- 底本
- Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi058.humanitext-lat1:1.1.36-1.1.40
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロは弟クィントゥスのアジア属州統治における実績を称賛しつつも、唯一の欠点として報告される激しやすい性格を抑えるよう強く勧め、任期3年目を完全無欠なものにするよう促している。
sed quid ego te haec hortor quae tu non modo facere potes tua sponte sine cuiusquam praeceptis sed etiam magna iam ex parte perfecisti? non enim desistunt nobis agere cotidie gratias honestissimae et maximae societates; quod quidem mihi idcirco iucundius est quod idem faciunt Graeci; difficile est autem ea quae commodis, utilitate et prope natura diversa sunt, voluntate coniungere. at ea quidem quae supra scripta sunt non ut te instituerem scripsi (neque enim prudentia tua cuiusquam praecepta desiderat), sed me in scribendo commemoratio tuae virtutis delectavit; quamquam in his litteris longior fui quam aut vellem aut quam me putavi fore.
しかし、あなたが誰からの指針も受けることなく自発的に行えるばかりか、すでに大部分において成し遂げているこれらの事柄を、なぜ私があなたに勧める必要があるだろうか。というのも、最も名誉ある最大の請負会社各社が、私たちに日々感謝を捧げることをやめないからである。そしてこのことは、ギリシア人たちも同様に行っているがゆえに、私にとってはなおさら喜ばしい。もっとも、便宜や利害、さらにはほとんど本性において相反している者たちを、善意によって一致させることは至難の業である。だが、上に記した事柄について言えば、あなたを教え導くために書いたのではない(あなたの深慮はいかなる人の指針をも必要としないからである)。書くにあたってあなたの徳を想起することが私を楽しませたのである。もっとも、この手紙において私は、自らが望んだよりも、あるいは自分自身がそうなるだろうと考えたよりも長くなってしまったが。
unum est quod tibi ego praecipere non desinam neque te patiar, quantum erit in me, cum exceptione laudari1 omnes enim qui istinc veniunt ita de tua virtute, integritate, humanitate commemorant ut in tuis summis laudibus excipiant unam iracundiam; quod vitium cum in hac privata cotidianaque vita levis esse animi atque infirmi videtur, tum vero nihil est tam deforme quam ad summum imperium etiam acerbitatem naturae adiungere. qua re illud non suscipiam ut quae de iracundia dici solent a doctissimis hominibus ea nunc tibi exponam, cum et nimis longus esse nolim et ex multorum scriptis ea facile possis cognoscere; illud, quod est epistulae proprium, ut is ad quem scribitur de iis rebus quas ignorat certior fiat, praetermittendum esse non puto.
私があなたに命ずることをやめない事柄が一つだけあり、また私にできるかぎり、あなたが留保付きで称賛されることを私は許さない。というのも、そちらからやって来るすべての者が、あなたの徳、廉潔さ、人間性について述べるにあたり、あなたの至高の賛辞の中で、ただ一つの「激情」だけを例外として挙げるからである。この悪徳は、この私的かつ日常的な生活において軽薄で脆弱な精神に属するものと見なされるが、それに加え、最高統治権に天性の過酷さまでも添えることほど醜悪なものは真実にない。それゆえ、激情に関して極めて博学な人々によって語られるのが常である議論を、今あなたに陳述するという労を私は取らない。長くなりすぎることを望まないし、多くの書物からあなたがそれらを容易に知ることができるからである。しかし、手紙に固有の役目、すなわち書き送られる相手が知らぬ事柄について知らされるという役目を、等閑にしてよいとは私は考えない。
sic ad nos omnes fere deferunt nihil, cum absit iracundia, te fieri posse iucundius, sed, cum te alicuius improbitas perversitasque commoverit sic te animo incitari ut ab omnibus tua desideretur humanitas. qua re quoniam in eam rationem vitae nos non tam cupiditas quaedam gloriae quam res ipsa ac fortuna deduxit, ut sempiternus sermo hominum de nobis futurus sit, caveamus, quantum efficere et consequi possumus, ut ne quod in nobis insigne vitium fuisse dicatur. neque ego nunc hoc contendo, quod fortasse cum in omni natura tum iam in nostra aetate difficile est, mutare animum et si quid est penitus insitum moribus id subito evellere, sed te illud admoneo ut, si hoc plene vitare non potes, quod ante occupatur animus ab iracundia quam providere ratio potuit ne occuparetur,2 ut te ante compares