- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:14.13-14.17
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロは自らに対する権力掌握の謀反という悪質な流言を反駁し、反逆者たちの陰謀と自らの潔白を証明した民会の様子を報告するとともに、国家指導者層の狭量さと気骨の欠如を嘆いている。
is enim demum est mea quidem sententia iustus triumphus ac verus, cum bene de re publica meritis testimonium a consensu civitatis datur. nam sive in communi gaudio populi Romani uni gratulabantur, magnum iudicium, sive uni gratias agebant, eo maius, sive utrumque, nihil magnificentius cogitari potest. tu igitur ipse de te? dixerit quispiam.1 equidem invitus, sed iniuriae dolor facit me praeter consuetudinem gloriosum. nonne satis est ab hominibus virtutis ignaris gratiam bene merentibus non referri? etiam in eos qui omnis suas curas in rei publicae salute defigunt, crimen et invidia quaeretur?
というのは、私の考えでは、国家によく尽くした者たちに対して市民社会の一致した合意から証言が与えられる時こそ、まさに正当にして真の凱旋式だからである。ローマ人民の共通の歓喜の中で、もし人々が一人の者に祝意を表していたとすれば、それは大いなる評価であり、もし一人の者に感謝を捧げていたとすれば、さらに偉大であり、もしその双方であったとすれば、これ以上に壮麗なことは考えられないからである。 「では、君は自分自身について語るのか」と誰かが言うかもしれない。私自身は不本意なのだが、不当な仕打ちへの苦痛が、私を慣行を破って誇らしげに語る者にしているのだ。徳を知らぬ人々から、功労者に感謝が報われないだけで十分ではないのか。自らのあらゆる配慮を国家の安寧へと注ぎ込んでいる者たちに対しても、罪状や妬みが求められるというのか。
scitis enim per hos dies creberrimum fuisse sermonem, me parilibus, qui dies hodie est, cum fascibus descensurum. in aliquem credo hoc gladiatorem aut latronem aut Catilinam esse conlatum, non in eum qui ne quid tale in re publica fieri posset effecerit. an vero ego qui Catilinam haec molientem sustulerim, everterim, adflixerim, ipse exstiterim repente Catilina? quibus auspiciis istos fascis augur acciperem, quatenus haberem, cui traderem? quemquamne fuisse tam sceleratum qui hoc fingeret, tam furiosum qui crederet? Vnde igitur ista suspicio vel potius unde iste sermo.
というのも諸君は知っている、この数日のあいだ、まさに今日の日であるパリリア祭の日に、私がファスケスを携えて降りてくるだろうという噂が極めて盛んに飛び交っていたことを。私は、このような噂はどこかの剣闘士か盗賊かカティリーナに対して向けられたものであり、国家においてそのようなことが決して起こり得ないように計らった人物に向けられたのではない、と思う。それとも、このような悪事を企てていたカティリーナを排除し、覆し、打ち倒したこの私が、自ら突然カティリーナとして現れたとでもいうのか。占い師である私が、いかなる鳥兆によってそれらのファスケスを受け取り、いつまで保持し、誰に引き渡すというのか。このようなことを捏造するほど邪悪な者、これを信じるほど狂気に陥った者がいたというのか。では、その疑惑はどこから、いやむしろその噂はどこから生じたのか。
cum, ut scitis, hoc triduo vel quadriduo tristis a Mutina fama manaret, inflati laetitia atque insolentia impii cives unum se in locum, ad illam curiam furiis potius suis quam rei publicae infelicem congregabant. ibi cum consilia inirent de caede nostra partirenturque inter se qui Capitolium, qui rostra, qui urbis portas occuparent, ad me concursum futurum civitatis putabant. quod ut cum invidia mea fieret et cum vitae etiam periculo, famam istam fascium dissipaverunt; fascis ipsi ad me delaturi fuerunt.2 quod cum esset quasi mea voluntate factum, tum in me impetus conductorum hominum quasi in tyrannum parabatur; ex quo caedes esset vestrum omnium consecuta. quae res patefecit, patres conscripti, sed suo tempore totius huius sceleris fons aperietur.
