウスを、ローマ民衆の眼前でブドウの若枝の杖で街中を引き回して打ち据え、墓所に追い立て、そこであらゆる拷問によって引き裂き、生きて立っている彼の首を右手の剣で切り落とし、そのとき左手で頭頂部の髪を掴み、指のあいだから血の筋が流れるなか自らの手でその首を運んだ彼が、今や執政官職を求めていることを、私はどうして語るべきでしょうか。そののち彼は役者たちや剣闘士たちと共に暮らし、前者を情欲の、後者を犯罪の協力者とし、いかに神聖で宗教的な場所であっても、仮に他人に咎がない場合ですら、自らの邪悪さゆえに不名誉の嫌疑を残さずには立ち去らないほどでした。元老院からはクリウスやアンニウスのような者たちを、競売場からはサパラやカルウィリウスのような者たちを、騎士身分からはポンピリウスやウェッティウスのような者たちを自らの親友として集め、あまりにも無謀で、あまりにも邪悪で、情欲においては極めて巧妙かつ有能であるため、ほとんど親たちの膝元で紫縁のトガを着た子供たちまでも犯したのです。今さら私はアフリカのことや証人たちの証言についてあなたに書き送る必要があるでしょうか。それらは周知のことであり、それらをあなたは何度も読むべきです。しかしそれでも、私にとって見過ごすべきではないと思われるのは、第一に彼がその裁判から、彼に対するその裁判の前の一部の裁判員たちがそうであったのと同じほど困窮して立ち去ったこと、第二に彼に対する別の裁判が日々要求されるほど憎悪の的となったことです。この男は、何か事を起こした場合に人々が軽蔑するというよりは、仮にじっとしていても恐れるほどの状態にあります。

§11

​quanto melior tibi fortuna petitionis data est quam nuper homini novo, C. Coelio! ille cum duobus hominibus ita nobilissimis petebat ut tamen in iis omnia pluris essent quam ipsa nobilitas, summa ingenia, summus pudor, plurima beneficia, summa ratio ac diligentia petendi. ac tamen eorum alterum Coelius, cum multo inferior esset genere, superior nulla re paene, superavit.

先頃、新人のガイウス・コエリウスに与えられたものと比べ、あなたの立候補にはなんと恵まれた境遇が与えられていることでしょう。彼は、門地そのものよりも他のすべての点、すなわち卓越した才能、最高の廉恥、極めて多くの恩恵、立候補における最高の分別と周到さが高く評価されるような、きわめて高貴な二人の人物と争ったのです。それにもかかわらず、コエリウスは家柄でははるかに劣り、他の点でもほとんど勝っていなかったにもかかわらず、そのうちの一方に打ち勝ちました。

§12

​qua re tibi, si facies ea quae natura et studia quibus semper usus es, largiuntur, quae temporis tui ratio desiderat, quae potes, quae debes, non erit difficile certamen cum iis competitoribus, qui nequaquam sunt tam genere insignes quam vitiis nobiles. quis enim reperiri potest tam improbus civis qui velit uno suffragio duas in rem publicam sicas destringere?5

それゆえ、もしあなたが、生来の資質とこれまで常に用いてきた研鑽が豊かにもたらすもの、あなたの好機が求めるもの、あなたになしうるもの、なすべきことを実践するならば、門地によって際立っているというよりは悪徳によって悪名高いこれら競争相手たちとの戦いは、あなたにとって困難ではないでしょう。というのも、一票の投票によって二本の短剣を国家に対して抜くことを望むほど破廉恥な市民が、いったい見出されるでしょうか。

§13

​quoniam quae subsidia novitatis haberes et habere posses exposui, nunc de magnitudine petitionis dicendum videtur. consulatum petis, quo honore nemo est quin te dignum arbitretur, sed multi qui invideant; petis enim homo ex equestri loco summum locum civitatis atque ita summum ut forti homini, diserto, innocenti multo idem ille honos plus amplitudinis quam ceteris adferat. noli putare eos qui sunt eo honore usi non videre, tu cum idem sis adeptus, quid dignitatis habiturus sis. Eos vero qui consularibus familiis nati locum maiorum consecuti non sunt suspicor tibi, nisi si qui admodum te amant, invidere. etiam novos homines praetorios existimo, nisi qui tuo beneficio vincti sunt, nolle abs te se honore superari.