cotidieque meditere resistendum esse iracundiae, cumque ea maxime animum moveat tum tibi esse diligentissime linguam continendam; quae quidem mihi virtus interdum non minor videtur quam omnino non irasci. nam illud est non solum gravitatis sed non numquam etiam lentitudinis; moderari s vero et animo et orationi3 cum sis iratus, aut etiam tacere et tenere in sua potestate motum animi et dolorem, etsi non est perfectae sapientiae, tamen est non mediocris ingeni atque in hoc genere multo te esse iam commodiorem mitioremque nuntiant. nullae tuae vehementiores animi concitationes, nulla maledicta ad nos, nullae contumeliae perferuntur, quae cum abhorrent a litteris, ab humanitate, tum vero contraria sunt imperio ac dignitati; nam si implacabiles iracundiae sunt, summa est acerbitas, sin autem exorabiles, summa levitas, quae tamen ut in malis acerbitati anteponenda est.4
およそすべての者が私たちに次のように報告している。激情がなければ、あなたほど快活で好ましい人物になりうる者はいないが、誰かの不正や理不尽さがあなたを動揺させたときには、あなたの人間性が万人から惜しまれるほど、あなたが激昂してしまう、と。それゆえ、名誉への何らかの欲望というよりはむしろ境遇そのものと運命が、私たちについての世人の評判が永遠のものとなるようなこの生のあり方へと私たちを導いた以上、私たちの中に顕著な悪徳があったと言われないよう、私たちが成し遂げ達成しうるかぎり注意を払おうではないか。そして私は今、人間一般の本性においても、とりわけすでに私たちの年齢においても困難であるようなこと、すなわち気質を改め、もし性情に深く根ざしたものがあるならそれを不意に根絶することを要求しているのではない。ただあなたに次のことを勧告する。もしこのこと、すなわち理性が先回りして支配されないよう防ぎうる前に、激情によって心が先んじて占領されてしまうという事態を完全に避けることができないのであれば、激情には抗わねばならないと前もって備え日々省みること、そして激情が最も心を揺さぶるときにこそ、最も注意深く舌を慎まねばならないということを。この徳は私には時として、まったく怒らないことにも劣らないものに思われる。というのも、怒らないということは威厳の現れであるだけでなく、時には鈍感さの現れですらあるからだ。しかし、怒っているときに心と言論の双方を抑制すること、あるいは沈黙を守り、心の動揺と苦痛を自らの統制下に保持することは、完全無欠の知恵に属するものではないとしても、並大抵でない資質に属することだからである。そしてこの点において、あなたが今やはるかに協調的で温和になっていると人々は伝えている。あなたの激しい心の興奮も、いかなる暴言も侮蔑も私たちには伝えられていない。そうしたものは学問からも人間性からも乖離しているばかりか、まさに統治権と威厳にも相反するものである。というのも、もし激情が宥めがたいものであるなら過酷さは頂点に達し、他方もし宥めうるものであるなら極度の軽薄さとなるからであり、もっともこれは悪事の中にあっては過酷さに優先されるべきものではある。
sed quoniam primus annus habuit de hac reprehensione plurimum sermonis, credo, propterea quod tibi hominum iniuriae, quod avaritia, quod insolentia praeter opinionem accidebat et intolerabilis videbatur, secundus autem multo lenior, quod et consuetudo et ratio et, ut ego arbitror, meae quoque litterae te patientiorem lenioremque fecerunt, tertius annus ita debet esse emendatus ut ne minimam quidem rem quisquam possit ullam reprehendere.
しかし、第1年目は、人々の不正、強欲、傲慢さが予期せぬ形であなたに降りかかり耐えがたく思われたためであろう、この非難に関する風聞が極めて多かったものの、第2年目は、習慣や理性、そして私が思うに私の手紙もまたあなたをより辛抱強く温和にしたことによって、はるかに穏やかなものとなった。それゆえ第3年目は、誰一人としていかなる些細な事柄さえも非難しえないほどに、完璧に正されたものでなければならない。
- 1.1.37cum exceptione laudari
名詞句「留保・例外付きで称賛される」。直後の「ita... ut in tuis summis laudibus excipiant unam iracundiam」(あなたの至高の賛辞の中で、ただ一つの激情だけを例外として挙げる)という結果節が「cum exceptione」の具体的内容を直接説明している。
- 1.1.38quod ante occupatur animus ab iracundia quam providere ratio potuit ne occuparetur
指示代名詞「hoc」を同格的に説明する事実の「quod」節(「すなわち〜という事態」)。「ante... quam」によって導かれる時間節(「理性が〜を防ぎうる前に」)と否定目的を表す接続詞「ne」の従属節が組み合わさった複文構造をなしている。
- 1.1.38moderari s vero et animo et orationi
写本伝承に見られる「moderari s vero」の余分な「s」は書写上の混入(ligatureや誤写)であり、正文は「moderari vero」と読まれる。動詞「moderor」に対格ではなく与格(「animo et orationi」)が後続しており、「抑制する、制御する」の語義で用いられている。
- 1.1.39quae tamen ut in malis acerbitati anteponenda est
関係代名詞「quae」は前文の「levitas」(軽薄さ)を先行詞とし、前置詞句「ut in malis」は「悪事の範囲内においては、悪事の中では」という限定・留保的慣用表現。「悪の中での比較として、過酷さよりはましである」という意味をなす。
