- 底本
- Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi058.humanitext-lat1:1.1.31-1.1.35
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケローは弟クイントゥスに対し、名誉にふさわしい善政を敷き「アジアの父」と呼ばれるよう促すとともに、統治最大の難問である収税請負人(騎士身分)と属州民の利害対立を、権力ではなく自らの威信と双方の調停によって解決するよう説く。
equidem de isto genere honorum quid sentirem scripsi ad te ante. semper eos putavi, si vulgares essent, vilis, si temporis causa constituerentur, levis; si vero, id quod ita factum est, meritis tuis tribuerentur, existimabam multam tibi in his honoribus tuendis operam esse ponendam. qua re quoniam in istis urbibus cum summo imperio et potestate versaris in quibus tuas virtutes consecratas et in deorum numero conlocatas vides, in omnibus rebus quas statues, quas decernes, quas ages, quid tantis hominum opinionibus, tantis de te iudiciis, tantis honoribus debeas cogitabis. id autem erit eius modi ut consulas omnibus,1 ut medeare incommodis hominum, provideas saluti, ut te parentem Asiae et dici et haberi velis.
実際、あの種の栄誉について私がどう考えているかは、以前あなたに書き送った。もしそれらがありふれたものであれば無価値であり、一時的な都合のために設けられたものであれば軽薄なものだと、私は常に考えてきた。しかし、実にその通りであったように、もしそれがあなたの功績に対して捧げられたものであるならば、これらの栄誉を保持し守り抜くために多くの努力があなたによって注がれねばならないと私は考えていた。それゆえ、あなたの徳が聖別され神々の列に加えられているのを自ら目にするようなまさにそれらの都市において、あなたが最高の軍事指揮権と民事統治権をもって活動している以上、あなたが定めるあらゆること、議決するあらゆること、行うあらゆることにおいて、人々のあれほど大きな評価、あなたに対するあれほど大きな判断、あれほど大きな栄誉に対して何をなすべき義務があるかを思索するであろう。そしてそれは、万人の便宜を図り、人々の不都合を癒やし、その安寧に配慮し、自らが「アジアの父」と呼ばれ見なされることを望むという、まさにそのようなあり方となるであろう。
atqui huic tuae voluntati ac diligentiae difficultatem magnam adferunt publicani. quibus si adversamur, ordinem de nobis optime meritum et per nos cum re publica coniunctum et a nobis et a re publica diiungemus; sin autem omnibus in rebus obsequemur, funditus eos perire patiemur quorum non modo saluti sed etiam commodis consulere debemus. haec est una, si vere cogitare volumus, in toto imperio tuo difficultas. nam esse abstinentem, continere omnis cupiditates, suos coercere, iuris aequabilem tenere rationem, facilem se in rebus cognoscendis, in hominibus audiendis admittendisque praebere praeclarum magis est quam difficile; non est enim positum in labore aliquo sed in quadam inductione animi et voluntate.
もっとも、あなたのこの善意と熱意に対して、収税請負人たちが大きな困難をもたらしている。もし彼らに敵対するならば、私たちに対して極めて大きな功績があり、私たちを通じて国家と結ばれている騎士身分を、私たちからも国家からも引き離すことになるであろう。しかし、もしあらゆる事柄で彼らに従うならば、その安寧だけでなく利益にも配慮すべき人々が根本から破滅するのを放置することになる。もし私たちが誠実に思索したいと願うならば、あなたの統治全体において困難なのはこれ一つである。というのも、清廉であり、すべての欲望を抑制し、配下の者を統制し、法の公平な秩序を保ち、事情を吟味し人々を聴取し引見するにあたって近づきやすい態度を保つことは、困難であるというよりはむしろ称賛に値する事柄だからである。それは何か過酷な労苦にかかっているのではなく、ある種の心の向け方と意志にかかっているからにほかならない。
illa causa publicanorum quantam acerbitatem adferat sociis intelleximus ex civibus qui nuper in portoriis Italiae tollendis non tam de portorio quam de non nullis iniuriis portitorum querebantur. qua re non ignoro quid sociis accidat in ultimis terris cum audierim in Italia querelas civium. hic te ita versari ut et publicanis satis facias, praesertim publicis male redemptis, et socios perire non sinas, divinae cuiusdam virtutis esse videtur, id est tuae.2 ac primum Graecis id quod acerbissimum est, quod sunt vectigales, non ita acerbum videri debet, propterea quod sine imperio populi Romani suis institutis per se ipsi ita fuerunt. nomen autem publicani aspernari non possunt, qui pendere ipsi vectigal sine publicano non potuerint quod iis aequaliter Sulla discripserat. non esse autem leniores in exigendis vectigalibus Graecos quam nostros publicanos hinc intellegi potest quod Caunii nuper omnesque ex insulis quae erant a Sulla Rhodiis attributae confugerunt ad senatum, nobis ut potius vectigal quam Rhodiis penderent. qua re nomen publicani neque ii debent horrere qui semper vectigales fuerunt, neque ii aspernari qui per se pendere vectigal non potuerunt, neque ii recusare qui postulaverunt.
