- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi028.humanitext-lat2:95-99
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロは自らの亡命の経緯を語り、シキリア入りを阻まれた後ブルンディシウムを経てギリシアへ渡り、カティリーナ残党の危険の中でプランキウスが危険を顧みず温かく迎え庇護してくれた事実を詳述して弁護する。
nunc venio ad illud extremum in quo dixisti, dum Planci in me meritum verbis extollerem, me arcem facere e cloaca lapidemque e sepulcro venerari pro deo; neque enim mihi insidiarum periculum ullum neque mortis fuisse. cuius ego temporis rationem explicabo brevi neque invitus. nihil enim est ex meis temporibus quod minus pervagatum, quodque minus aut mea commemoratione celebratum sit aut hominibus auditum atque notum. ego enim, Laterensis, ex illo incendio legum, iuris, senatus, bonorum omnium cedens, cum mea domus ardore suo deflagrationem urbi atque Italiae toti minaretur, nisi quievissem, Siciliam petivi animo, quae et ipsa erat mihi sicut domus una coniuncta et obtinebatur a C. Vergilio, quocum me uno vel maxime cum vetustas tum amicitia, cum mei fratris conlegia tum rei publicae causa sociarat.
さて私は、あなたが口にしたあの最後の点へと進みます。そこにおいてあなたは、私がプランキウスの私への功績を言葉で称えるあまり、下水溝から城塞を作り出し、墓からの石を神として崇めている、というのも私にはいかなる待ち伏せの危険も死の危険もなかったのだから、と言いました。私はその当時の経緯を、簡潔に、かつやぶさかでなく説明しましょう。というのも、私の経歴の中で、これほど広く知られておらず、私の語りによって称えられることも、人々に聞かれ知られることもこれほど少なかった時期は他にないからです。ラテレンシスよ、事実私は、法律・法秩序・元老院・善人すべてのあの大火から退き、私が静かに身を引かなければ、我が家の燃え盛る炎が都市とイタリア全土に壊滅的延焼をもたらす恐れがあったとき、心の中でシキリアを目指しました。シキリアは私にとってまるで一つの我が家のように結びついており、ガイウス・ウェルギリウスによって統治されていたからです。彼とは、他の誰にもまして、昔からの交情と友情、私の弟の同僚職、そして国家の大義が私を結びつけていたのです。
vide nunc caliginem temporum illorum. cum ipsa paene insula mihi sese obviam ferre vellet, praetor ille, eiusdem tribuni pl. contionibus propter eandem rei publicae causam saepe vexatus, nihil amplius dico nisi me in Siciliam venire noluit.1 quid dicam? C. Vergilio, tali civi et viro, benivolentiam in me, memoriam communium temporum, pietatem, humanitatem, fidem defuisse? nihil, iudices, est eorum sed, quam tempestatem nos vobiscum non tulissemus, metuit ut eam ipse posset opibus suis sustinere.2 tum consilio repente mutato Brundisium terra petere contendi; nam maritimos cursus praecludebat hiemis magnitudo.
その当時の暗黒をご覧なさい。島そのものがほとんど自ら私を迎えに出ようと望んでいたのに、かの法務官は、国家の同じ大義のために同じ護民官の民会演説によってしばしば苦しめられていたため――これ以上多くは言いません――ただ私がシキリアに入ることを望まなかったのです。私は何と言えばよいでしょう。あれほど優れた市民であり人物であるガイウス・ウェルギリウスにおいて、私への好意、苦難を共にした日々の記憶、敬愛の情、人間味、信義が欠けていたとでも言うのでしょうか。裁判人の方々、それらのどれでもありません。ただ、我々があなた方と共に耐え抜くことのできなかったあの嵐を、彼が自身の力で持ちこたえられるか危ぶんだのです。そこで直ちに計画を変更し、私は陸路ブルンディシウムを目指して急ぎました。というのも、冬の猛威が航路を遮断していたからです。
cum omnia illa municipia quae sunt a Vibone ad Brundisium in fide mea, iudices, essent, iter mihi tutum multis minitantibus magno cum suo metu praestiterunt. Brundisium veni vel potius ad moenia accessi; urbem unam mihi amicissimam declinavi, quae se potius exscindi quam e suo complexu ut eriperer facile pateretur.3 in hortos me M. Laeni Flacci contuli. cui cum omnis metus, publicatio bonorum, exsilium, mors proponeretur, haec perpeti, si acciderent, maluit quam custodiam mei capitis dimittere. cuius ego et parentis eius, prudentissimi atque optimi senis, et fratris et utriusque filiorum manibus in navi tuta ac fideli conlocatus, eorumque preces et vota de meo reditu exaudiens Dyrrachium, quod erat in fide mea, petere contendi.