諸君も知るとおり、この三、四日ムティナから不穏な噂が流れてきた時、歓喜と傲慢に膨れ上がった不届きな市民どもは、一つの場所へ、国家にとってというより彼ら自身の狂乱にとって不吉なあの元老院議事堂へと集まっていた。そこで彼らが我らの殺戮について謀議を巡らし、誰がカピトリウムを、誰が演壇を、誰が市の諸門を占拠するかを互いに分担していた時、彼らは市民たちが私のところへ殺到するだろうと考えたのである。そしてこれが私への反感と生命の危険を伴って起こるように、彼らはファスケスに関するあの風聞を撒き散らした。彼ら自身が私の元へファスケスを運んでこようとしていたのだ。そしてそれがあたかも私の意志で行われたかのようになった暁には、雇われた者たちによる暴行が僭主に対するかのように私に対して企てられ、そこから諸君全員の虐殺が引き続いて起こることになっていたのである。事態がそれらを明るみに出したが、元老院議員諸君、しかるべき時にこの凶行全体の根源が白日の下に晒されるであろう。
itaque P. Apuleius, tribunus plebis, meorum omnium consiliorum periculorumque iam inde a consulatu meo testis, conscius, adiutor, dolorem ferre non potuit doloris mei: contionem habuit maximam populo Romano unum atque idem sentiente. in qua contione cum me pro summa nostra coniunctione et familiaritate liberare suspicione fascium vellet, una voce cuncta contio declaravit nihil esse a me umquam de re publica nisi optime cogitatum. post hanc habitam contionem duabus tribusve horis optatissimi nuntii et litterae venerunt: ut idem dies non modo iniquissima me invidia liberarit sed etiam celeberrima populi Romani gratulatione auxerit.3
それゆえ、私の執政官職以来、私のあらゆる思慮と危機の目撃者であり、共有者であり、助力者であった護民官プブリウス・アプレイウスは、私の苦痛による胸の痛みに耐えかね、ローマ人民が心を一つにして同じ思いを抱く中で、極めて大規模な民会を開いた。その民会において、彼が我らのこの上ない結合と親交に鑑みて私をファスケスの疑惑から解放しようと望んだ時、民会全体が一つの声で、私が国家について最善のこと以外に何かを考えたことなど一度もないと宣言した。この民会が開かれてから二、三時間のうちに、待ち望まれていた吉報と書簡が届いた。こうして同じ一日が、極めて不当な妬みから私を解放しただけでなく、ローマ人民の盛大な祝賀によって私を称えることにもなったのである。
haec interposui, patres conscripti, non tam ut pro me dixerim—male enim mecum ageretur, si parum vobis essem sine defensione purgatus—quam ut quosdam nimis ieiuno animo et angusto monerem, id quod semper ipse fecissem, uti excellentium civium virtutem imitatione dignam, non invidia putarent. Magnus est in re publica campus, ut sapienter dicere M. Crassus solebat, multis apertus cursus ad laudem. Vtinam quidem illi principes viverent qui me post meum consulatum, cum eis ipse cederem, principem non inviti videbant! hoc vero tempore in tanta inopia constantium et fortium consularium quo me dolore adfici creditis, cum alios male sentire, alios nihil omnino curare videam, alios parum constanter in suscepta causa permanere sententiamque suam non semper utilitate rei publicae, sed tum spe tum timore moderari?4
元老院議員諸君、私がこれらのことを挿入したのは、自分のために弁明したかったからではなく――弁護なしに諸君に対して私の身の潔白が十分に晴れていないとすれば、私にとって情けないことになろう――、むしろ、極めて浅薄で狭量な精神の持ち主たちに対して、私自身が常に行ってきたように、優れた市民の徳は見倣うに値するものであって妬むべきものではないと考えるよう戒めるためであった。国家には広大な競技場があり、マルクス・クラッススが賢明にも好んで言っていたように、名声へと至る道は多くの人々に開かれている。私の執政官職ののち、私自身が彼らに譲歩していた時に、私が第一人者であることを快く見守ってくれたかつての指導者たちが生きていてくれたらよかったものを!しかるに今、不動にして勇敢な元執政官たちがかくも乏しい時代にあって、ある者たちは悪意を抱き、ある者たちは全く何も気にかけず、またある者たちは引き受けた大義において一貫性を欠いて留まり、自らの意見を常に国家の利益によってではなく、ある時は希望によって、ある時は恐れによって左右させているのを見る時、私がどれほどの苦痛に苛まれていると諸君は思われるか。
- 14.13dixerit quispiam
完了接続法による潜在表現(coniunctivus potentialis)。「誰かが言うかもしれない」という想定される反対意見の控えめな提示・譲歩構文を導く。
- 14.15fascis ipsi ad me delaturi fuerunt
能動未来分詞(delaturi)と完了の直説法(fuerunt)による周辺曲用構文。過去において企てられ、切迫していながらも実現しなかった意図・計画(「彼ら自身が私の元へファスケスを運んでこようとしていたのだ」)を表す。
- 14.16ut idem dies non modo iniquissima me invidia liberarit sed etiam celeberrima populi Romani gratulatione auxerit
結果節(ut... liberarit... auxerit)における完了接続法(短縮形 liberarit = liberaverit と auxerit)。主節の過去時制(venerunt)を受けていながら、生じた結果が歴史的確定事実であることを強調するために未完了接続法ではなく完了接続法が選ばれている。
- 14.17quo me dolore adfici creditis, cum alios male sentire, alios nihil omnino curare videam, alios parum constanter in suscepta causa permanere sententiamque suam non semper utilitate rei publicae, sed tum spe tum timore moderari?
主節は動詞 creditis(「諸君は〜と思うか」)が対格不定詞構文 me ... adfici を支配する直接疑問文で、文頭の疑問形容詞句 quo dolore は不定詞 adfici を修飾する。後続の cum 節は状況・理由を示し、知覚動詞 videam に対格不定詞構文(alios male sentire / alios nihil curare / alios permanere sententiamque ... moderari)が三項並列で係っている。
