- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:12.18-12.22
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロは自らがアントニウス派から最も激しく憎悪されている現実を挙げ、使節団に加われば自らの生命が極度の危険に晒されること、またムティナへの途上での暗殺の恐れを説いて、使節への参加を拒絶する。
Antoni domum sum semper invectus. itaque ut alacres et laeti spe pacis oblata inter se impii cives, quasi vicissent, gratulabantur, sic me iniquum eierabant, de me querebantur; diffidebant etiam Servilio: meminerant eius sententiis confixum Antonium; L. Caesarem fortem quidem illum et constantem senatorem, avunculum tamen; Calenum procuratorem; Pisonem familiarem; te ipsum, Pansa, vehementissimum et fortissimum consulem factum iam putant leniorem: non quo ita sit aut esse possit, sed mentio a te facta pacis suspicionem multis attulit immutatae voluntatis.1 inter has personas me interiectum amici Antoni moleste ferunt: quibus gerendus mos est, quoniam semel liberales esse coepimus.
アントニウスの家門全体を、私は常に激しく攻撃してきたのです。それゆえ、和平の希望が提示されるや、不敬な市民どもはあたかも勝利したかのように活気づき喜んで互いに祝い合った一方で、私を不公平であるとして忌み嫌い、私への不満を漏らしました。彼らはセルウィリウスをも信用していませんでした。彼らはアントニウスがセルウィリウスの意見によって打ちのめされたことを覚えていたのです。ルキウス・カエサルについては確かに勇敢で確固たる元老院議員ではあるが伯父であるとし、カレヌスを代理人、ピソを親しい友と見なし、パンサよ、最も熱烈で勇敢な執政官であるあなた自身も、今や態度を軟化させたと彼らは考えています。実際にそうであるとか、そうありうるからではなく、あなたによって和平への言及がなされたことが、意思が変じたのではないかという疑念を多くの者に抱かせたのです。これらの人物の中に私が差し挟まれていることをアントニウスの友人たちは不快に思っています。一度私たちが寛大になり始めた以上、彼らの機嫌を取らねばならないのでしょう。
proficiscantur legati optimis ominibus, sed ei proficiscantur in quibus non offendatur Antonius. quod si de Antonio non laboratis, mihi certe, patres conscripti, consulere debetis. parcite oculis saltem meis et aliquam veniam iusto dolori date. quo enim aspectu videre potero—omitto hostem patriae, ex quo mihi odium in illum commune vobiscum est—sed quo modo aspiciam mihi uni crudelissimum hostem, ut declarant eius de me acerbissimae contiones? adeone me ferreum putatis ut cum eo congredi aut illum aspicere possim qui nuper, cum in contione donaret eos qui ei de parricidis audacissimi videbantur, mea bona donare se dixit Petusio Vrbinati, qui ex naufragio luculenti patrimoni ad haec Antoniana saxa proiectus est.
使節たちは最良の吉兆のもとに出発するがよい。しかし、アントニウスの気に障らないような者たちが出発すべきです。もしアントニウスのことを気遣わないとしても、徴募された父たちよ、少なくとも私のことには配慮すべきです。せめて私の目を労り、正当な苦痛に幾分の寛恕を与えてください。どのような面持ちで私が見ることができるというのでしょうか――国家の敵についてはさておきます、そのことによる彼への私の憎悪は諸君と共通のものです――しかし、私個人に対して最も残忍な敵を、彼の私に対する極めて辛辣な演説が明らかにしている通り、どのような思いで見つめられるというのでしょうか。最近、民会において親殺し・売国奴どものうち最も大胆に見えた者たちに恩恵を与えた際、豪奢な遺産の難破からこのアントニウスという岩礁へと打ち上げられたウルビヌムのペトゥシウスに、私の財産を与えると称したあの男と、私が対面できたり、その姿を直視できたりするほど、私を鉄の心臓の持ち主だとお考えですか。
an L. Antonium aspicere potero, cuius ego crudelitatem effugere non potuissem, nisi me moenibus et portis et studio municipi mei defendissem.2 atque idem hic myrmillo Asiaticus, latro Italiae, conlega Lentonis et Nuculae, cum Aquilae primi pili nummos aureos daret, de meis bonis se dare dixit: si enim de suis dixisset, ne aquilam quidem ipsam credituram putavit. non ferent, inquam, oculi Saxam, Cafonem, non duo praetores, non duo designatos tribunos, non Bestiam, non Trebellium, non T. Plancum. non possum animo aequo videre tot tam importunos, tam sceleratos hostis; nec id fit fastidio meo, sed caritate rei publicae.