あの収税請負人の問題が同盟民にどれほどの過酷さをもたらすかは、先日イタリアの港湾税廃止の際に、港湾税そのものについてというよりはむしろ徴税官たちの少なからぬ不正について不満を述べていたローマ市民たちから、私たちは理解した。それゆえ、イタリアにおいて市民たちの不満を耳にした以上、最果ての地で同盟民に何が起きているかを私は知らぬわけではない。この点において、特に公課の請負が不利な条件で落札されているなかで収税請負人たちを満足させ、かつ同盟民が破滅しないようにあなたが振る舞うことは、ある種の神的な徳、すなわちあなた自身の徳に属するように思われる。そして第一に、ギリシア人にとって最も過酷なこと、すなわち自分たちが納税義務を負っているということは、それほど過酷に見えるべきではない。というのも、ローマ人民の支配がなくても、彼ら自身が自らの制度によって自らその状態にあったからである。また、スッラが彼らに均等に割り当てた租税を、収税請負人なしには自ら納付することができなかった者たちが、収税請負人の名を嫌悪することはできない。さらに、ギリシア人が租税の徴収において私たちの収税請負人たちよりも寛大ではないということは、先頃カウノス人たちや、スッラによってロドス島に帰属させられていた島々のすべての人々が、ロドス人たちにではなく私たちに租税を納めるために元老院に逃げ込んできたことから理解できる。
simul et illud Asia cogitet, nullam ab se neque belli externi neque domesticarum discordiarum calamitatem afuturam fuisse, si hoc imperio non teneretur.3 id autem imperium cum retineri sine vectigalibus nullo modo possit, aequo animo parte aliqua suorum fructuum pacem sibi sempiternam redimat atque otium.
それゆえ、常に納税義務を負ってきた者たちは収税請負人の名を恐れるべきではないし、自ら租税を納めることができなかった者たちがそれを嫌悪すべきでもなく、みずからそれを求めた者たちが拒否すべきでもない。 同時に、アジアもまた次のことを考慮すべきである。もしこの支配によって保持されていなかったならば、対外戦争の災禍も国内の内紛の災禍も、決して自らから遠ざかることはなかったであろうということを。
quod si genus ipsum et nomen publicani non iniquo animo sustinebunt, poterunt iis consilio et prudentia tua reliqua videri mitiora; possunt in pactionibus faciendis non legem spectare censoriam sed potius commoditatem conficiendi negoti et liberationem molestiae;4 potes etiam tu id facere, quod et fecisti egregie et facis, ut commemores quanta sit in publicanis dignitas, quantum nos illi ordini debeamus, ut remoto imperio ac vi potestatis et fascium publicanos cum Graecis gratia atque auctoritate coniungas et ab iis de quibus optime tu meritus es et qui tibi omnia debent hoc petas, ut facilitate sua nos eam necessitudinem quae est nobis cum publicanis obtinere et conservare patiantur.
そして、この支配が租税なしには決して維持されえない以上、平穏な心で自らの収穫の一部をもって、自らのための恒久的な平和と静謐を買い戻すべきなのである。 したがって、もし彼らが収税請負人の職種そのものと名前を不満を抱くことなく耐え忍ぶならば、あなたの配慮と深慮によって、残りの事柄は彼らにより穏やかに見えうるであろう。彼らは協定を結ぶにあたって、ケンソル法の条文を注視するのではなく、むしろ取引を完結させる便宜と煩わしさからの解放に目を向けることができる。またあなた自身も、これまで見事に成し遂げ、現にも行っているように、収税請負人たちにいかに大きな威厳があるか、私たちがかの身分にいかに多くを負っているかを想起させ、支配権や権力および束桿の強制力を脇に置いて、好意と権威によって収税請負人たちをギリシア人と結びつけ、あなたが極めて大きな功績を施し、あなたにあらゆる恩義を負っている人々に対して、彼らの寛容さによって、私たちが収税請負人たちと結んでいるあの緊密な絆を維持し保持することを許してくれるよう求めることができるのである。
- 1.1.31id autem erit eius modi ut consulas omnibus
述語属格(性質の属格)eius modi に、その具体的な内容を詳述する結果・内容の ut 節(ut consulas... ut medeare... provideas... ut velis)が連続して後続している。文頭の代名詞 id は直前の文で述べられた「人々の大いなる評価や栄誉に対して何をなすべきかという義務(quid... debeas)」の内容を指す。
- 1.1.33divinae cuiusdam virtutis esse videtur, id est tuae
divinae cuiusdam virtutis は動詞 videtur の補語となる「所有・職分・性質の属格」。「〜の職分・本領であると思われる」の意。主語は先行する対格不定詞構文(te ita versari ut...)。末尾の id est tuae(すなわちあなたのものである)は属格 virtutis に呼応した属格所有代名詞女性単数。
- 1.1.34nullam ab se neque belli externi neque domesticarum discordiarum calamitatem afuturam fuisse, si hoc imperio non teneretur
間接話法における過去の反実仮想文の転換構文。直接話法では afuisset(完了過去反実仮想)であったものが、cogitet に従属する間接話法(対格不定詞構文)となって未来分詞+fuisse(afuturam fuisse)の形を取っている。条件節 si hoc imperio non teneretur(もしこの支配によって保持されていなかったならば)は未完了過去接続法で、継続的・恒常的な状態を表す。
- 1.1.35non legem spectare censoriam sed potius commoditatem conficiendi negoti et liberationem molestiae
lex censoria は監察官が公金請負人(プブリカヌス)と結んだ請負契約の厳格な条件・規則を指す。ここでは属州民が請負人との協定(pactiones)において、厳格な法条項に固執して対立を長引かせるのではなく、速やかな合意による取引完了の利便性と紛争の煩わしさからの解放を優先できる(possunt spectare)という現実的解決策を提言している。
