← キケロ

ピリッピカ

§14.18-14.23

第一人者の座を巡る嫉視の戒めと公敵認定の根拠

キケロは第一人者の座を巡る不毛な嫉視を戒め、市民が各議員の姿勢を注視していることを強調する。そして自身がアントニウスを敵と見なし続けてきた正当性を説き、内乱で異例の感謝祭が今回提議されたこと自体が彼らを公敵と認定した証左であると論じる。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§14.18

​quod si quis de contentione principatus laborat,1 quae nulla esse debet, stultissime facit, si vitiis cum virtute contendit; ut enim cursu cursus, sic in viris fortibus virtus virtute superatur. tu, si ego de re publica optime sentiam, ut me vincas, ipse pessime senties? aut, si ad me bonorum concursum fieri videbis, ad te improbos invitabis? nollem, primum rei publicae causa, deinde etiam dignitatis tuae. sed si principatus ageretur, quem numquam expetivi, quid tandem mihi esset optatius? ego enim malis sententiis vinci non possum, bonis forsitan possim et libenter.

だが、そもそも存在すべきではない第一人者の座を巡る争いに誰かが苦心しているとすれば、悪徳をもって徳と競うなどというのは、極めて愚かな振る舞いである。競走が競走によって凌駕されるように、勇敢な男たちにあっては徳は徳によってのみ凌駕されるからである。君は、もし私が国家について最善の意見を持つならば、私に勝つために自らは最悪の意見を持とうというのか。あるいは、善良な市民たちが私の元へ殺到するのを見れば、悪漢たちを君の元へと招き寄せるというのか。私はそんなことは望まない、第一には国家のために、第二には君自身の尊厳のためにも。しかし、もし私が決して追い求めなかった第一人者の座が問題となっているのだとしても、いったい私にとってこれ以上に望ましいことがあろうか。私は悪しき意見によって負かされることはあり得ず、善き意見によってなら負かされるかもしれないし、むしろ喜んでそうされたいからだ。

§14.19

​haec populum Romanum videre, animadvertere, iudicare quidam moleste ferunt.2 poteratne fieri ut non proinde homines de quoque ut quisque mereretur iudicarent? Vt enim de universo senatu populus Romanus verissime iudicat nullis rei publicae temporibus hunc ordinem firmiorem aut fortiorem fuisse, sic de uno quoque nostrum et maxime qui hoc loco sententias dicimus sciscitantur omnes, avent audire quid quisque senserit: ita de quoque ut quemque meritum arbitrantur existimant.

こうしたことをローマ人民が見届け、気づき、判断していることを、ある者たちは不快に思っている。人々が各人について、各人が値するのに応じた判断を下さないなどということが、あり得ただろうか。ローマ人民が元老院全体について、国家のいかなる時代においてもこの身分がこれほど揺るぎなく勇敢であったことはないと極めて正確に判断しているように、彼らは我ら一人一人について、とりわけこの議場において意見を述べる者たちについて問い尋ね、誰がどう判断したのかを聞きたがっている。こうして彼らは、各人が値すると見なすところに従って各人を評価しているのである。

§14.20

​memoria tenent me ante diem xiii. Kalendas Ianuarias principem revocandae libertatis fuisse; me ex Kalendis Ianuariis ad hanc horam invigilasse rei publicae; meam domum measque auris dies noctesque omnium praeceptis monitisque patuisse; meis litteris, meis nuntiis, meis cohortationibus omnis qui ubique essent ad patriae praesidium excitatos; meis sententiis a Kalendis Ianuariis numquam legatos ad Antonium; semper illum hostem, semper hoc bellum,3 ut ego qui omni tempore verae pacis auctor fuissem huic essem nomini pestiferae pacis inimicus; idem P.

彼らはよく覚えている、私が12月20日に自由を奪回する先頭に立ったことを。1月1日以来この時刻に至るまで、私が国家のために不眠不休で見張ってきたことを。私の邸宅と私の耳が、昼も夜も万人の指示と助言に対して開かれていたことを。私の書簡、私の使者、私の激励によって、至る所にいたあらゆる人々が祖国の防衛へと駆り立てられたことを。1月1日以来の私の意見においては、アントニウスへは決して使節を送るべきではないとし、常に彼を国家の敵とし、常にこの事態を戦争としたため、常に真の平和の提唱者であった私が、この破滅的な平和という名目の敵となったことを。

§14.21

​Ventidium, cum alii praetorem, ego semper hostem. has in sententias meas si consules discessionem facere voluissent, omnibus istis latronibus auctoritate ipsa senatus iam pridem de manibus arma cecidissent. sed quod tum non licuit, patres conscripti, id hoc tempore non solum licet verum etiam necesse est, eos qui re sunt hostes verbis notari, sententiis nostris hostis iudicari.