あるいはルキウス・アントニウスを見つめることができるでしょうか。もし私が故郷の自治市の城壁と門、そしてその熱意によって身を守らなかったなら、私はその残虐さを逃れられなかったはずです。しかもこの同じアジア風剣闘士、イタリアの盗賊、レントやヌクラの同僚は、筆頭百人隊長のアクイラに金貨を与えた際、私の財産から与えるのだと言いました。もし自分の財産からだと言っていたなら、軍団旗の鷲さえも信じないだろうと考えたからです。私の目は、断言しますが、サクサやカフォに耐えられませんし、二人の法務官にも、二人の次期護民官にも、ベスティアにも、トレベッリウスにも、ティトゥス・プランクスにも耐えられません。これほど多くの、これほど無礼で罪深い敵たちを、私は平然と見つめることはできません。そしてそれは私の気難しさによるのではなく、国家への愛によるのです。
sed vincam animum mihique imperabo: dolorem iustissimum, si non potuero frangere, occultabo. quid? vitae censetisne, patres conscripti, habendam mihi aliquam esse rationem? quae mihi quidem minime cara est, praesertim cum Dolabella fecerit ut optanda mors esset, modo sine cruciatu atque tormentis; vobis tamen et populo Romano vilis meus spiritus esse non debet. is enim sum, nisi me forte fallo, qui vigiliis, curis, sententiis, periculis etiam quae plurima adii propter acerbissimum omnium in me odium impiorum perfecerim ut non obstarem rei publicae,3 ne quid adrogantius videar dicere.
しかし私は感情に打ち勝ち、自らを律しましょう。最も正当な苦痛を挫くことができないとしても、隠すことにしましょう。では、徴募された父たちよ、諸君は私が生命に対して何らかの考慮を払うべきだとお考えですか。私の生命は私自身にとっては決して惜しいものではありません。とりわけドラベッラが、拷問や苦痛さえなければ死こそが望ましいものとなるようにしてくれた後はなおさらです。しかし諸君とローマ人民にとって、私の生命が安っぽくあってはなりません。なぜなら、万一私が思い違いをしているのでなければ、傲慢に語っているように見えないように申しますと、すべての不敬な者たちの私に対する極めて辛辣な憎悪ゆえに私が立ち向かった極めて多くの危険や、警戒、配慮、提案によって、私が国家の妨げにならないように成し遂げた者こそ私であるからです。
quod cum ita sit, nihilne mihi de periculo meo cogitandum putatis? hic cum essem in urbe ac domi, tamen multa saepe temptata sunt, ubi me non solum amicorum fidelitas sed etiam universae civitatis oculi custodiunt: quid censetis, cum iter ingressus ero, longum praesertim, nullasne insidias extimescendas? tres viae sunt ad Mutinam—quo festinat animus ut quam primum illud pignus libertatis populi Romani, D. Brutum, aspicere possim; cuius in complexu libenter extremum vitae spiritum ediderim,4 cum omnes actiones horum mensum, omnes sententiae meae pervenerint ad eum qui mihi fuit propositus exitum. tres ergo, ut dixi, viae: a supero mari Flaminia, ab infero Aurelia, media Cassia.
事態がそうである以上、諸君は私が我が身の危険について何も考慮すべきではないとお考えですか。私がここ都におり、自宅にいた時でさえ、友人の忠誠だけでなく国家全体の目が私を守っているこの場所においてすら、しばしば多くの企てがなされたのです。私が旅に出た場合、とりわけ長い旅路において、いかなる罠をも恐れるべきではないと諸君はお考えですか。ムティナへは三つの道があります――ローマ人民の自由の確たる証しであるデキムス・ブルトゥスを一日も早く見つめることができるよう、我が心はそこへと急いでいます。これら数カ月間のすべての行動、私のすべての意見が、私が目指していたあの結末へと到達した暁には、私は喜んで彼の腕の中で生命の最後の息を吐き出したいものです。それゆえ、申しましたように、三つの道があります。上の海側のフラミニア街道、下の海側のアウレリア街道、中央のカッシア街道です。
- 12.18non quo ita sit aut esse possit, sed mentio a te facta pacis suspicionem multis attulit immutatae voluntatis
non quo + 接続法(sit, possit)は、実際には成立していない想定上の理由を否定・排除し、続く sed 以下の直説法(attulit)で真の理由を提示する構文。「実際にそうであるからでもありうるからでもなく、~が疑念をもたらしたのだ」の意。
- 12.20cuius ego crudelitatem effugere non potuissem, nisi me moenibus et portis et studio municipi mei defendissem
過去の反実仮想条件文。帰結節では完了助動詞 potuissem + 不定詞(可能性を表す表現の接続法過去完了)が用いられ、条件節 nisi ... defendissem も接続法過去完了で過去の事実と反対の仮定を表す。
- 12.21is enim sum, nisi me forte fallo, qui ... perfecerim ut non obstarem rei publicae
is sum qui + 接続法(perfecerim)は特性の関係節。「~するような人物である」。また結果節内の ut non obstarem rei publicae は「国家の妨げにならないようにした」という控えめな表現(曲言法)であり、直後の ne quid adrogantius videar dicere(傲慢に聞こえないように)が示す通り、実際には国家に多大な貢献をしたことを謙遜して述べている。
- 12.22cuius in complexu libenter extremum vitae spiritum ediderim
ediderim は完了接続法で、潜在あるいは一人称の控えめな願望・意志を表す(「喜んで息を引き取りたいものだ」)。直後の cum 節(pervenerint)が示す未来完了の事態が実現した際の心情を表す。