裁判人の方々、ウィボからブルンディシウムに至るそれらすべての自治市は、私の庇護下にあり、多くの者が脅迫を加える中で、自らの大きな恐怖を冒しつつ、私のために安全な道中を保障してくれました。私はブルンディシウムに到着した、というよりむしろ城壁へと近づきました。私に最も好意を寄せるその町を私は避けました。その町は、私がその抱擁から引き離されるのを目にするくらいなら、自らが滅ぼされる方を甘んじて受け入れかねなかったからです。私はマルクス・ラエニウス・フラックスの果樹園の別荘へと身を寄せました。彼に対しては、あらゆる恐怖、財産没収、追放、死が突きつけられていたのに、もしそれが起こるとしても、私の身の安全を守ることを放棄するよりは、それらを忍び耐える方を選んだのです。彼とその父親――極めて思慮深く高潔な老人――、そしてその兄弟と双方の息子たちの手によって安全で信頼のおける船へと乗せられ、また私の帰還を願う彼らの祈りと誓願を耳にしながら、私は自分の庇護下にあったデュッラキウムを目指して急ぎました。
quo cum venissem, cognovi, id quod audieram, refertam esse Graeciam sceleratissimorum hominum ac nefariorum, quorum impium ferrum ignisque pestiferos meus ille consulatus e manibus extorserat; qui ante quam de meo adventu audire potuissent, cum a me abessent aliquot dierum viam, in Macedoniam ad Planciumque perrexi. hic vero simul atque mare me transisse cognovit—audi, audi atque attende, Laterensis, ut scias quid ego Plancio debeam, confiteareque aliquando me quod faciam et grate et pie facere; huic autem, quae pro salute mea fecerit, si minus profutura sint, obesse certe non oportere! nam simul ac me Dyrrachium attigisse audivit, statim ad me lictoribus dimissis, insignibus abiectis, veste mutata profectus est.
そこへ到着したとき、私が耳にしていた通り、ギリシアが極めて極悪非道な男たちで溢れかえっていることを知りました。あの私の執政官職が、その手から不敬な鉄剣と破壊的な劫火をもぎ取った者たちです。彼らが私の到着を聞きつけることが可能となる前に、彼らが私から数日間の行程の距離に離れていた間に、私はマケドニアへ、そしてプランキウスのもとへと進みました。すると彼は、私が海を渡ったと知るやいなや――ラテレンシスよ、聞きなさい、聞いて耳を傾けなさい、私がプランキウスにどれほどの恩義を負っているかを知り、私がしていることが感謝と敬愛の双方を込めてなされていること、また彼が私の安全のために尽くした事柄は、もし役に立つことが少ないとしても、決して彼を損なうものであってはならないといつの日か認めるために!――というのも、私がデュッラキウムに着いたと聞くやいなや、直ちに彼はリクトルたちを解散し、職標を脱ぎ捨て、服を着替えて私のもとへと出発したのです。
O acerbam mihi, iudices, memoriam temporis illius et loci, cum hic in me incidit, cum complexus est conspersitque lacrimis nec loqui prae maerore potuit! O rem cum auditu crudelem tum visu nefariam! o reliquos omnis dies noctesque eas quibus iste a me non recedens Thessalonicam me in quaestoriumque perduxit! hic ego nunc de praetore Macedoniae nihil dicam amplius nisi eum et civem optimum semper et mihi amicum fuisse, sed eadem timuisse quae ceteros; Cn. Plancium fuisse unum, non qui minus timeret sed, si acciderent ea quae timerentur, mecum ea subire et perpeti vellet.4
裁判人の方々、彼が私に出くわし、抱き合って涙をそそぎ、深い悲しみのあまり言葉を発することもできなかった、あの時とあの場所の私の記憶のなんと辛いことか!ああ、聞くにも残酷で、目にするにもおぞましいことよ!ああ、かの人が私のそばを離れずに、私をテッサロニケへ、財務官公邸へと導いてくれた、その後のすべての昼とそれらの夜よ!ここで私は今、マケドニアの法務官について、彼が常に最善の市民であり私にとって友人であったが、他の人々と同じことを恐れていた、ということ以上は何も言いません。ただグナエウス・プランキウス一人が、恐れる度合いが少なかったのではなく、もし恐れられている事態が起こるなら、私と共にそれに立ち向かい耐え抜くことを望んだのです。
- 96nihil amplius dico nisi me in Siciliam venire noluit
nisi は「…を除いては、…という以外は」(praeterquam quod)の意で用いられ、nihil amplius dico に対する除外条件句を形成している。ウェルギリウスを直接非難することを避け、事実のみを述べる婉曲表現。
- 96metuit ut eam ipse posset opibus suis sustinere
恐れを表す動詞(metuit)に従属する ut 節は「…しないのではないかと恐れる」(=ne non)を表す。法務官ウェルギリウスが自らの力ではその嵐(政治的圧力・災難)を支えきれないのではないかと恐れたことを意味する。
- 97quae se potius exscindi quam e suo complexu ut eriperer facile pateretur
pateretur に先行する不定法 exscindi と、比較を表す quam の後に続く接続法節 ut eriperer が非対称に並列されている。pateretur は不定法補語と ut 節の双方を取りうるが、ここでは quam を挟んで構文が交替している。
- 99non qui minus timeret sed, si acciderent ea quae timerentur, mecum ea subire et perpeti vellet
unum に先行詞を持つ関係代名詞 qui の節であり、特徴・限定の接続法(timeret... vellet)が用いられている。「恐れが少なかった人物としてではなく、…望んだ人物として唯一であった」の意。
