- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.humanitext-lat1:214-219
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロはクリオの学識や弁論術の欠陥、特に奇矯な身振りと極端な記憶力の欠如を具体例を挙げて論じ、著書の中に見られる甚だしい時代錯誤を指摘する。
nullum ille poetam noverat, nullum legerat oratorem, nullam memoriam antiquitatis conlegerat; non publicum ius, non privatum et civile cognoverat. Quamquam hoc quidem fuit etiam in aliis et magnis quidem oratoribus, quos parum his instructos artibus vidimus, ut Sulpicium, ut Antonium. Sed ei tamen unum illud habebant dicendi opus elaboratum;1 idque cum constaret ex quinque notissimis partibus, nemo in aliqua parte earum omnino nihil poterat: in quacumque enim una plane clauderet, orator esse non posset; sed tamen alius in alia excellebat magis.
彼は一人の詩人も知らず、一人の弁論家も読んだことがなく、古代の歴史の記録を何一つ集めていませんでした。公法も、私法や市民法も知りませんでした。もっとも、このことは他の偉大な弁論家たちにおいても見られたことであり、われわれが見たところ、スルピキウスやアントニウスのように、これらの教養をほとんど身につけていない人々もいました。しかし彼らはそれでも、弁論というあの唯一の技を練り上げて持っていたのです。そして弁論術が周知の五つの部分から成り立っている以上、そのいずれかの部分において全く無能である者はいませんでした。というのも、そのうちのどのたった一つにおいてであれ完全に足を引きずるならば、弁論家であることはできないからです。しかしながら、ある者はある部分において、別の者は別の部分において、より優れていました。
Reperiebat quid dici opus esset et quo modo praeparari et quo loco locari, memoriaque ea comprendebat Antonius, excellebat autem actione; erant[que] ei quaedam ex his paria cum Crasso, quaedam etiam superiora; at Crassi magis nitebat oratio. Nec vero Sulpicio neque Cottae dicere possumus neque cuiquam bono oratori rem ullam ex illis quinque partibus plane atque omnino defuisse.
アントニウスは何を語る必要があるか、それをどのように準備し、どこに配置すべきかを見出し、それらを記憶にとどめていましたが、とりわけ実演において卓越していました。彼にはこれらの点でクラッススと同等の面もあり、ある点では勝ってさえいましたが、クラッススの演説の方がより輝いていました。また、スルピキウスにもコッタにも、あるいはいかなる優れた弁論家にも、これら五つの部分のどれ一つとして完全に、また全く欠けていたとは言えません。
itaque in Curione hoc verissime iudicari potest, nulla re una magis oratorem commendari quam verborum splendore et copia. Nam cum tardus in cogitando tum in struendo dissipatus fuit. Reliqua duo sunt, agere et meminisse: in utroque cachinnos inridentium commovebat. Motus erat is, quem et C. Iulius in perpetuum notavit, cum ex eo in utramque partem toto corpore vacillante quaesivit quis loqueretur e luntre, et Cn. Sicinius homo impurus, sed admodum ridiculus,—neque aliud in eo oratoris simile quicquam.
それゆえ、クリオに関して最も真実に即して下されうる判断は、語彙の輝きと豊かさ以上に弁論家を引き立てるものは他に何一つない、ということです。というのも、彼は着想においては鈍く、構成においては散漫だったからです。残る二つは実演と記憶ですが、その双方において彼は嘲笑する者たちの哄笑を引き起こしていました。彼の身振りは、彼が全身を左右に揺らしていた際に「小舟の中から話しているのは誰か」と問いかけたガイウス・ユリウスによって、また不品行ではあるが極めて滑稽な男であったグナエウス・シキニウスによって永遠に語り草とされたものでした――彼〔シキニウス〕には弁論家に似たところは他に何一つありませんでしたが。
is cum tribunus plebis Curionem et Octavium consules produxisset Curioque multa dixisset sedente Cn. Octavio conlega, qui devinctus erat fasciis et multis medicamentis propter dolorem artuum delibutus, 'numquam,' inquit,' Octavi, conlegae tuo gratiam referes: qui nisi se suo more iactavisset, hodie te istic muscae comedissent.2' Memoria autem ita fuit nulla, ut aliquotiens, tria cum proposuisset, aut quartum adderet aut tertium quaereret; qui in iudicio privato vel maximo, cum ego pro Titinia Cottae peroravissem, ille contra me pro Ser. Naevio diceret, subito totam causam oblitus est idque veneficiis et cantionibus Titiniae factum esse dicebat. Magna haec immemoris ingeni signa; sed nihil turpius quam quod etiam in scriptis obliviscebatur quid paulo ante posuisset, ut in eo libro, ubi se exeuntem e senatu et cum Pansa nostro et cum Curione filio conloquentem facit [cum senatum Caesar consul habuisset] omnisque ille sermo ductus est e percontatione fili quid in senatu esset actum. In quo multis verbis cum inveheretur in Caesarem Curio disputatioque esset inter eos, ut est consuetudo dialogorum, cum sermo esset institutus senatu misso, quem senatum Caesar consul habuisset, reprendit eas res quas idem Caesar anno post et deinceps reliquis annis administravisset in Gallia.
