- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:12.23-12.26
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロはムティナへ至る三つの街道(カッシア、フラミニア、アウレリア)のいずれにもアントニウス派の脅威が潜んでいることを示し、無謀な使節行を拒んで都の防衛に留まる正当性を訴える。
nunc, quaeso, attendite num aberret a coniectura suspicio periculi mei. Etruriam discriminat Cassia. scimusne igitur, Pansa, quibus in locis nunc sit Lentonis Caesenni vii viralis auctoritas? nobiscum nec animo certe est nec corpore. si autem aut domi est aut non longe a domo, certe in Etruria est, id est in via. quis igitur mihi praestat Lentonem uno capite esse contentum?1 dic mihi praeterea, Pansa, Ventidius ubi sit, cui fui semper amicus ante quam ille rei publicae bonisque omnibus tam aperte est factus inimicus. possum Cassiam vitare, tenere Flaminiam: quid, si Anconam, ut dicitur, Ventidius venerit, poterone Ariminum tuto accedere? restat Aurelia. hic quidem etiam praesidia habeo; possessiones enim sunt P. Clodi. tota familia occurret; hospitio invitabit propter familiaritatem notissimam.
今や、お願いですから、私の危険に対する疑念が推論から外れているかどうか注意深く聞いてください。カッシア街道はエトルリアを貫いています。そこで、パンサよ、レント・カエセンニウスの七人委員としての権威が今どの地にあるか、私たちは知っているでしょうか。彼は心においても身体においても、確かに私たちと共にではありません。しかしもし彼が自宅にいるか、自宅から遠くないところにいるとすれば、確実にエトルリア、すなわち街道上にいるのです。ならば、レントが一人分の首(命)で満足してくれると、誰が私に保証してくれるでしょうか。さらにパンサよ、ベンティディウスがどこにいるかも言ってください。彼が国家とすべての善き人々に対してこれほど公然と敵となる前は、私は常に彼の友人でした。私はカッシア街道を避けてフラミニア街道を取ることもできます。しかし、噂されるようにベンティディウスがアンコナに来たならば、私はアリミヌムへ安全に近づくことができるでしょうか。残るはアウレリア街道です。ここにはそれどころか私を守る守備部隊さえあります。プブリウス・クロディウスの所領があるからです。召使いの一族全体が出迎えに来るでしょう。極めて名高い懇意の間柄ゆえに、歓待へと招いてくれることでしょう。
hisce ego viis me committam qui Terminalibus nuper in suburbium, ut eodem die reverterer, ire non sum ausus? domesticis me parietibus vix tueor sine amicorum custodiis. itaque in urbe maneo, si licebit, manebo. haec mea sedes est, haec vigilia, haec custodia, hoc praesidium stativum. teneant alii castra, gerant res bellicas; occiderint hostem; nam hoc caput est;2 nos, ut dicimus semperque fecimus, urbem et res urbanas vobiscum pariter tuebimur. neque vero recuso munus hoc: quamquam populum Romanum video pro me recusare. nemo me minus timidus, nemo tamen cautior. res declarat. vicesimus annus est cum omnes scelerati me unum petunt.3 itaque ipsi, ne dicam mihi, rei publicae poenas dederunt: me salvum adhuc res publica conservavit sibi. timide hoc dicam; scio enim quidvis homini accidere posse—verum tamen semel circumsessus lectis valentissimorum hominum viribus cecidi sciens ut honestissime possem exsurgere.
先頃のテルミナリア祭の折に、日帰りで郊外へ赴くことさえ恐れてあえてしなかったこの私が、これらの道に身を委ねるというのでしょうか。私は自宅の壁の内にあっても、友人たちの警護なしには身を守るのがやっとです。それゆえ私は市内に留まりますし、許されるならば留まり続けるでしょう。こここそが私の部署であり、私の見張り番であり、私の護衛所、私の常駐守備地なのです。他の者たちが陣営を保ち、軍事を遂行すればよいのです。彼らが敵を打ち倒せばよいのです。それこそが肝要なこと(頭)なのですから。私たちは、常に語り常にしてきた通り、諸君と共に等しく都とその政務を守りましょう。そして私はこの職務を断るわけではありません。もっとも、ローマ人民が私のために断っているのを私は見ていますが。私ほど臆病でない者はおらず、しかし私ほど慎重な者もいません。事態がそれを明らかにしています。すべての犯罪者どもが私一人を狙い始めてから二十年目になります。それゆえ彼らは、私に対してとは言わないまでも、国家に対して罰を受けました。国家は今に至るまで、私を自らのために無事に保全してくれたのです。私はこれを慎み深く申しましょう。人間には何事も起こりうると知っていますから――しかしそれでも、一度、最も有力な男たちの選りすぐりの武力に取り囲まれたとき、私は極めて名誉ある形で再起できるように、自覚して倒れたのです。
possumne igitur satis videri cautus, satis providus, si me huic itineri tam infesto tamque periculoso commisero? gloriam in morte debent ei qui in re publica versantur, non culpae reprehensionem et stultitiae vituperationem relinquere. quis bonus non luget mortem Treboni? quis non dolet interitum talis et civis et viri? at sunt qui dicant dure illi quidem, sed tamen dicunt: minus dolendum quod ab homine impuro nefarioque non caverit. etenim qui multorum custodem se profiteatur, eum sapientes sui primum capitis aiunt custodem esse oportere. cum saeptus sis legibus et iudiciorum metu, non sunt omnia timenda neque ad omnis insidias praesidia quaerenda. quis enim audeat luci, quis in militari via, quis bene comitatum, quis inlustrem aggredi? haec neque hoc tempore neque in me valent.