あなたが新人家系としてどのような拠り所を持ち、また持ちうるのかを私が論述しましたので、次は立候補の規模の大きさについて語るべきであると思われます。あなたが求めている執政官職は、誰もがあなたにふさわしいと認めつつも、嫉妬する者が多い名誉です。というのも、騎士身分出身者としてあなたは国家の最高位を求めており、しかも勇敢で弁舌に長け、清廉な人物に対しては、その同じ名誉が他の人々に対するよりもはるかに大きな威光をもたらすような最高位を求めているからです。その名誉を享受した人々が、あなたが同じものを獲得したときにどれほどの尊厳を保持することになるかを見通していないなどと考えてはなりません。そして、執政官を出した名家に生まれながら祖先の地位に到達できなかった者たちは、あなたをことのほか愛している者でない限り、あなたを妬んでいると私は推測します。また法務官経験者である新人たちも、あなたの恩恵によって結ばれている者たちでない限り、名誉においてあなたに凌駕されることを望んでいないと私は考えます。

構文注5 件
  1. 9sed virtute

    直前の「sed virtute(しかし徳においては)」は強烈な反語的皮肉であり、後続の「quam ob rem? quod Antonius umbram suam metuit, hic ne leges quidem...(なぜか。アントニウスが自らの影すら恐れるのに対して、この男は法すら恐れないからである)」と連結して解釈する。直前の「non.」のあとに「sed virtute [sc. praestat]」を補い、真の美徳ではなく悪行の恐れ知らずさを逆説的に「徳」と呼んでいる。

  2. 10quid ego nunc dicam petere eum consulatum, qui

    修辞的疑問文「quid ego nunc dicam...」(対格不定詞構文「eum... petere consulatum」を従える)の先行詞「eum」を受け、「qui」以下の関係節では接続法(ceciderit, lacerarit, secuerit 等)が用いられている。これは単なる事実の記述ではなく、執政官に立候補することの不条理を強調する理由・性格づけの接続法(subjunctive of characteristic / cause)である。

  3. 10in quo non, etiam si aliis culpa non esset, tamen ex sua nequitia dedecoris suspicionem relinqueret

    否定の先行詞「nullum in locum tam sanctum ac tam religiosum」に導かれる結果・特徴の関係節「in quo non... relinqueret」。挿入された譲歩条件節「etiam si aliis culpa non esset」は「たとえ同席した他者たちにやましい点が一切なかったとしても」を意味し、主節の「ex sua nequitia dedecoris suspicionem relinqueret(自らの邪悪さによって不名誉の嫌疑を残さずには立ち去らない)」と対比され、彼の存在そのものが場所に汚名を着せる性質を表現している。

  4. 10hic se sic habet ut magis timeant etiam si quierit, quam ut contemnant si quid commoverit

    再帰構文「hic se sic habet」(この男の状態はこうである)に、相関副詞「sic」を受ける結果の接続法節「ut... timeant... quam ut contemnant...」が後続する。比較構文「magis... quam...」において双方に従属節「ut」が呼応し、さらにそれぞれの内に条件節(「etiam si quierit」と「si quid commoverit」)が埋め込まれている。

  5. 12uno suffragio duas in rem publicam sicas destringere

    「uno suffragio」(単一の投票によって:手段の奪格)、「duas... sicas」(二本の短剣を:destringere の直接目的語)、「in rem publicam」(国家に対して:方向・敵意の前置詞句)。「短剣を抜く(destringere sicas)」という暗殺の隠語的メタファーを用い、アントニウスとカティリナの二人に同時に投票することを国家に対する凶行に見立てた表現。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0478.phi003.humanitext-lat2:9-13