- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.humanitext-lat1:207-213
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロはアエリウスの代筆活動や当時の法廷実務を回想しつつ、複数弁護士制の弊害を論じ、さらにクリオやスキピオ家を引き合いに出して、洗練された語り口の形成における家庭内の言語環境の重要性を説く。
his enim scriptis etiam ipse interfui,1 cum essem apud Aelium adulescens eumque audire perstudiose solerem. Cottam autem miror summum ipsum oratorem minimeque ineptum Aelianas levis oratiunculas voluisse existimari suas. his duobus eiusdem aetatis adnumerabatur nemo tertius, sed mihi placebat Pomponius maxime, vel dicam, minime displicebat. Locus erat omnino in maximis causis praeter eos de quibus supra dixi nemini, propterea quod Antonius, qui maxime expetebatur, facilis in causis recipiendis erat; fastidiosior Crassus, sed tamen recipiebat. Horum qui neutrum habebat, confugiebat ad Philippum fere aut ad Caesarem; †Cotta† Sulpicius expetebantur. Ita ab his sex patronis causae inlustres agebantur; neque tam multa quam nostra aetate iudicia fiebant, neque hoc quod nunc fit, ut causae singulae defenderentur a pluribus, quo nihil est vitiosius.
というのも、私自身が青年時代にアエリウスの許におり、極めて熱心に彼を聴講するのを常としていたため、これらの執筆に居合わせていたからである。しかしながら、コッタ自身は最高峰の弁論家であり、決して愚鈍ではなかったのに、アエリウスのあの軽々しい小演説集が自らのものと見なされるのを望んだことには驚かざるを得ない。同時代のこの二人には三人目として数えられる者はいなかったが、私にはポンポニウスが最も好ましく、あるいは言ってみれば、最も不満が少なかった。重要な事件においては、私が上で語った者たち以外には全く出番がなかった。というのも、最も求められていたアントニウスは事件を引き受けるのに寛大であり、クラッススはより気難しかったものの、それでも引き受けていたからである。この二人のどちらも得られない者は、大抵ピリッポスかカエサルに助けを求めた。コッタとスルピキウスも求められた。このようにして、これら六人の弁護人によって名高い訴訟が扱われていたのである。そして現在ほど多くの裁判は行われておらず、今行われているような、一件の訴訟を複数人で弁護するというようなこともなかった。これほど有害なやり方はない。
Respondemus eis quos non audivimus: in quo primum saepe aliter est dictum aliter ad nos relatum; deinde magni interest coram videre me,2 quem ad modum adversarius de quaque re adseveret, maxime autem, quem ad modum quaeque res audiatur. Sed nil vitiosius quam, cum unum corpus debeat esse defensionis, nasci de integro causam, cum sit ab altero perorata.
われわれは自ら耳にしていない相手に答弁する。そこではまず、相手の主張が異なって語られ、異なってわれわれに伝えられることがしばしばある。次に、相手側が各論点についてどのように主張しているか、とりわけ各論点がどのように聞き入れられているかを、私自身が面と向かって見届けることが極めて重要なのである。だが、弁護は一つの有機的な統一態であるべきであるのに、他者によって結語まで述べられた後で、最初から訴訟がやり直されることほど有害なことはない。
omnium enim causarum unum est naturale principium, una peroratio; reliquae partes quasi membra suo quaeque loco locata suam et vim et dignitatem tenent. Cum autem difficile sit in longa oratione non aliquando aliquid ita dicere ut sibi ipse non conveniat, quanto difficilius cavere, ne quid dicas quod non conveniat eius orationi qui ante te dixerit? Sed quia et labor multo maior est totam causam quam partem dicere et quia plures ineuntur gratiae si uno tempore dicas pro pluribus, idcirco hanc consuetudinem libenter adscivimus.