また他の者たちが法務官と呼ぶ時に、私は常にプブリウス・ウェンティディウスをも国家の敵としたことを。もし執政官たちがこれらの私の意見に基づいて採決を行いたいと望んでいたならば、元老院の権威そのものによって、これらすべての盗賊どもの手から疾うに武器は落ちていたはずである。しかし元老院議員諸君、当時は許されなかったことが、今や許されるだけでなく必然ですらある。事実上敵である者たちを言葉によって明示し、我らの意見によって敵と宣告することが。

§14.22

​antea cum hostem ac bellum nominassem, semel et saepius sententiam meam de numero sententiarum sustulerunt: quod in hac causa iam fieri non potest. ex litteris enim C. Pansae A. Hirti consulum, C. Caesaris pro praetore, de honore dis immortalibus habendo sententias dicimus. supplicationem modo qui decrevit, idem imprudens hostis iudicavit;4 numquam enim in civili bello supplicatio decreta est. decretam dico?

以前、私が国家の敵や戦争という言葉を口にした時、彼らは一度ならず私の意見を意見の頭数から除外した。だがこの問題においては、もはやそのようなことは不可能である。なぜなら我々は、執政官ガイウス・パンサとアウルス・ヒルティウス、および法務官代理ガイウス・カエサルの書簡に基づき、不死の神々に捧げるべき栄誉について意見を述べているからである。先ほど感謝祭を議決した者は、同時に知らずして彼らを敵と宣告したのだ。内乱において感謝祭が議決されたことなど、決してなかったからである。議決された、と私は言うのか。

§14.23

​ne victoris quidem litteris postulata est. civile bellum consul Sulla gessit, legionibus in urbem adductis quos voluit expulit, quos potuit occidit: supplicationis mentio nulla. grave bellum Octavianum insecutum est: supplicatio Cinnae nulla victori. Cinnae victoriam imperator ultus est Sulla: nulla supplicatio decreta a senatu. ad te ipsum, P. Servili, num misit ullas conlega litteras de illa calamitosissima pugna Pharsalia? num te de supplicatione voluit referre? profecto noluit. at misit postea de Alexandrea, de Pharnace: Pharsaliae vero pugnae ne triumphum quidem egit. Eos enim civis pugna illa sustulerat quibus non modo vivis sed etiam victoribus incolumis et florens civitas esse posset.5

勝者の書簡においてすら要求されたことなどないのだ。 執政官スッラは内乱を戦い、軍団を市街に引き入れて、望む者を追放し、殺せる者を殺したが、感謝祭への言及など皆無であった。過酷なオクタウィウス戦争がそれに続いたが、勝者キンナへの感謝祭はなかった。将軍スッラはキンナの勝利に復讐したが、元老院から議決された感謝祭は一つもなかった。プブリウス・セルウィリウスよ、あの最も悲惨なファルサロスの戦いについて、同僚は君自身に何か書簡を送ってきただろうか。君に感謝祭について諮らせようと望んだだろうか。断じて望まなかった。しかし彼はその後、アレクサンドリアやファルナケスについては書簡を送ってきた。だがファルサロスの戦いについては、凱旋式すら挙行しなかったのである。あの戦いは、生きていればというだけでなく、たとえ勝利者となっていたとしても国家を無事繁栄させ得たような市民たちを、滅ぼし去ってしまったからである。

構文注5 件
  1. 14.18quod si quis de contentione principatus laborat

    接続詞的対格(結合の quod)に条件節 si が後続する構文(「だがもし…ならば」)。laborat de は「〜に悩む、〜を巡って苦心・焦慮する」の意。

  2. 14.19haec populum Romanum videre, animadvertere, iudicare quidam moleste ferunt

    対格不定詞句(populum Romanum videre, animadvertere, iudicare)全体が moleste ferunt(〜を不快に思う)の直接目的語となっている。haec は不定詞の目的語。

  3. 14.20meis sententiis a Kalendis Ianuariis numquam legatos ad Antonium; semper illum hostem, semper hoc bellum

    直前の memoria tenent に従属する間接話法節の連鎖。動詞が省略されており、numquam legatos ad Antonium の後には [mittendos censuisse]、semper illum hostem, semper hoc bellum の後には [iudicasse] や [nominasse] などの動詞(キケロの提案を表す不定詞)が補われて解釈される。

  4. 14.22hostis iudicavit

    hostis は複数対格形(= hostīs)。文脈上、アントニウスとその一派(「彼ら」)を直接目的語とし、述語的に「敵であると判定した」を意味する。

  5. 14.23quibus non modo vivis sed etiam victoribus incolumis et florens civitas esse posset

    quibus は関係代名詞で先行詞は Eos ... civis。vivis と victoribus は述語的(独立奪格的)に機能し、「彼らが生きていた時だけでなく、たとえ勝利者となっていたとしても」の意。接続法 posset は関係代名詞が導く特性・結果(描写)の帰結節を表す。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:14.18-14.23