このシキニウスは、護民官であったとき、執政官のクリオとオクタウィウスを民会の前に呼び出しました。関節の痛みのために包帯を巻かれ、多くの塗り薬を塗られて座っている同僚のグナエウス・オクタウィウスの傍らで、クリオが長々と演説した際、シキニウスは言いました。「オクタウィウスよ、君は同僚に決して恩義を返しきれないぞ。彼がいつもの流儀であのように体を揺り動かしていなかったら、今日そこで君は蝿に食い尽くされていたところだったのだからな。」一方、彼の記憶力は皆無に等しく、三つの論点を提示したのに、四つ目を付け加えるか、あるいは三つ目を探し回るということが度々ありました。私的な裁判のうちでも最大のもので、私がコッタの妻ティティニアのために弁護を締めくくり、彼がセルウィウス・ナエウィウスのために私に対抗して弁論した際、彼は突然訴訟全体を忘れてしまい、それはティティニアの魔術と呪文によってなされたことだと主張したほどでした。これらは物忘れの激しい才能の大きな兆候ですが、何よりも恥ずべきは、少し前に自ら置いた論点さえも著作の中で忘れてしまったことでした。たとえばあの著書において、彼はカエサル執政官が元老院を招集した折に、自身が元老院から出てきてわれわれの友人パンサおよび息子のクリオと語り合っている場面を描いており、その対話全体は元老院で何が行われたかという息子の質問から引き出されています。その中でクリオはカエサルを長々と非難し、対話篇の慣例通り彼らの間で議論が交わされるのですが、カエサル執政官が招集した元老院の散会後に設定された対話であるにもかかわらず、彼はその同じカエサルが翌年およびそれ以後の諸年にガリアにおいて統治した事柄を非難しているのです。
Tum Brutus admirans: Tantamne fuisse oblivionem, inquit, in scripto praesertim, ut ne legens quidem umquam senserit quantum flagiti commisisset? Quid autem, inquam, Brute, stultius quam, si ea vituperare volebat quae vituperavit, non eo tempore instituere sermonem, cum illarum rerum iam tempora praeterissent? Sed ita totus errat ut in eodem sermone dicat in senatum se Caesare consule non accedere et id dicat ipso consule exiens e senatu. Iam, qui hac parte animi, quae custos est ceterarum ingeni partium, tam debilis esset ut ne in scripto quidem meminisset quid paulo ante posuisset, huic minime mirum est ex tempore dicenti solitam effluere mentem.3
するとブルートゥスは驚いて言いました。「とりわけ著述において、読み返す際にさえ自らがどれほど恥ずべき過ちを犯したかに決して気づかなかったほど、それほどの物忘れがあったというのですか。」 「しかし、ブルートゥスよ」と私は言いました。「もし彼が非難したそれらの事柄を非難したいと望んでいたのなら、それらの事柄の時期がとうに過ぎ去った時期に対話を設定しないこと以上に愚かなことがあろうか。だが彼は全編にわたって混迷しており、同じ対話の中で、カエサルが執政官である間は自分は元老院に足を踏み入れないと語りながら、まさにその執政官の任期中に元老院から出てきながらそのことを語っているのだ。さて、才能の他の諸部分の番人である心のこの部分においてこれほど弱く、著作においてさえ少し前に自分が置いたことを覚えていられなかった人物にとって、即興で語る際に精神が抜け落ちるのが常であったとしても、少しも不思議なことではないのだ。」
- 214habebant dicendi opus elaboratum
habebant に直接目的語 unum illud dicendi opus と述語的受動完了分詞 elaboratum が結びついた構文。「弁論というその唯一の業を仕上げた状態にして保持していた」の意味を表す。
- 217qui nisi se suo more iactavisset, hodie te istic muscae comedissent
直接話法内の反実仮想条件文。条件節(nisi... iactavisset)は過去の事実に反する仮定(接続法過去完了)であり、帰結節(comedissent)も接続法過去完了であるが、副詞 hodie を伴って「もし彼があの時体を揺すっていなかったら、今ごろそこでハエがお前を食い尽くしていたはずだ」という現在まで及ぶ結果的反実仮想を表す。
- 219huic minime mirum est ex tempore dicenti solitam effluere mentem
非人称構文(minime mirum est)に意味上の主体を示す与格(huic... dicenti)が結びつき、主語として不定詞句(solitam [esse] effluere mentem)をとる。solitam [esse] は完了不定詞で、mentem が対格不定詞構文における対格主語。「即席で語る彼にとって、精神(正気・記憶)が抜け落ちるのが常であったとしても全く驚くに当たらない」の意。