というのも、あらゆる訴訟において自然な導入部は一つ、結語も一つであり、その他の部分は手足のように、それぞれがしかるべき場所に置かれてこそ固有の力と品位を保つからである。しかし、長い演説の中で、時として自らの主張と矛盾するようなことを言わずにいることさえ困難であるのに、自分の前に語った者の演説と矛盾することを言わないように警戒することがどれほど困難であろうか。だが、訴訟全体を語る方が一部分を語るよりもはるかに労力が大きく、また一度に複数の依頼人のために語ればより多くの恩義が獲得されるがゆえに、われわれはこの悪習を好んで受け入れたのである。
erant tamen quibus videretur illius aetatis tertius Curio, quia splendidioribus fortasse verbis utebatur et quia Latine non pessime loquebatur, usu, credo, aliquo domestico. Nam litterarum admodum nihil sciebat; sed magni interest quos quisque audiat cotidie domi, quibuscum loquatur a puero, quem ad modum patres, paedagogi, matres etiam loquantur. Legimus epistulas Corneliae matris Gracchorum: apparet filios non tam in gremio educatos quam in sermone matris. Auditus est nobis Laeliae C. F. saepe sermo: ergo illam patris elegantia tinctam vidimus et filias eius Avis ambas, quarum sermo mihi fuit notus, et neptes Licinias, quas nos quidem ambas, hanc vero Scipionis etiam tu, Brute, credo, aliquando audisti loquentem.3 Ego vero ac libenter quidem, inquit Brutus; et eo libentius, quod L. Crassi erat filia.
もっとも、その時代の三人目はクリオであるとみなす者たちもいた。彼はあるいはより輝かしい語彙を用いており、おそらく家庭内の何らかの習慣によって、ラテン語を決して拙劣ではなく話していたからである。というのも、彼は教養について文字通り何も知らなかったのだ。しかし、各人が毎日家で誰の言葉を聞き、幼少期から誰と語り、父親や教育係、さらには母親までもがどのように語りかけるかは極めて重要である。われわれはグラックス兄弟の母コルネリアの手紙を読んでいる。息子たちが母親の膝の上で育てられたというよりは、母親の語り口の中で育てられたことは明白である。われわれはガイウスの娘ラエリアの語り口をしばしば耳にした。それゆえ、彼女が父の優雅さに染まっているのをわれわれは見たし、彼女の二人の娘ムキアたちも同様であり、彼女たちの語り口を私は知っていた。さらに孫娘のリキニアたちもそうで、われわれはその二人とも耳にしたが、とりわけスキピオの妻である方については、ブルートゥス、君もおそらく語るのを耳にしたことがあるだろう。 「実際、喜んで聞きました」とブルートゥスは言った。「そして、彼女がルキウス・クラッススの娘であったがゆえに、なおさら喜んで耳を傾けました。」
Quid Crassum, inquam, illum censes,4 istius Liciniae filium, Crassi testamento qui fuit adoptatus? Summo iste quidem dicitur ingenio fuisse, inquit; et vero hic Scipio, conlega meus, mihi sane bene et loqui videtur et dicere. Recte, inquam, iudicas, Brute. Etenim istius genus est ex ipsius sapientiae stirpe generatum. Nam et de duobus avis iam diximus, Scipione et Crasso, et de tribus proavis, Q. Metello, cuius quattuor illi filii, P. Scipione, qui ex dominatu Ti. Gracchi privatus in libertatem rem publicam vindicavit, Q. Scaevola augure, qui peritissimus iuris idemque percomis est habitus. Iam duorum abavorum quam est inlustre nomen, P. Scipionis, qui bis consul fuit, qui est Corculum dictus, alterius omnium sapientissimi, C. Laeli.—O generosam, inquit, stirpem et tamquam in unam arborem plura genera, sic in istam domum multorum insitam [atque inluminatam] sapientiam!5— similiter igitur suspicor, ut conferamus parva magnis, Curionis, etsi pupillus relictus est, patrio fuisse instituto puro sermone adsuefactam domum; et eo magis hoc iudico quod neminem ex his quidem, qui aliquo in numero fuerunt, cognovi in omni genere honestarum artium tam indoctum, tam rudem.