それゆえ、もし私がこれほど敵意に満ち、これほど危険な旅路に身を委ねたならば、十分に慎重で十分に先見の明があると見なされうるでしょうか。国政に携わる者たちは、死において名誉を残すべきであり、過ちの非難や愚行への糾弾を残すべきではありません。いかなる善き人がトレボニウスの死を悼まないでしょうか。いかなる人がこれほどの市民にして人物の非業の死を悲しまないでしょうか。しかし、ある人々は――いかにも冷淡ではありますが、それでも言っているのです――不浄にして極悪非道な男に警戒を怠ったのだから、悲しむには及ばない、と。実際、多くの者の保護者をもって自任する者は、何よりもまず自らの命(首)の保護者でなければならないと賢者たちは申します。法と裁判の恐怖に守られている時には、あらゆるものを恐れる必要はありませんし、あらゆる罠に対して防備を求める必要もありません。白昼に、軍道において、十分な供を連れた、著名な人物を襲撃する勇気が誰にあるでしょうか。こうしたことは、今この時においては、また私に対しては通用しません。
non modo enim poenam non extimescet qui mihi vim attulerit sed etiam gloriam sperabit a latronum gregibus et praemia. haec ego in urbe provideo: facilis est circumspectus unde exeam, quo progrediar, quid ad dexteram, quid ad sinistram sit. num idem in Appennini tramitibus facere potero? in quibus etiam si non erunt insidiae, quae facillime esse poterunt, animus tamen erit sollicitus, ut nihil possit de officiis legationis attendere. sed effugi insidias, perrupi Appenninum: nempe in Antoni congressum conloquiumque veniendum est. quinam locus capietur? si extra castra, ceteri viderint: ego me vix tuto futurum puto. Novi hominis furorem, novi effrenatam violentiam. cuius acerbitas morum immanitasque naturae ne vino quidem permixta temperari solet, hic4 ira dementiaque inflammatus adhibito fratre Lucio, taeterrima belua, numquam profecto a me sacrilegas manus atque impias abstinebit.
なぜなら、私に暴力を加える者は罰を恐れないばかりか、強盗の一味から名誉と報酬を期待するからです。これらのことを私は市内にあって予見しています。どこから出て、どこへ進み、右手に何があり、左手に何があるかを見回すことは容易です。アペニンヌス山の山道において、同じことができるでしょうか。そこでは、罠が存在しないとしても――極めて容易に存在しうるのですが――それでも心は不安に苛まれ、使節の任務について何一つ注意を払うことができなくなるでしょう。しかし私が罠を逃れ、アペニンヌス山を突破したとしましょう。当然アントニウスとの対面と会談へと赴かねばなりません。一体いかなる場所が選ばれるでしょうか。もし陣営の外であるなら、他の者たちは自ら判断するがよい。私は自分が安全でいられるとはとても思えません。私はあの男の狂気、あの抑えがたい暴力を知っています。その性格の辛辣さと生まれつきの残虐さは、葡萄酒を交えてさえ和らげられることがないのに、極悪非道な野獣である弟ルキウスを引き連れ、怒りと狂気によって燃え上がったこの男が、私に対して冒涜的で不敬な手を控えることなど決してありえません。
- 12.23Lentonem uno capite esse contentum
uno capite は contentum が要求する奪格。「一つの首(一人分の命)」を意味し、レントが過去に他の誰かを処刑・殺害したこと、あるいは一度の殺戮にとどまらずキケロの命をも奪おうとする危険性を、二重の意味(首/命)を持つ caput の語を用いて暗示している。
- 12.24occiderint hostem; nam hoc caput est
occiderint は完了接続法で、先行する teneant... gerant と並ぶ譲歩的・勧告的用法(「彼らに敵を倒させておくがよい」あるいは「仮に敵を倒したとしよう」)。直後の hoc caput est(「これこそが肝要/頭である」)は直前の uno capite との言葉の響きを掛け合わせた表現。
- 12.24vicesimus annus est cum omnes scelerati me unum petunt
序数詞を伴う時間表現 vicesimus annus est に続く cum 節で、直説法現在 petunt が用いられ、「〜してから20年目になる」という期間の継続を示す構文(ex quo と同等の時間的用法)。紀元前63年のカティリーナ弾劾以来の歳月を指す。
- 12.26cuius acerbitas morum immanitasque naturae ne vino quidem permixta temperari solet, hic
関係詞節 cuius... solet が先行し、主節の主語代名詞 hic が後置される倒置・関係詞先頭配置構文。関係代名詞 cuius はアントニウスを指し、hic でそのアントニウスを反復・強調して主節の動詞 abstinebit へと繋ぐ。