「では、君はあのクラッスス、あのリキニアの息子で、クラッススの遺言によって養子となった人物についてどう思うか」と私は言った。 「彼もまた最高峰の才能を持っていたと言われています」と彼は言った。「そして現に、私の同僚であるこのスキピオも、私には実に美しく話し、語るように見えます。」 「ブルートゥス、君の判断は正しい」と私は言った。「実際、彼の家系は知恵そのものの幹から生み出されたのだ。というのも、われわれはすでに二人の祖父、スキピオとクラッススについて語ったし、三人の曾祖父、あの四人の息子をもつクィントゥス・メテッルス、ティベリウス・グラックスの支配から一私人として国家を自由に奪還したプブリウス・スキピオ、そして法の最も卓越した識者であり極めて丁重な人物と見なされた卜占官クィントゥス・スカエウォラについても語ったからだ。さらに、二人の高祖父の名がどれほど輝かしいことか。二度執政官を務めコルクルムと呼ばれたプブリウス・スキピオと、あらゆる人々の中で最も賢明であったもう一人の高祖父ガイウス・ラエリウスである。」 「おお、気高い家系よ!」と彼は言った。「あたかも一本の木に複数の品種が接ぎ木されるように、かの家には多くの人々の知恵が宿り、輝きを放っているのだ!」 「それゆえ、小を大に比べることになるが、クリオの家庭も、彼自身は孤児として遺されたとはいえ、父の遺風によって純正な語り口に慣れ親しんでいたのだろうと私は推測する。そして、何らかの重きをなした人々の中で、あらゆる高貴な教養においてこれほど無学で、これほど粗削りな者を私は他に知らないからこそ、なおさらこのように判断するのである。」
- 207his enim scriptis etiam ipse interfui
動詞 interesse が与格を支配するため、his scriptis は名詞句(中性名詞 scriptum の複数与格「これらの著作/原稿」)として機能し、全体で「これらの執筆[作成]に私自身も居合わせた」を意味する。独立奪格(「これらが書かれた際に」)と解することも形式上は可能だが、interesse の格支配に従って与格補語と取るのが自然である。
- 208magni interest coram videre me
非人称動詞 interest に不定詞句 coram videre me が意味上の主語として結合し、magni は関心の度合い・価値を示す属格(評価の属格)である。me は不定詞 videre の意味上の主語(対格主語)であり、「私自身が面と向かって見届けることが極めて重要である」という構造を成す。
- 210neptes Licinias, quas nos quidem ambas, hanc vero Scipionis etiam tu, Brute, credo, aliquando audisti loquentem
audisti loquentem を共有する対比構造(quas nos quidem ambas [audivimus loquentes], hanc vero Scipionis... tu... audisti loquentem)。hanc Scipionis は「スキピオの妻であるこちら(のリキニア)」を指す所有格表現であり、倒置と先行節動詞の省略(zeugma)が重なっており、主節の骨格は「われわれは二人とも聞き、君は特にスキピオの妻の語るのを聞いた」となる。
- 212Quid Crassum, inquam, illum censes
quid censes de... の代わりに二重対格(代名詞 quid と名詞句 Crassum illum)をとる口語的・対話的な慣用構文。「あのクラッススについて君はどう思うか/評価するか」という意味になる。
- 213tamquam in unam arborem plura genera, sic in istam domum multorum insitam... sapientiam
tamquam... sic... による直喩構文。接ぎ木の比喩であり、前置詞句 in unam arborem plura genera [insita sunt](一本の木に複数の品種が[接ぎ木されている])に対応して、主節では in istam domum multorum insitam [esse] sapientiam(かの家には多くの人々の知恵が接ぎ木されている)という対格不定詞構造(感嘆的対格構文または前文の感嘆詞 O generosam stirpem に続く名詞句)が展開されている。
